DE CONIURATIONE CATILINAE (xxxi-lxi)

Quis rebus permota ciuitas atque immutata urbis facies erat. ex

summa laetitia atque lasciuia, quae diuturna quies pepererat, repente

omnis tristitia inuasit: festinare, trepidare, neque loco neque

homini cuiquam satis credere, neque bellum gerere neque pacem habere,

suo quisque metu pericula metiri. ad hoc mulieres, quibus rei

publicae magnitudine belli timor insolitus incesserat, afflictare sese,

manus supplices ad caelum tendere, miserari paruos liberos, rogitare

omnia, omni rumore pauere, arripere

omnia superbia atque deliciis omissis, sibi patriaeque

diffidere.

At Catilinae crudelis animus eadem illa mouebat,

tametsi praesidia parabantur et ipse lege Plautia interrogatus erat ab

L. Paulo. postremo dissimulandi causa aut sui expurgandi, sicut

iurgio lacessitus foret, in senatum uenit. tum M. Tullius consul,

siue praesentiam eius timens siue ira commotus, orationem habuit

luculentam atque utilem rei publicae, quam postea scriptam edidit.

sed ubi ille assedit, Catilina, ut erat paratus ad dissimulanda omnia,

demisso uultu, uoce supplici postulare a patribus coepit, ne quid de se

temere crederent: ea familia ortum, ita se ab adulescentia uitam

instituisse, ut omnia bona in spe haberet; ne existimarent sibi,

patricio homini, cuius ipsius atque maiorum plurima beneicia in plebem

Romanam essent, perdita re publica opus esse, cum eam seruaret

M. Tullius, inquilinus ciuis urbis Romae. ad hoc male dicta alia

cum adderet, obstrepere omnes, hostem atque parricidam uocare. tum

ille furibundus `quoniam quidem circumuentus' inquit `ab inimicis

praeceps agor, incendium meum ruina extinguam.'

Deinde se ex curia domum proripuit. ibi multa ipse secum uoluens,

quod neque insidiae consuli procedebant et ab incendio intellegebat

urbem uigiliis munitam, optimum factu credens exercitum augere ac, prius

quam legiones scriberentur, multa antecapere, quae bello usui forent,

nocte intempesta cum paucis in Manliana castra profectus est. sed

Cethego atque Lentulo ceterisque, quorum cognouerat promptam audaciam,

mandat, quibus rebus possent, opes factionis confirment, insidias

consuli maturent, caedem incendia aliaque belli facinora parent: sese

propediem cum magno exercitu ad urbem accessurum.

Dum haec Romae geruntur, C. Manlius ex suo numero legatos ad

Marcium Regem mittit cum mandatis huiusce modi:

`Deos hominesque testamur, imperator, nos arma neque contra

patriam cepisse neque quo periculum aliis faceremus, sed uti corpora

nostra ab iniuria tuta forent, qui miseri, egentes uiolentia atque

crudelitate faeneratorum plerique patriae, sed omnes fama atque fortunis

expertes sumus. neque cuiquam nostrum licuit more maiorum lege uti neque

amisso patrimonio liberum corpus habere: tanta saeuitia faeneratorum

atque praetoris fuit. saepe maiores uestrum, miserti plebis

Romanae, decretis suis inopiae eius opitulati sunt, ac nouissime memoria

nostra propter magnitudinem aeris alieni uolentibus omnibus bonis

argentum aere solutum est. saepe ipsa plebs, aut dominandi studio

permota aut superbia magistratuum, armata a patribus secessit. at

nos non imperium neque diuitias petimus, quarum rerum causa bella atque

certamina omnia inter mortalis sunt, sed libertatem, quam nemo bonus

nisi cum anima simul amittit. te atque senatum obtestamur,

consulatismiseris ciuibus, legis praesidium quod iniquitas praetoris

eripuit restituatis, neue nobis eam neccessitudinem imponatis, ut

quaeramus, quonam modo maxime ulti sanguinem nostrum pereamus.'

Ad haec Q. Marcius respondit, si quid ab senatu petere uellent, ab

armis discedant, Romam supplices proficiscantur: ea mansuetudine atque

misericordia senatum populi Romani semper fuisse, ut nemo umquam ab eo

frustra auxilium petiuerit.

At Catilina ex itinere plerisque

consularibus. praeterea optimo cuique litteras mittit: se falsis

criminibus circumuentum, quoniam factioni inimicorum resistere

nequiuerit, fortunae cedere, Massiliam in exilium proficisci, non quo

sibi tanti sceleris conscius esset, sed uti res publica quieta foret

neue ex sua contentione seditio oreretur. ab his longe diuersas

litteras Q. Catulus in senatu recitauit, quas sibi nomine Catilinae

redditas dicebat. earum exemplum infra scriptum est.

`L. Catilina Q. Catulo. egregia tua fides, re cognita, grata mihi

magnis in meis periculis, fiduciam commendationi meae tribuit.

quam ob rem defensionem in nouo consilio non statui parare:

satisfactionem ex nulla conscientia de culpa proponere decreui, quam me

dius fidius ueram licet cognoscas. iniuriis contumeliisque

consitatus, quod fructu laboris industriaeque meae priuatus statum

dignitatis non obtinebam, publicam miserorum causam pro mea consuetudine

suscepi, non quin aes alienum meis nominibus ex possessionibus soluere

non possem---et alienis nominibus liberalitas Orestillae suis filiaeque

copiis persolueret---, sed quod non dignos homines honore honestatos

uidebam meque falsa suspicione alienatum esse sentiebam. hoc

nomine satis honestas pro meo casu spes relicuae dignitatis conseruandae

sum secutus. plura cum scribere uellem, nuntiatum est uim mihi

parari. nunc Orestillam commendo tuaeque fidei trado; eam ab

iniuria defendas, per liberos tuos rogatus. haueto.'

Sed ipse paucos dies commoratus apud C. Flaminium in agro

Arretino, dum uicinitatem antea ollicitatam armis exornat, cum fascibus

atque aliis imperi insignibus in castra ad Manlium contendit. haec

ubi Romae comperta sunt, senatus Catilinam et Manlium hostis iudicat,

ceterae multitudini diem statuit, ante quam sine fraude liceret ab armis

discedere praeter rerum capitalium condemnatis. praeterea

decernit, uti consules dilectum habeant, Antonius cum exercitu Catilinam

persequi maturet, Cicero urbi praesidio sit.

Ea tempestate mihi

imperium populi Romani multo maxime miserabile uisum est. cui cum ad

occasum ab ortu solis omnia domita armis parerent, domi otiumatque

diuitiae, quae prima mortales putant, affluerent, fuere tamen ciues, qui

seque remque publicam obstinatis animis perditum irent. namque

duobus senati decretis ex tanta multitudine neque praemio inductus

coniurationem patefecerat neque ex castris Catilinae quisquam omnium

discesserat: tanta uis morbi atque uti tabes plerosque ciuium animos

inuaserat. neque solum illis aliena menserat, qui conscii coniurationis

fuerant, sed omnino cuncta plebes nouarum rerum studio Catilinae incepta

probabat. id adeo more suo uidebatur facere. nam semper in

ciuitate, quibus opes nullae sunt, bonis inuident, malos extollunt,

uetera odere, noua exoptant, odio suarum rerum mutari omnia student,

turba atque seditionibus sine cura aluntur, quoniam egestas facile

habetur sine damno. sed urbana plebes, ea uero praeceps erat de

multis causis. primum omnium qui ubique probro atque petulantia

maxime praestabant, item alii per dedecora patrimoniis amissis, postremo

omnes quos flagitium aut facinus domo expulerat, ii Romam sicut in

sentinam confluxerant. deinde multi memores Sullanae uictoriae,

quod ex gregariis militibus alios senatores uidebant, alios ita diuites,

ut regio uictu atque cultu aetatem agerent, sibi quisque, si in armis

foret, ex uictoria talia sperabat. praeterea iuuentus, quae in

agris manuum mercede inopiam tolerauerat, priuatis atque publicis

largitionibus excita urbanum otium ingrato labor praetulerat. eos

atque alios omnis malum publicum alebat. quo minus mirandum est homines

egentis, malis moribus, maxima spe rei publicae iuxta ac sibi

consuluisse. praeterea, quorum uictoria Sullae parentes

proscripti, bona erepta, ius libertatis imminutum erat, haud sane alio

animo belli euentum expectabant. ad hoc quicumque aliarum atque

senatus partium erant, conturbari rem publicam quam minus ualere ipsi

malebant. id adeo malum multos post annos in

ciuitatem reuerterat. nam postquam Cn. Pompeio et M. Crasso consulibus tribunicia

postestas restituta est, homines adulescentes summam potestatem nacti,

quibus aetas animusque ferox erat, coepere senatum criminando plebem

exagitare, dein largiendo atque pollicitando magis incendere, ita ipsi

clari potentesque fieri. contra eos summa ope nitebatur pleraque

nobilitas senatus specie pro sua magnitudine. namque, uti paucis

uerum absoluam, post illa tempora quicumque rem publicam agitauere,

honestis nominibus, alii sicuti populi iura defenderent, pars quo

senatus auctoritas maxima foret, bonum publicum simulantes pro sua

quisque potentia certabant. neque illis modestia neque modus

contentionis erat: utrique uictoriam crudeliter exercebant. sed postquam

Cn. Pompeius ad bellum maritimum atque Mithridaticum

missus est, plebis opes imminutae, paucorum potentia creuit. ii

magistratus, prouincias aliaque omnia tenere; ipsi innoxii, florentes,

sine metu aetatem agere ceterosque iudiciis terrere, quo plebem in

magistratu placidius tractarent. sed ubi primum dubiis rebus

nouandi spes oblata est, uetus certamen animos eorum arrexit. quod

si primo proelio Catilina superior aut aequa manu discessisset, profecto

magna clades atque calamitas rem publicam oppressisset, neque illis, qui

uictoriam adepti forent, diutius ea uti licuisset, quin defessis et

exanguibus qui plus posset imperium atque libertatem extorqueret.

fuere tamen extra coniurationem complures, qui ad Catilinam initio

profcti sunt. in iis erat Fuluius, senatoris filius, quem retractum ex

itinere parens necari iussit.

Isdem temporibus Romae Lentulus,

sicuti Catilina praeceperat, quoscumque moribus aut fortuna nouis rebus

idoneos credebat, aut per se aut per alios sollicitabat, neque solum

ciuis, sed cuiusque modi genus hominum, quod modo bello usui foret.

igitur P. Vmbreno cuidam negotium dat, uti legatos Allobrogum

requirat eosque, si possit, impellat ad societatem belli, existimans

publice priuatimque aere alieno oppressos, praeterea quod natura gens

Gallica bellicosa esset, facile eos ad tale consilium adduci posse.

Vmbrenus quod in Gallia negotiatus erat, plerisque principibus

ciuitatium notus erat atque eos nouerat. itaque sine mora, ubi primum

legatos in foro conspexit, percontatus pauca de statu ciuitatis et quasi

dolens eius casum requirere coepit, quem exitum tantis malis sperarent.

postquam illos uidet queri de auaritia magistratuum, accusare

senatum, quod in eo auxili nihil esset, miseriis suis remedium mortem

expectare, `at ego' inquit `uobis, si modo uiri esse uultis, rationem

ostendam, qua tanta ista mala effugiatis'. haec ubi dixit,

Allobroges in maximam spem adducti Vmbrenum orare, ut sui misereretur:

nihil tam asperum neque tam difficile esse, quod non cupidissime facturi

essent, dum ea res ciuitatem aere alieno liberaret. ille eos in

domum D. Bruti perducit, quod foro propinqua erat neque aliena consili

propter Semproniam; nam tum Brutus <ab> Roma aberat. praeterea

Gabinium arcessit, quo maior auctoritas sermoni inesset. eo praesente

coniurationem aperit, nominat socios, praeterea multos cuiusque generis

innoxios, quo legatis animus amplior esset. deinde eos pollicitos operam

suam domum dimittit. sed Allobroges diu in incerto habuere, quidnam consili caperent.

in altera parte erat aes alienum, studium belli, magna merces in

spe uictoriae; at in altera maiores opes, tuta consilia, pro incerta spe

certa praemia. haec illis uoluentibus tandem uicit fortuna reipublicae.

itaque Q. Fabio Sangae, cuius patrocinio ciuitas

plurimum utebatur, rem omnem, uti cognouerant, aperiunt. Cicero

per Sangam consilio cognito legatis praecipit, ut studium coniurationis

uehementer simulent, ceteros adeant, bene polliceantur dentque operam,

uti eos quam maxime manufestos habeant.

Isdem fere temporibus in Gallia citeriore atque ulteriore, item in

agro Piceno Bruttio Apulia motus erat. namque illi, quos ante

Catilina dimiserat, inconsulte ac ueluti per dementiam cuncta simul

agebant. nocturnis consiliis, armorum atque telorum portationibus,

festinando agitando omnia plus timoris quam periculi effecerant.

ex eo numero compluris Q. Metellus Celer praetor ex senatus consulto

causa cognita in uincula coniecerat, item in citeriore Gallia C.

Murena, qui ei prouinciae legatus praeerat.

At Romae Lentulus cum ceteris, qui principes coniurationis erant,

paratis ut uidebatur magnis copiis constituerant, uti, cum Catilina in

agrum Aefulanum cum exercitu uenisset, L. Bestia tribunus plebis

contione habita quereretur de actionibus Ciceronis bellique grauissimi

inuidiam optimo consuli imponeret: eo signo proxima nocte cetera

multitudo coniurationis suum quodque negotium exequeretur. sed ea

diuisa hoc modo dicebantur: Statilius et Gabinius ut cum magna manu

duodecim simul opportuna loca urbis incenderent, quo tumultu facilior

aditus ad consulem ceterosque, quibus insidiae parabantur, fieret;

Cethegus Ciceronis ianuam obsideret eumque ui aggrederetur; alius autem

alium, sed filii familiarum, quorum ex nobilitate maxima pars erat,

parentis interficerent; simul caede et incendio perculsis omnibus ad

Catilinam erumperent. inter haec parata atque decreta Cethegus

semper querebatur de ignauia sociorum: illos dubitando et dies

prolatando magnas opportunitates corrumpere: facto, non consulto in tali

periculo opus esse, seque, si pauci adiuuarent, languentibus aliis

impetum in curiam facturum. natura ferox, uehemens, manu promptus

erat, maximum bonum in celertate putabat.

Sed Allobroges ex praecepto Ciceronis per Gabinium ceteros

conueniunt. ab Lentulo, Cethego, Statilio, item Cassio postulant ius

iurandum, quod signatum ad ciuis perferant: aliter haud facile eos ad

tantum negotium impelli posse. ceteri nihil suspicantes dant,

Cassius semet eo breui uenturum pollicetur ac paulo ante legatos ex urbe

proficiscitur. Lentulus cum iis T. Volturcium quendam Crotoniensem

mittit, ut Allobroges, prius quam domum pergerent, cum Catilina data

atque accepta fide societatem confirmarent. ipse Volturcio

litteras ad Catilinam dat, quarum exemplum infra scriptum est.

`Qui sim, ex eo, quem ad te misi, cognosces. fac cogites, in quanta

calamitate sis, et memineris te uirum esse. consideres, quid tuae

rationes postulent. auxilium petas ab omnibus, etiam ab infimis.'

Ad hoc mandata uerbis dat: cum ab senatu hostis iudicatus sit, quo

consilio seruitia repudiet? in urbe parata esse quae iusserit. ne

cunctetur ipse propius accedere.

His rebus ita actis, constituta nocte qua proficiscerentur Cicero

per legatos cuncta edoctus L. Valerio Flacco et C. Pomptino praetoribus

imperat, ut in ponte Muluio per insidias Allobrogum comitatus

deprehendant. rem omnem aperit, cuius gratia mittebantur; cetera, uti

facto opus sit, ita agant permittit. illi, homines militares, sine

tumultu praesidiis collocatis, sicuti praeceptum erat, occulte pontem

obsidunt. postquam ad id loci legati cum Volturcio uenerunt et

simul utrimque clamor exortus est, Galli cito cognito consilio sine mora

praetoribus se tradunt, Volturcius primo cohortatus ceteros gladio

se a multitudine defendit, deinde, ubi a legatis desertus est, multa

prius de salute sua Pomptinum obtestatus, quod ei notus erat. postremo

timidus ac uitae diffidens uelut hostibus sese praetoribus dedit.

Quibus rebus confectis omnia propere per nuntios consuli

declarantur. at illum ingens cura atque laetitia simul

occupauere. nam laetabatur intellegens coniuratione patefacta ciuitatem

ericulis ereptam esse; porro autem anxius erat dubitans, in maximo

scelere tantis ciuibus deprehensis quid facto opus esset: poenam illorum

sibi oneri, impunitatem perdendae rei publicae fore credebat.

igitur confirmato animo uocari ad sese iubet Lentulum, Cethegum,

Statilium, Gabinium itemque Caeparium Terracinensem. qui in Apuliam ad

concitanda seruitia proficisci parabat. ceteri sine mora ueniunt;

Caeparius, paulo ante domo egressus, cognito indicio ex urbe profugerat.

consul Lentulum, quod praetor erat, ipse manu tenens in senatum

perducit, reliquos cum custodibus in aedem Concordiae uenire iubet.

eo senatum aduocat magnaque frequentia eius ordinis Volturcium cum

legatis introducit, Flaccum praetorem scrinium cum litteris, quas a

legatis acceperat, eodem afferre iubet. Volturcius interrogatus

de itinere, de litteris, postremo quid aut

qua de causa consili habuisset, primo fingere alia dissimulare de

coniuratione; post ubi fide publica dicere iussus est, omnia, uti gesta

erant, aperit docetque se paucis ante diebus a Gabinio et Caepario

socium asscitum nihil amplius scire quam legatos, tantummodo audire

solitum ex Gabinio P. Autronium, Ser Sullam, L. Vargunteium, multos

praeterea in ea coniuratione esse. eadem Galli fatentur ac

Lentulum dissimulantem coarguunt praeter litteras sermonibus, quos ille

habere solitus erat: ex libris Sibyllinis regnum Romae tribus Corneliis

portendi; Cinnam atque Sullam antea, se tertium esse. cui fatum foret

urbis potiri; praeterea ab incenso Capitolio illum esse uigesumum

annum. quem saepe ex prodigiis haruspices respondissent bello ciuili

cruentum fore igitur perlectis litteris. cum prius omnes signa sua

cognouissent, senatus decernit, uti abdicato magistratu Lentulus itemque

ceteri in liberis custodiis habeantur. itaque Lentulus P. Lentulo

Spintheri, qui tum aedilis erat, Cethegus Q. Cornificio, Statilius

C. Caesari, Gabinius M Crasso, Caeparius---nam is paulo ante ex fuga

retractus erat---Cn. Terentio senatori traduntur.

Interea plebs coniuratione patefacta. quae primo cupida rerum

nouarum nimis bello fauebat, mutata mente Catilinae consilia execrari,

Ciceronem ad caelum tollere: ueluti ex seruitute erepta gaudium atque

laetitiam agitabat. namque alia belli facinora praedae magis quam

detrimento fore, incendium uero crudele, immoderatum ac sibi maxime

calamitosum putabat, quippe cui omnes copiae in usu cottidiano et cultu

corporis erant.

Post eum diem quidam L. Tarquinius ad senatum

adductus erat, quem ad Catilinam proficiscentem ex itinere retractum

aiebant. is cum se diceret indicaturum de coniuratione, si fides

publica data esset, iussus a consule quae sciret edicere, eadem fere

quae Volturcius de paratis incendiis, de caede bonorum, de itinere

hostium senatum docet: praeterea se missum a M. Crasso, qui Catilinae

nuntiaret, ne eum Lentulus et Cethegus aliique ex coniuratione

deprehensi terrerent, eoque magis properaret ad urbem accedere, quo et

ceterorum animos reficeret et illi facilius e periculo eriperentur.

sed ubi Tarquinius Crassum nominauit, hominem nobilem, maximis

diuitiis, summa potentia, alii rem incredibilem rati, pars tametsi uerum

existimabant, tamen quia in tali tempore tanta uis hominis magis

lenienda quam exagitanda uidebatur, plerique Crasso ex negotiis priuatis

obnoxii, conclamant indicem falsum esse, deque ea re postulant uti

referatur. itaque consulente Cicerone frequens senatus decernit

Tarquini indicium falsum uideri eumque in uinculis retinendum neque

amplius potestatem faciendam, nisi de eo indicaret, cuius consilio

tantam rem esset mentitus. erant eo tempore qui existimarent

indicium illud a P Autronio machinatum, quo facilius appellato Crasso

per societatem periculi reliquos illius potentia tegeret. alii

Tarquinium a Cicerone immissum aiebant, ne Crassus more suo suscepto

malorum patrocinio rem publicam conturbaret. ipsum Crassum ego postea

praedicantem audiui tantam illam contumeliam sibi ab Cicerone impositam.

Sed isdem temporibus Q. Catulus et C. Pis [neque precibus] neque

pretio neque gratia Ciceronem impellere potuere, uti per Allobroges aut

alium indicem C. Caesar falso nominaretur. nam uterque cum illo

grauis inimicitias exercebat: Piso oppugnatus in iudicio pecuniarum

repetundarum propter cuiusdam Transpadani supplicium iniustum, Catulus

ex petitione pontificatus odio incensus, quod extrema aetate, maximis

honoribus usus, ab adulescentulo Caesare uictus discesserat. res

autem opportuna uidebatur, quod is priuatim egregia liberalitate,

publice maximis muneribus grandem pecuniam debebat. sed ubi

consulem ad tantum facinus impellere nequeunt, ipsi singillatim

circumeundo atque ementiendo, quae se ex Volturcio aut Allobrogibus

audisse dicerent, magnam illi inuidiam conflauerant, usque eo ut

nonnulli equites Romani, qui praesidi causa cum telis erant circum aedem

Concordiae, seu periculi magnitudine seu animi mobilitate impulsi, quo

studium suum in rem publicam clarius esset, egredienti ex senatu Caesari

gladio minitarentur.

Dum haec in senatu aguntur et dum legatis Allobrogum et

T. Volturcio, comprobato eorum indicio, praemia decernuntur, liberti et

pauci ex clientibus Lentuli diuersis itineribus opifices atque seruitia

in uicis ad eum eripiendum sollicitabant, partim exquirebant duces

multitudinum, qui pretio rem publicam uexare soliti erant.

Cethegus autem per nuntios familiam atque libertos suos, lectos et

exercitatos, orabat in audaciam, ut grege facto cum telis ad sese

irrumperent.

Consul ubi ea parari cognouit, dispositis praesidiis,

ut res atque tempus monebat, conuocato senatu refert, quid de iis fieri

placeat, qui in custodiam traditi erant. sed eos paulo ante frequens

senatus iudicauerat contra rem publicam fecisse. tum D. lunius

Silanus primus sententiam rogatus, quod eo tempore consul designatus

erat, de iis, qui in custodiis tenebantur, et praeterea de L. Cassio,

P. Furio, P. Vmbreno, Q. Annio, si deprehensi forent, supplicium

sumendum decreuerat; isque postea permotus oratione C. Caesaris pedibus

in ententiam Ti Neronis iturum se dixit, quod de ea re praesidiis

additis referendum censuerat. sed Caesar, ubi ad eum uentum est,

rogatus sententiam a consule huiusce modi uerba locutus est:

`Omnis homines, patres conscripti, qui de rebus dubiis consultant,

ab odio, amicitia, ira atque misericordia uacuos esse decet. haud

facile animus uerum prouidet, ubi illa officiunt, neque quisquam omnium

libidini simul et usui paruit. ubi intenderis ingenium, ualet; si

libido possidet, ea dominatur, animus nihil ualet. magna mihi

copia est memorandi, patres conscripti, quae reges atque populi ira aut

misericordia impulsi male consuluerint. sed ea malo dicere, quae maiores

nostri contra libidinem animi sui recte atque ordine fecere. bello

Macedonico, quod cum rege Perse gessimus, Rhodiorum ciuitas magna atque

magnifica, quae populi Romani opibus creuerat, infida et aduersa nobis

fuit. sed postquam bello confecto de Rhodiis consultum est, maiores

nostri, ne quis diuitiarum magis quam iniuriiae causa bellum inceptum

diceret. impunitos eos dimisere. item bellis Punicis omnibus, cum

saepe Carthaginienses et in pace et per indutias multa nefaria facinora

fecissent, numquam ipsi per occasionem talia fecere: magis quid se

dignum foret, quam quid in illos iure fieri posset, quaerebant.

hoc item uobis prouidendum est, patres conscripti. ne plus apud uos

ualeat P. Lentuli et ceterorum scelus quam uestra dignitas, neu magis

irae uestrae quam famae consulatis. nam si digna poena pro factis

eorum reperitur, nouum consilium approbo; sin magnitudo sceleris omnium

ingenia exuperat, his utendum censeo, quae legibus comparata sunt.

'Plerique eorum, qui ante me sententias dixerunt, composite atque

magnifice casum rei publicae miserati sunt. quae belli saeuitia esset,

quae uictis acciderent, enumerauere: rapi uirgines, pueros; diuelli

liberos a parentum complexu; matres familiarum pati quae uictoribus

collibuissent; fana atque domos spoliari; caedem, incendia fieri;

postremo armis, cadaueibus, cruore atque luctu omnia compleri.

sed, per deos immortalis, quo illa oratio pertinuit? an uti uos infestos

coniurationi faceret? scilicet, quem res tanta et tam atrox non

permouit, eum oratio accendet. non ita est, neque cuiquam

mortalium iniuriae suae paruae uidentur, multi eas grauius aequo

habuere. sed alia aliis licentia est, patres conscripti. qui

demissi in obscuro uitam habent, si quid iracundia deliquere, pauci

sciunt, fama atque fortuna eorum pares sunt; qui magno imperio praediti

in excelso aetatem agunt, eorum facta cuncti mortales nouere. ita

in maxima fortuna minima licentia est; neque studere neque odisse, sed

minime irasci decet; quae apud alios iracundia dicitur, ea in

imperio superbia atque crudelitas appellatur. equidem ego sic

existimo, patres conscripti, omnis cruciatus minores quam facinora

illorum esse. sed plerique mortales postrema meminere et in hominibus

impiis sceleris eorum obliti de poena disserunt, si ea paulo seuerior

fuit.

'D. Silanum, uirum fortem atque strenuom, certo scio quae

dixerit studio rei publicae dixisse, neque illum in tanta re gratiam aut

inimicitias exercere: eos mores eamque modestiam uiri cognoui.

uerum sententia eius mihi non crudelis---quid enim in talis homines

crudele fieri potest?---sed aliena a re publica nostra uidetur.

nam profecto aut metus aut iniuria te subegit, Silane, consulem

designatum genus poenae nouum decernere. de timore superuacuaneum

est disserere, cum praesertim diligentia clarissimi uiri consulis tanta

praesidia sint in armis. de poena possum equidem dicere, id quod

res habet, in luctu atque miseriis mortem aerumnarum requiem, non

cruciatum esse; eam cuncta mortalium mala dissoluere; ultra neque curae

neque gaudio locum esse. sed. per deos immortalis, quam ob rem in

sententiam non addidisti, uti prius uerberibus in eos animaduerteretur?

an quia les Porcia uetat? at aliae leges item condemnatis ciuibus

non animam eripi, sed exilium permitti iubent. an quia rauius est

uerberari quam necari? quid autem acerbum aut nimis graue est in homines

tanti facinoris conuictos? sin quia leuius est, qui conuenit in

minore negotio legem timere, cum eam in maiore neglegeris?

'At enim quis reprehendet quod in parricidas rei publicae decretum erit? tempus

dies fortuna, cuius libido gentibus moderatur. illis merito

accidet quicquid euenerit; ceterum uos, patres conscripti, quid in alios

statuatis, considerate. omnia mala exempla ex rebus bonis orta

sunt. sed ubi imperium ad ignaros eius aut minus bonos peruenit, nouum

illud exemplum ab dignis et idoneis ad indignos et non idoneos

transfertur. Lacedaemonii deuictis Atheniensibus triginta uiros

imposuere, qui rem publicam eorum tractarent. ii primo coepere

pessimum quemque et omnibus inuisum indemnatum necare: ea populus

laetari et merito dicere fieri. post ubi paulatim licentia creuit,

iuxta bonos et malos libidinose interficere, ceteros metu terrere:

ita ciuitas seruitute oppressa stultae laetitiae grauis poenas dedit.

nostra memoria uictor Sulla cum Damasippum et alios eius modi, qui

malo rei publicae creuerant, iugulari iussit, quis non factum eius

laudabat? homines scelestos et factiosos, qui seditionibus rem publicam

exagitauerant, merito necatos aiebant. sed ea res magnae initium cladis

fuit. nam uti quisque domum aut uillam, postremo uas aut

uestimentum alicuius concupiuerat, dabat operam, uti is in proscriptorum

numero esset. ita illi, quibus Damasippi mors laetitiae fuerat,

paulo post ipsi trahebantur, neque prius finis iugulandi fuit, quam

Sulla omnis suos diuitiis expleuit. atque haec ego non in M.

Tullio neque his temporibus uereor, sed in magna ciuitate multa et uaria

ingenia sunt. potest alio tempore, alio consule, cui item

exercitus in manu sit, falsum aliquid pro uero credi. ubi hoc exemplo

per senatus decretum consul gladium eduxerit, quis illi finem statuet

aut quis moderabitur?

'Maiores nostri, patres conscripti, neque

consili neque audaiae umquam eguere; neque illis superbia obstabat. quo

minus aliena instituta, si modo proba erant, imitarentur. arma

atque tela militaria ab Samnitibus, insignia magistratuum ab Tuscis

pleraque sumpserunt. postremo, quod ubique apud socios aut hostis

idoneum uidebatur, cum summo studio domi exequebantur: imitari quam

inuidere bonis malebant. sed eodem illo tempore Graeciae morem

imitati uerberibus animaduertebant in ciuis, de condemnatis summum

supplicium sumebant. postquam res publica adoleuit et multitudine

ciuium factiones ualuere, circumuenire innocentes, alia huiusce modi

fieri coepere, tum lex Porcia aliaeque leges paratae sunt, quibus

legibus exilium damnatis permissum est. hanc ego causam, patres

conscripti, quo minus nouum consilium capiamus, in primis magnam puto.

profecto uirtus atque sapientia maior illis fuit, qui ex paruis

opibus tantum imperium fecere, quam in nobis, qui ea bene parta uix

retinemus.

'Placet igitur eos dimitti et augeri exercitum

Catilinae? minime. sed ita censeo: publicandas eorum pecunias, ipsos in

uinculis habendos per municipia, quae maxime opibus ualent; neu quis de

iis postea ad senatum referat neue cum populo agat; qui aliter fecerit,

senatum existimare eum contra rem publicam et salutem omnium facturum.'

Postquam Caesar dicendi finem fecit, ceteri uerbo alius alii uarie

assentiebantur. at M. Porcius Cato rogatus sententiam huiusce modi

orationem habuit:

`Longe alia mihi mens est, patres conscripti, cum

res atque pericula nostra considero, et cum sententias nonnullorum ipse

mecum reputo. illi mihi disseruisse uidentur de poena eorum, qui

patriae, parentibus, aris atque focis suis bellum parauere; res autem

monet cauere ab illis magis quam quid in illos statuamus consultare.

nam cetera maleficia tum persequare, ubi facta sunt; hoc nisi

prouideris ne accidat, ubi euenit, frustra iudicia implores: capta urbe

nihil fit reliqui uictis. sed, per deos immortalis, uos ego

appello, qui semper domos, uillas, signa, tabulas estras pluris quam

rem publicam fecistis: si ista, cuiuscumque modi sunt quae amplexamini,

retinere, si uoluptatibus uestris otium praebere uultis, expergiscimini

aliquando et capessite rem publicam. non agitur de uectigalibus

neque de sociorum iniuriis: libertas et anima nostra in dubio est.

'Saepenumero, patres conscripti, multa uerba in hoc ordine feci, saepe de

luxuria atque auaritia nostrorum ciuium questus sum, multosque mortalis

ea causa aduersos habeo. qui mihi atque animo meo nullius umquam

delicti gratiam fecissem, haut facile alterius libidini male facta

condonabam. sed ea tametsi uos parui pendebatis, tamen res publica

firma erat, opulentia neglegentiam tolerabat. nunc uero non id

agitur, bonisne an malis moribus uiuamus, neque quantum aut quam

magnificum imperium populi Romani sit, sed haec, cuiuscumque modi

uidentur, nostra an nobiscum una hostium futura sint. hic mihi

quisquam mansuetudinem et misericordiam nominat. iam pridem equidem nos

uera uocabula rerum amisimus: quia bona aliena largiri liberalitas,

malarum rerum audacia fortitudo uocatur, eo res publica in extremo sita

est. sint sane, quoniam ita se mores habent, liberales ex sociorum

fortunis, sint misericordes in furibus aerari: ne illi sanguinem nostrum

largiantur et, dum paucis sceleratis parcunt, bonos omnis perditum eant.

'Bene et composite C. Caesar paulo ante in hoc ordine de uita et

morte disseruit, credo falsa existimans ea, quae de inferis memorantur:

diuerso itinere malos a bonis loca taetra, inculta, foeda atque

formidulosa habere. itaque censuit pecunias eorum publicandas,

ipsos per municipia in custodiis habendos, uidelicet timens, ne, si

Romae sint, aut a popularibus coniurationis aut a multitudine conducta

per uim eripiantur; quasi uero mali atque scelesti tantummodo in

urbe et non per totam Italiam sint, aut non ibi plus possit audacia, ubi

ad defendendum opes minores sunt. quare uanum equidem hoc

consilium est, si periculum ex illis metuit; si in tanto omnium meu

solus non timet, eo magis refert me mihi atque uobis timere. qua

re cum de P. Lentulo ceterisque statuetis, pro certo habetote uos simul

de exercitu Catilinae et de omnibus coniuratis decernere. quanto

uos attentius ea agetis, tanto illis animus infirmior erit; si paulum

modo uos languere uiderint, iam omnes feroces aderunt.

'Nolite existimare maiores nostros armis rem publicam ex parua magnam fecisse.

si ita esset, multo pulcherrimam eam nos haberemus: quippe sociorum

atque ciuium, praeterea armorum atque equorum maior copia nobis quam

illis est. sed alia fuere, quae illos magnos fecere, quae nobis

nulla sunt: domi industria, foris iustum imperium, animus in consulendo

liber, neque delicto neque libidini obnoxius. pro his nos habemus

luxuriam atque auaritiam, publice egestatem, priuatim

opulentiam. laudamus diuitias, sequimur inertiam. inter bonos et malos

discrimen nullum, omnia uirtutis praemia ambitio possidet. neque

mirum: ubi uos separatim sibi quisque consilium capitis, ubi domi

uoluptatibus, hic pecuniae aut gratiae seruitis, eo fit ut impetus fiat

in uacuam rem publicam.

'Sed ego haec omitto. coniurauere

nobilissimi ciues patriam incendere, Gallorum gentem infestissimam

nomini Romano ad bellum arcessunt, dux hostium cum exercitu supra caput

est; uos cunctamini etiam nunc et dubitatis, quid intra moenia

deprensis hostibus faciatis? misereamini censeo---deliquere

homines adulescentuli per ambitionem---atque etiam armatos dimittatis:

ne ista uobis mansuetudo et misericordia, si illi arma ceperint, in

miseriam conuertat. scilicet res ipsa aspera est, sed uos non

timetis eam. immo uero maxime. sed inertia et mollitia animi alius

alium expectantes cunctamini, uidelicet dis immortalibus confisi, qui

hanc rem publicam saepe in maximis periculis seruauere. non uotis

neque suppliciis muliebribus auxilia deorum parantur; uigilando, agendo,

bene consulendo prospere omnia cedunt. ubi socordiae te atque ignauiae

tradideris, nequiquam deos imploes: irati infestique sunt.

'Apud maiores nostros A. Manlius Torquatus bello Gallico filium suum, quod is

contra imperium in hostem pugnauerat, necari iussit, atque ille egregius

adulescens immoderatae fortitudinis morte poenas dedit; uos de

crudelissimis parricidis quid statuatis, cunctamini? uidelicet cetera

uita eorum huic sceleri obstat. uerum parcite dignitati Lentuli,

si ipse pudicitiae, si famae suae, si dis aut hominibus umquam ullis

pepercit. ignoscite Cethegi adulescentiae, nisi iterum patriae

bellum fecit. nam quid ego de Gabinio, Statilio, Caepario loquar?

quibus si quicquam umquam pensi fuisset, non ea consilia de re publica

habuissent. postremo, patres conscripti, si mehercule peccato

locus esset, facile paterer uos ipsa re corrigi, quoniam uerba

contemnitis. sed undique circumuenti sumus. Catilina cum exercitu

faucibus urget; alii intra moenia atque in sinu urbis sunt hostes; neque

parari neque consuli quicquam potest occulte: quo magis properandum est.

'Quare ego ita censeo, cum nefario consilio sceleratorum ciuium res

publica in summa pericula uenerit, iique indicio T. Volturci et

legatorum Allobrogum conuicti confessique sint caedem, incendia aliaque

se foeda atque crudelia facinora in ciuis patriamque parauisse, de

confessis, sicuti de manufestis rerum capitalium, more maiorum

supplicium sumendum.'

Postquam Cato assedit, consulares omnes itemque senatus magna pars

sententiam eius laudant, uirtutem animi ad caelum ferunt, alii alios

increpantes timidos uocant. Cato clarus atque magnus habetur; senati

decretum fit, sicuti ille censuerat.

Sed mihi multa legenti, multa

audienti, quae populus Romanus domi militiaeque, mari atque terra

praeclara facinora fecit, forte libuit attendere, quae res maxime tanta

negotia sustinuisset. sciebam saepenumero parua manu cum magnis

legionibus hostium contendisse; cognoueram paruis copiis bella gesta cum

opulentis regibus, ad hoc saepe fortunae uiolentiam tolerauisse,

facundia Graecos, gloria belli Gallos ate Romanos fuisse. ac mihi

multa agitanti constabat paucorum ciuium egregiam uirtutem cuncta

patrauisse, eoque factum, uti diuitias paupertas, multitudinem paucitas

superaret. sed postquam luxu atque desidia ciuitas corrupta est,

rursus res publica magnitudine sui imperatorem atque magistratuum uitia

sustentabat ac, sicuti effeta $\langle$esset$\rangle$ partu, multis

tempestatibus haud sane quisquam Romae uirtute magnus fuit. sed

memoria mea ingenti uirtute, diuersis moribus fuere uiri duo, M. Cato et

C. Caesar. quos quoniam res obtulerat, silentio praeterire non fuit

consilium, quin utriusque naturam et mores, quantum ingenio possum,

aperirem.

Igitur iis genus aetas eloquentia prope aequalia fuere, magnitudo

animi par, item gloria, sed alia alii. Caesar beneficiis ac

munificentia magnus habebatur, integritate uitae Cato. ille mansuetudine

et misericordia clarus factus, huic seueritas dignitatem addiderat.

Caesar dando subleuando ignoscendo, Cato nihil largiendo gloriam

adeptus est. in altero miseris perfugium erat, in altero malis

pernicies. illius facilitas, huius constantia laudabatur. postremo

Caesar in animum induxerat laborare, uigilare; negotiis amicorum

intentus sua neglegere, nihil denegare quod dono dignum esset; sibi

magnum imperium, exercitum, bellum nouum exoptabat, ubi uirtus

enitescere posset. at Catoni studium modestiae, decoris, sed

maxime seueritatis erat; non diuitiis cum diuite neque factione cum

factioso, sed cum strenuo uirtute, cum modesto pudore, cum innocente

abstinentia certabat; esse quam uideri bonus malebat: ita, quo minus

petebat gloriam, eo magis illum assequebatur.

Postquam, ut dixi, senatus in Catonis sententiam discessit, consul

optimum factu ratus noctem quae instabat antecapere, ne quid eo spatio

nouaretur, tresuiros quae [ad] supplicium postulabat parate iubet.

ipse praesidiis dispositis Lentulum in carcerem deducit; idem fit

ceteris per praetores. est in carcere locus, quod Tullianum

appellatur, ubi paullum ascenderis ad laeuam, circiter duodecim pedes

humi depressus; eum muniunt undique parietes atque insuper camera

lapideis fornicibus iuncta; sed incultu tenebris odore foeda atque

terribilis eius facies est. in eum locum postquam demissus est

Lentulus, uindices rerum capitalium, quibus praeceptum erat, laqueo

gulam fregere. ita ille patricius ex gente clarissima Corneliorum,

qui consulare imperium Romae habuerat, dignum moribus factisque suis

exitum [uitae] inuenit. de Cethego, Statilio, Gabinio, Caepario eodem

modo supplicium sumptum est.

Dum ea Romae geruntur, Catilina ex omni copia, quam et ipse

adduxerat et Manlius habuerat, duas legiones instituit, cohortis pro

numero militum complet. deinde, ut quisque uoluntarius aut ex

sociis in castra uenerat, aequaliter distribuerat, ac breui spatio

legiones numero hominum expleuerat, cum initio non amplius duobus

milibus habuisset. sed ex omni copia circiter pars quarta erat

militaribus armis instructa; ceteri, ut quemque casus armauerat, sparos

aut lanceas, alii praeacutas sudis portabant. sed postquam

Antonius cum exercitu aduentabat, Catilina per montis iter facere, modo

ad urbem, modo Galliam uorsus castra mouere, hostibus occasionem

pugnandi non dare. sperabat propediem magnas copias sese habiturum, si

Romae socii incepta patrauissent. interea seruitia repudiabat,

cuius initio ad eum magnae copiae concurrebant, opibus coniurationis

fretus, simul alienum suis rationibus existimans uidere causam ciuium

cum seruis fugitiuis communicauisse.

Sed postquam in castra nuntius peruenit Romae coniurationem

patefactam, de Lentulo et Cethego ceterisque, quos supra memoraui,

supplicium sumptum, plerique, quos ad bellum spes rapinarum aut nouarum

rerum studium illexerat, dilabuntur; reliquos Catilina per montis

asperos magnis itineribus in agrum Pistoriensem abducit eo consilio, uti

per tramites occulte perfugeret in Galliam Transalpinam. at

Q. Metellus Celer cum tribus legionibus in agro Piceno praesidebat, ex

dificultate rerum eadem illa existimans quae supra diximus Catilinam

agitare. igitur ubi iter eius ex perfugis cognouit, castra propere

mouit ac sub ipsis radicibus montium consedit, qua illi descensus erat

in Galliam properanti. neque tamen Antonius procul aberat, utpote

qui magno exercitu locis aequioribus expeditus in fuga sequeretur.

sed Catilina postquam uidet montibus atque copiis hostium sese clausum,

in urbe res aduersas, neque fugae neque praesidi ullam spem, optimum

factu ratus in tali re fortunam belli temptare, statuit cum Antonio quam

primum confligere. itaque contione aduocata huiusce modi orationem

habuit:

`Conpertum ego habeo, milites, uerba uirtutem non addere, neque ex

ignauo strenuom neque fortem ex timido exercitum oratione imperatoris

fieri. quanta cuiusque animo audacia natura aut moribus inest,

tanta in bello patere solet. quem neque gloria neque pericula excitant,

nequiquam hortere: timor animi auribus officit. sed ego uos, quo

pauca monerem, aduocaui, simul uti causam mei consili aperirem.

'Scitis equidem, milites, socordia atque ignauia Lentuli quantam ipsi

nobisque cladem attulerit, quoque modo, dum ex urbe praesidia opperior,

in Galliam proficisci nequiuerim. nunc uero quo loco res nostrae

sint, iuxta mecum omnis intellegitis. exercitus hostium duo, unus

ab urbe, alter a Gallia obstant; diutius in his locis esse, si maxime

animus ferat, frumenti atque aliarum rerum egestas prohibet;

quocumque ire placet, ferro iter aperiendum est. quapropter uos

moneo, uti forti atque parato animo sitis et, cum proelium inibitis,

memineritis uos diuitias, decus, gloriam, praeterea libertatem atque

patriam in dextris uestris portare. si uincimus, omnia nobis tuta

erunt: commeatus abunde, municipia atque coloniae patebunt; si metu

cesserimus, eadem illa aduersa fient, neque locus neque amicus

quisquam teget quem arma non texerint. praeterea, milites, non

eadem nobis et illis necessitudo impendet: nos pro patria, pro

libetate, pro uita certamus; illis superuacuaneum est pugnare pro

potentia paucorum. quo audacius aggredimini memores pristinae

uirtutis. licuit uobis cum summa turpitudine in exilio aetatem

agere, potuistis nonnulli Romae amissis bonis alienas opes expectare:

quia illa foeda atque intoleranda uiris uidebantur, haec sequi

decreuistis. si haec relinquere uultis, audacia opus est: nemo

nisi uictor pace bellum mutauit. nam in fuga salutem sperare, cum

arma, quibus corpus tegitur, ab hostibus auerteris, ea uero dementia

est. semper in proelio iis maximum est periculum, qui maxime

timent: audacia pro muro habetur.

'Quom uos considero, milites, et

cum facta uestra aestimo, magna me spes uictoriae tenet. animus

aetas uirtus uestra me hortantur, praeterea necessitudo, quae etiam

timidos fortis facit. nam multitudo hostium ne circumuenire queat,

prohibent angustiae loci. quod si uirtuti uestrae fortuna

inuiderit, cauete inulti animam amittatis, neu capti potius sicuti

pecora trucidemini, quam uirorum more pugnantes cruentam atque luctuosam

uictoriam hostibus relinquatis.'

Haec ubi dixit, paululum commoratus signa canere iubet atque

instructos ordines in locum aequum deducit. dein remotis omnium equis,

quo militibus exaequato periculo animus amplior esset, ipse pedes

exercitum pro loco atque copiis instruit. nam, uti planities erat

inter sinistros montis et ab dextra rupe aspera, octo cohortis in fronte

constituit, reliquarum signa in subsidio artius collocat. ab iis

centuriones omnis [lectos] et euocatos, praeterea ex gregariis militibus optimum

quemque [armatum] in primam aciem subducit. C. Manlium in dextra,

Faesulanum quendam in sinistra parte curare iubet. ipse cum libertis et

colonis propter aquilam assistit, quam bello Cimbrico C. Marius in

exercitu habuisse dicebatur. at ex altera parte C. Antonius,

pedibus aeger quod proelio adesse nequibat, M. Petreio legato exercitum

permittit. ille cohortis ueteranas, quas tumulti causa

conscripserat, in ronte, post eas ceterum exercitum in subsidiis

locat. ipse equo circumiens unum quemque nominans appellat, hortatur,

rogat, ut meminerint se contra latrones inermis pro patria, pro liberis,

pro aris atque focis suis certare. homo militaris, quod amplius

annos triginta tribunus aut praefectus aut legatus aut praetor cum magna

gloria in exercitu fuerat, plerosque ipsos factaque eorum fortia

nouerat: ea commemorando militum animos accendebat.

Sed ubi omnibus rebus exploratis Petreius tuba signum dat,

cohortis paulatim incedere iubet; idem facit hostium exercitus.

postquam eo uentum est, unde a ferentariis proelium committi posset,

maximo clamore cum infestis signis concurrunt; pila omittunt, gladiis

res geritur. ueterani pristinae uirtutis memores comminus acriter

instare, illi haud timidi resistunt: maxima ui certatur. interea

Catilina cum expeditis in prima acie uersari, laborantibus succurrere,

integros pro sauciis arcessere, omnia prouidere, multum ipse pugnare,

saepe hostem ferire: strenui militis et boni imperatoris officia simul

exequebatur. Petreius ubi uidet Catilinam, contra ac ratus erat,

magna ui tendere, cohortem praetoriam in medios hostis inducit eosque

perturbatos atque alios alibi resistentis interficit. deinde utrimque ex

lateribus ceteros aggreditur. Manlius et Faesulanus in primis

pugnantes cadunt. <Catilina>, postquam fusas copias seque cum paucis

relicuum uidet, memor generis atque pristinae suae dignitatis in

confertissimos hostis incurrit ibique pugnans confoditur.

Sed confecto proelio, tum uero cerneres, quanta audacia quantaque

animi uis fuisset in exercitu Catilinae. nam fere quem quisque

uiuos pugnando locum ceperat, eum amissa anima corpore tegebat.

pauci autem, quos medios cohors praetoria disiecerat, paulo diuersius,

sed omnes tamen aduersis uulneribus conciderant. Catilina uero longe a suis inter hostium

cadauera repertus est, paululum etiam spirans ferociamque animi, quam

haburat uiuos, in uultu retinens. postremo ex omni copia neque in

proelio neque in fuga quisquam ciuis ingenuos captus est: ita

cuncti suae hostiumque uitae iuxta pepercerant. neque tamen

exercitus populi Romani laetam aut incruentam uictoriam adeptus

erat. nam strenuissumus quisque aut occiderat in proelio aut grauiter

uulneratus discesserat. multi autem, qui e castris uisendi aut

spoliandi gratia processerant, uoluentes hostilia cadauera amicum alii,

pars hospitem aut cognatum reperiebant; fuere item qui inimicos suos

cognoscerent. ita uarie per omnem exercitum laetitia, maeror,

luctus atque gaudia agitabantur.