Omnes homines, qui sese student praestare ceteris animalibus,
summa ope niti decet, ne uitam silentio transeant ueluti pecora, quae
natura prona atque uentri oboedientia finxit. sed nostra omnis uis
in animo et corpore sita est: animi imperio, corporis seruitio magis
utimur; alterum nobis cum dis, alterum cum beluis commune est. quo
mihi rectius uidetur ingeni quam uirium opibus gloriam quaerere et,
quoniam uita ipsa qua fruimur breuis est, memoriam nostri quam maxime
longam efficere. nam diuitiarum et formae gloria fluxa atque
fragilis est, uirtus clara aeternaque habetur.
Sed diu magnum inter mortalis certamen fuit, uine corporis an uirtute animi res
militaris magis procederet. nam et prius quam incipias consulto,
et ubi consulueris mature facto opus est. ita utrumque per se
indigens alterum alterius auxilio eget. igitur initio reges---nam in
terris nomen imperi id primum fuit---diuersi pars ingenium, alii
corpus exercebant: etiam tum uita hominum
sine cupiditate agitabatur; sua cuique satis placebant. postea uero
quam in Asia Cyrus, in Graecia Lacedaemonii et Athenienses coepere urbis
atque nationes subigere, libidinem dominandi causam belli habere,
maximam gloriam in maximo imperio putare, tum demum periculo atque
negotiis compertum est in bello plurimum ingenium posse. quod si
regum atque imperatorum animi uirtus in pace ita ut in bello ualeret,
aequabilius atque constantius sese res humanae haberent, neque aliud
alio ferri neque mutari ac misceri omnia cerneres. nam imperium
facile iis artibus retinetur, quibus initio partum est. uerum ubi
pro labore desidia, pro continentia et aequitate libido atque superbia
inuasere, fortuna simul cum moribus immutatur. ita imperium semper
ad optimum quemque a minus bono transfertur.
Quae homines arant nauigant aedificant, uirtuti omnia parent. sed multi mortales,
dediti uentri atque somno, indocti incultique uitam sicuti peregrinantes
transigere; quibus profecto contra naturam corpus uoluptati, anima oneri
fuit. eorum ego uitam mortemque iuxta aestimo, quoniam de utraque
siletur. uerum enim uero is demum mihi uiuere atque frui anima
uidetur, qui aliquo negotio intentus praeclari facinoris aut artis bonae
famam quaerit.
Sed in magna copia rerum aliud alii natura iter ostendit.
pulchrum est bene facere rei ublicae, etiam bene dicere haud
absurdum est; uel pace uel bello clarum fieri licet; et qui fecere et
qui facta aliorum scripsere, multi laudantur. ac mihi quidem,
tametsi haudquaquam par gloria sequitur scriptorem et auctorem rerum,
tamen in primis arduom uidetur res gestas scribere: primum quod facta
dictis exequenda sunt; dein quia plerique quae delicta reprehenderis
maleuolentia et inuidia dicta putant, ubi de magna uirtute atque gloria
bonorum memores, quae sibi quisque facilia factu putat, aequo animo
accipit, supra ea ueluti ficta pro falsis ducit.
Sed ego adulescentulus initio, sicuti plerique, studio ad rem publicam latus
sum, iique mihi multa aduersa fuere. nam pro pudore, pro abstinentia,
pro uirtute audacia largitio auaritia uigebant. quae tametsi
animus aspernabatur insolens malarum artium, tamen inter tanta uitia
inbecilla aetas ambitione corrupta tenebatur; ac me, cum ab
relicuorum malis moribus dissentirem, nihilo minus honoris cupido eadem
quae ceteros fama atque inuidia uexabat. igitur ubi animus ex multis miseriis
atque periculis requieuit et mihi relicuam aetatem a re publica procul
habendam decreui, non fuit consilium socordia atque desidia bonum
otium conterere, neque uero agrum colendo aut uenando, seruilibus
officiis, intentum aetatem agere; sed a quo incepto studioque me
ambitio mala detinuerat, eodem regressus
statui res gestas populi Romani carptim, ut quaeque memoria digna
uidebantur, perscribere, eo magis quod mihi a spe metu partibus rei
publicae animus liber erat.
Igitur de Catilinae coniuratione quam uerissime potero paucis absoluam;
nam id facinus in primis ego memorabile existimo sceleris atque periculi
nouitate. de cuius hominis moribus pauca prius explananda sunt, quam
initium narrandi faciam.
L. Catilina, nobili genere natus, fuit magna ui et animi et
corporis, sed ingenio malo prauoque. huic ab adulescentia bella
intestina caedes rapinae discordia ciuilis grata fuere, ibique
iuuentutem suam exercuit. corpu patiens inediae algoris uigiliae,
supra quam cuiquam credibile est. animus audax subdolus uarius,
cuius rei libet simulator ac dissimulator, alieni appetens, sui
profusus, ardens in cupiditatibus; satis eloquentiae, sapientiae parum.
uastus animus immoderata incredibilia nimis alta semper cupiebat.
hunc post dominationem L. Sullae libido maxima inuaserat rei
publicae capiendae; neque id quibus modis assequeretur, dum sibi regnum
pararet, quicquam pensi habebat. agitabatur magis magisque in dies
animus ferox inopia rei familiaris et conscientia scelerum, quae utraque
iis artibus auxerat, quas supra memoraui. incitabant praeterea
corrupti ciuitatis mores, quos pessima ac diuersa inter se mala, luxuria
atque auaritia, uexabant.
Res ipsa hortari uidetur, quoniam de
moribus ciuitatis tempus admonuit, supra repetere ac paucis instituta
maiorum domi militiaeque, quo modo rem publicam habuerint quantamque
reliquerint, ut paulatim immutata ex pulcherrima optima pessima ac flagitiosissima facta sit, disserere.
Urbem Romam, sicuti ego accepi, condidere atque habuere initio
Troiani, qui Aenea duce profugi sedibus incertis uagabantur, et cum his
Aborigines, genus hominum agreste, sine legibus, sine imperio, liberum
atque solutum. hi postquam in una moenia conuenere, dispari
genere, dissimili lingua, alius alio more uiuentes, incredibile memoratu
est quam facile coaluerint: $\langle$ita breui multitudo diuersa atque
uaga concordia ciuitas facta erat$\rangle$. sed postquam res eorum
ciuibus moribus agris aucta satis prospera satisque pollens uidebatur,
sicuti pleraque mortalium habentur, inuidia ex opulentia orta est.
igitur reges populique finitimi bello temptare, pauci ex amicis auxilio
esse: nam ceteri metu perculsi a periculis aberant. at Romani domi
militiaeque intenti festinare, parare, alius alium hortari, hostibus
obuiam ire, libertatem patriam parentisque armis tegere. post ubi
pericula uirtute propulerant, sociis atque amicis auxlia portabant,
magisque dandis quam accipiendis beneficiis amicitias parabant.
imperium legitimum, nomen imperi regium habebant. delecti, quibus corpus
annis infirmum, ingenium sapientia ualidum erat, rei publicae
consultabant: hi uel aetate uel curae similitudine patres appellabantur.
post ubi regium imperium, quod initio conseruandae libertatis atque
augendae rei publicae fuerat, in superbiam dominationemque se conuertit,
immutato more annua imperia binosque imperatores sibi fecere: eo modo
minime posse putabant per licentiam insolescere animum humanum.
Sed ea tempestate coepere se quisque magis extollere magisque
ingenium in promptu habere. nam regibus boni quam mali
suspectiores sunt, semperque iis aliena uirtus formidulosa est.
sed ciuitas incredibile memoratu est adepta libertate quantum breui
creuerit: tanta cupido gloriae incesserat. iam primum iuuentus,
simul ac belli patiens erat, in castris per laborem usum militiae
discebat, magisque in decoris armis et militaribus equis quam in scortis
atque conuiuiis libidinem habebant. igitur talibus uiris non labor
insolitus, non locus ullus asper aut arduos erat, non armatus hostis
formidulosus: uirtus omnia domuerat. sed gloriae maximum certamen
inter ipsos erat: se quisque hostem ferire, murum ascendere, conspici,
dum tale facinus faceret, properabat. eas diuitias, eam bonam famam
magnamque nobilitatem putabant. laudis auidi, pecuniae liberales erant;
gloriam ingentem, diuitias honestas uolebant. memorare possum,
quibus in locis maximas hostium copias populus Romanus parua manu
fuderit, quas urbis natura munitas pugnando ceperit, ni ea res longius
nos ab incepto traheret.
Sed profecto fortuna in omni re dominatur; ea res cunctas ex
libidine magis quam ex uero celebrat obscuratque. Atheniensium res
gestae, sicuti ego aestimo, satis amplae magnificaeque fuere, uerum
aliquanto minores tamen quam fama feruntur. sed quia prouenere ibi
scriptorum magna ingenia, per terrarum orbem Atheniensium fcta pro
maximis celebrantur. ita eorum qui fecere uirtus tanta habetur,
quantum eam uerbis potuere extollere praeclara ingenia. at populo
Romano numquam ea copia fuit, quia prudentissimus quisque maxime
negotiosus erat, ingenium nemo sine corpore exercebat, optimus quisque
facere quam dicere, sua ab aliis bene facta laudari quam ipse aliorum
narrare malebat.
Igitur domi militiaeque boni mores colebantur; concordia maxima,
minima auaritia erat; ius bonumque apud eos non legibus magis quam
natura ualebat. iurgia discordias simultates cum hostibus
exercebant, ciues cum ciuibus de uirtute certabant. in suppliciis deorum
magnifici, domi parci, in amicos fideles erant. duabus his artibus,
audacia in bello, ubi pax euenerat aequitate, seque remque publicam
curabant. quarum rerum ego maxima documenta haec habeo, quod in
bello saepius uindicatum est in eos, qui contra imperium in hostem
pugnauerant quique tardius reuocati proelio excesserant, quam qui signa
relinquere aut pulsi loco cedere ausi erant; in pace uero quod
beneficiis magis quam metu imperium agitabant et accepta iniuria
ignoscere quam perseque malebant.
Sed ubi labore atque iustitia res publica creuit, reges magni
bello domiti, nationes ferae et populi ingentes ui subacti, Carthago
aemula imperi Romani ab stirpe interiit, cuncta maria terraeque
patebant, saeuire fortuna ac miscere omnia coepit. qui labores,
pericula, dubias atque asperas res facile tolerauerant, iis otium
diuitiaeque, optanda alias, oneri miseriaeque fuere. igitur primo
pecuniae, deinde imperi cupido creuit: ea quasi materies omnium malorum
fuere. namque auaritia fidem probitatem ceterasque artis bonas
subuertit; pro his superbiam, crudelitatem, deos neglegere, omnia
uenalia habere edocuit. ambitio multos mortalis falsos fieri
subegit, aliud clausum in pectore, aliud in lingua promptum habere,
amicitias inimicitiasque non ex re, sed ex commodo aestimare, magisque
uultum quam ingenium bonum habere. haec primo paulati crescere,
interdum uindicari; post ubi contagio quasi pestilentia inuasit, ciuitas
immutata, imperium ex iustissimo atque optimo crudele intolerandumque
factum.
Sed primo magis ambitio quam auaritia animos hominum exercebat,
quod tamen uitium propius uirtutem erat. nam gloriam honorem
imperium bonus et ignauos aeque sibi exoptant; sed ille uera uia
nititur, huic quia bonae artes desunt, dolis atque fallaciis contendit.
auaritia pecuniae studium habet, quam nemo sapiens concupiuit: ea
quasi uenenis malis inbuta corpus animumque uirilem effeminat, semper
infinita et insatiabilis est, neque copia neque inopia
minuitur. sed postquam L. Sulla armis recepta re publica bonis
initiis malos euentus habuit, rapere omnes, trahere, domum alius, alius
agros cupere, neque modum neque modestiam uictores habere, foeda
crudeliaque in ciuis facinora facere. huc accedebat, quod L. Sulla
exercitum, quem in Asia ductauerat, quo sibi fidum faceret, contra morem
maiorum luxuriose nimisque liberaliter habuerat. loca amoena, uoluptaria
facile in otio ferocis militum animos molliuerant: ibi primum
insueuit exercitus populi Romani amare potare, signa tabulas pictas uasa
caelata mirair, ea priuatim et publice rapere, delubra spoliare, sacra
profanaque omnia polluere. igitur ii milites, postquam uictoriam
adepti sunt, nihil relicui uictis fecere. quippe secundae res
sapientium animos fatigant: ne illi corruptis moribus uictoriae
temperarent.
Postquam diuitiae honori esse coepere et eas gloria imperium
potentia sequebatur, hebescere uirtus, paupertas probro haberi,
innocentia pro maleuolentia duci coepit. igitur ex diuitiis
iuuentutem luxuria atque auaritia cum superbia inuasere: repere
consumere, sua parui pendere, aliena cupere, pudorem pudicitiam, diuina
atque humana promiscua, nihil pensi neque moderati habere. operae
pretium est, cum domos atque uillas cognoueris in urbium modum
exaedificatas, uisere templa deorum, quae nostri maiores, religiosissimi
morales, fecere. uerum illi delubra deorum pietate, domos suas
gloria decorabant, neque uictis quicquam praeter iniuriae licentiam
eripiebant. at hi contra, ignauissimi homines, per summum scelus
omnia ea sociis adimere, quae fortissimi uiri uictores reliquerant:
proinde quasi iniuriam facere, id demum esset imperio uti.
nam quid ea memorem, quae nisi iis qui uidere nemini credibilia
sunt, a priuatis compluribus subuersos montis, maria constrata esse?
quibus mihi uidentur ludibrio fuisse diuitiae: quippe quas honeste
habere licebat, abuti per turpitudinem properabant. sed libido
stupri ganeae ceterique cultus non minor incesserat: uiri muliebria
pati, mulieres pudicitiam in propatulo habere; uescendi causa terra
marique omnia exquirere; dormire prius quam somni cupido esset; non
famem aut sitim, neque frigus neque lassitudinem opperiri, sed ea omnia
luxu antecapere. haec iuuentutem, ubi familiares opes defecerant,
ad facinora incendebant: animus inbutus malis artibus haud facile
libidinibus carebat; eo profusius omnibus modis quaestui atque sumptui
deditus erat.
In tanta tamque corrupta ciuitate Catilina, id quod factu
facillimum erat, omnium flagitiorum atque facinorum circum se tamquam
stipatorum cateruas habebat. nam quicumque impudicus adulter ganeo
manu uentre pene bona patria lacerauerat, quique alienum aes grande
conflauerat, quo flagitium aut facinus redimeret, praeterea omnes
undique parricidae sacrilegi conuicti iudiciis aut pro factis iudicium
timentes, ad hoc quos manus atque lingua periurio aut sanguine ciuili
alebat, postremo omnes quos flagitium egestas conscius animus
exagitabat, ii Catilinae proximi familiaresque erant. quod si quis
etiam a culpa uacuos in amicitiam eius inciderat, cottidiano usu atque
illecebris facile par similisque ceteris efficiebatur. sed maxume
adulescentium familiaritates appetebat: eorum animi molles etiam et
fluxi dolis haud difficulter capiebantur. nam ut cuiusque
studium ex aetate flagrbat, aliis scorta praebere, aliis canes atque
equos mercare; postremo neque sumptui neque modestiae suae parcere, dum
illos obnoxios fidosque sibi faceret. scio fuisse nonnullos, qui
ita existimarent iuuentutem, quae domum Catilinae frequentabat, parum
honeste pudicitiam habuisse; sed ex aliis rebus magis, quam quod cuiquam
id compertum foret, haec fama ualebat.
Iam primum adulescens Catilina multa nefanda stupra fecerat, cum
uirgine nobili, cum sacerdote Vestae, alia huiusce modi contra ius
fasque. postremo captus amore Aureliae Orestillae, cuius praeter
formam nihil umquam bonus laudauit, quod ea nubere illi dubitabat timens
priuignum adulta aetate, pro certo creditur necato filio uacuam domum
scelestis nuptiis fecisse. quae quidem res mihi in primis uidetur
causa fuisse facinus maturandi. namque animus impurus, dis
hominibusque infestus, neque uigiliis neque quietibus sedari poterat:
ita conscientia mentem excitam uastabat. igitur colos exanguis,
foedi oculi, citus modo, modo tardus incessus: prorsus in facie uultuque
uecordia inerat.
Sed iuuentutem, quam, ut supra diximus, illexerat, multis modis
mala facinora edocebat. ex illis testis signatoresque falsos
commodare; fidem fortunas pericula uilia habere; post ubi eorum famam
atque pudorem attriuerat, maiora alia imperabat. si causa peccandi
in praesens minus suppetebat, nihilo minus insontis sicuti sontis
circumuenire iugulare: scilicet ne per otium torpescerent manus aut
animus, gratuito potius malus atque crudelis erat.
His amicis sociisque confisus Catilina, simul quod aes alienum per omnis terras
ingens erat et quod plerique Sullani milites, largius suo usi, rapinarum
et uictoriae ueteris memores ciuile bellum exoptabant, opprimendae rei
publicae consilium cepit. in Italia nullus exercitus, Cn. Pompeius
in extremis terris bellum gerebat; ipsi consulatum petenti magna spes,
senatus nihil sane intentus: tutae tranquillaeque res omnes, sed ea
prorsus opportuna Catilinae.
Igitur circitr Kalendas Iunias L. Caesare et C. Figulo consulibus
primo singulos appellare; hortari alios, alios temptare; opes suas,
imparatam rem publicam, magna praemia coniurationis docere. ubi
satis explorata sunt quae uoluit, in unum omnis conuocat, quibus maxima
necessitudo et plurimum audaciae inerat. eo conuenere senatorii
ordinis P. Lentulus Sura, P. Autronius, L. Cassius Longinus,
C. Cethegus. P. et Ser. Sullae Ser. filii, L. Vargunteius, Q. Annius,
M. Porcius Laeca, L. Bestia, Q. Curius; praeterea ex equestri
ordine M. Fuluius Nobilior, L. Statilius, P. Gabinius Capito,
C. Cornelius; ad hoc multi ex coloniis et municipiis domi nobiles.
erant praeterea complures paulo occultius consili huiusce participes
nobiles, quos magis dominationis spes hortabatur quam inopia aut alia
necessitudo. ceterum iuuentus pleraque, sed maxime nobilium
Catilinae inceptis fauebat: quibus in otio uel magnifice uel molliter
uiuere copia erat; incerta pro certis, bellum quam pacem malebant.
fuere item ea tempestate qui crederent M. Licinium Crassum non ignarum
eius consili fuisse: quia Cn. Pompeius, inuisus ipsi, magnum exercitum
ductabat, cuiusuis opes uoluisse contra illius potentiam crescere, simul
confisum, si coniuratio ualuisse, facile apuid illos principem se fore.
Sed antea item coniurauere pauci contra rem publicam, in quis
Catilina fuit. de qua quam uerissime potero dicam. L. Tullo et
M'. Lepido consulibus P. Autronius et P. Sulla designati consules
legibus ambitus interrogati poenas dederant. post paulo Catilina
pecuniarum repetundarum reus prohibitus erat consulatum petere, quod
intra legitimos dies profiteri nequiuerat. erat eodem tempore
Cn. Piso, adulescens nobilis, summae audaciae, egens, factiosus, quem ad
perturbandam rem publicam inopia atque mali mores stimulabant. cum
hoc Catilina et Autronius circiter Nonas Decembris consilio communicato
parabant in Capitolio Kalendis Ianuariis L. Cottam et L. Torquatum
consules interficere, ipsi fascibus correptis Pisnem cum exercitu ad
obtinendas duas Hispanias mittere. ea re cognita rursus in Nonas
Februarias consilium caedis transtulerant. iam tum non consulibus
modo, sed plerisque senatoribus Perniciem machinabantur. quod ni
Catilina maturasset pro curia signum sociis dare, eo die post conditam
urbem Romam pessimum facinus patratum foret. quia nondum frequentes
armati conuenerant, ea res consilium diremit.
Postea Piso in citeriorem Hispaniam quaestor pro praetore missus
est annitente Crasso, quod eum infestum inimicum Cn. Pompeio cognouerat.
neque tamen senatus prouinciam inuitus dederat, quippe foedum
hominem a re publica procul esse uolebat, simul quia boni complures
praesidium in eo putabant et iam tum potentia Pompei formidulosa erat.
sed is Piso in prouincia ab equitibus Hispanis, quos in exercitu
ductabat, iter faciens occisus est. sunt qui ita dicant imperia
eius iniusta superba crudelia barbaros nequiuisse pati; alii autem,
equites illos, Cn. Pompei ueteres fidosque clientis, uoluntate eius
Pisonem aggressos: numquam Hispanos praeterea tale facinus fecisse, sed
imperia saeua multa antea perpessos. nos eam rem in medio
relinquemus. de superiore coniuratione satis dictum.
Catilina ubi eos, quos paulo ante memoraui, conuenisse uidet,
tametsi cum singulis multa saepe egerat, tamen in rem fore credens
uniuersos appellare et cohortari, in abditam partem aedium secedit atque
ibi omnibus arbitris procul amotis orationem huiusce modi habuit:
`Ni uirtus fidesque uestra spectata mihi foret, nequiquam opportuna res
cecidisset; spes magna, dominatio in manibus frustra fuissent, neque ego
per ignauiam aut uana ingenia incerta pro certis captarem. sed
quia multis et magnis tempestatibus uos cognoui fortis fidosque mihi, eo
animus ausus est maximum atque pulcherrimum facinus incipere, simul quia
uobis eadem quae mihi bona malaque esse intellexi; nam idem uelle
atque idem nolle, ea demum firma amicitia est.
'Sed ego quae mente agitaui, omnes iam anteadiuersi audistis. ceterum mihi in dies
magis animus accenditur, cum considero, quae condicio uitae futura sit,
nisi nosmet ipsi uindicamus in libertatem. nam postquam res
publica in paucorum potentium ius atque dicionem concessit, semper illis
reges tetrarchae uectigales esse, populi nationes stipendia pendere;
ceteri omnes, strenui boni, nobiles atque ignobiles, uulgus fuimus sine
gratia, sine auctoritate, iis obnoxii, quibus, si res publica ualeret,
formidini essemus. itaque omnis gratia potentia honor diuitiae
apud illos sunt aut ubi illi uolunt; nobis reliquere pericula repulsas
iudicia egestatem.
'Quae quo usque tandem patiemini, o fortissimi
uiri? nonne emori per uirtutem praestat quam uitam miseram atque
inhonestam, ubi alienae superbiae ludibrio fueris, per dedecus amittere?
uerum enim uero, pro deum atque hominum fidem, uictoria in manu
nobis est, uiget aetas, animus ualet; contra illis annis atque diuitiis
omnia consenuerunt. tantummodo incepto opus est, cetera res expediet.
etenim quis mortalium, cui uirile ingenium est, tolerare potest
illis diuitias superare, quas profundant in extruendo mari et montibus
coaequandis, nobis rem familiarem etiam ad necessaria deesse? illos
binas aut amplius domos continuare, nobis larem familiarem nusquam ullum
esse? cum tabulas signa toreumata emunt, noua diruunt, alia
aedificant, postremo omnibus modis pecuniam trahunt uexant, tamen summa
libidine diuitias suas uincere nequeunt. at nobis est domi inopia,
foris aes alienum, mala res, spes multo asperior: denique quid relicui
habemus praeter miseram animam?
'Quin igitur expergiscimini? en illa, illa quam
saepe optastis libertas, praeterea diuitiae decus gloria
in oculis sita sunt; fortuna omnia ea uictoribus praemia posuit.
res tempus pericula egestas belli spolia magnifica magis quam oratio mea
uos hortantur. uel imperatore uel milite me utimini: neque animus
neque corpus a uobis aberit. haec ipsa, ut spero, uobiscum una
consul agam, nisi forte me anius fallit et uos seruire magis quam
imperare parati estis.'
Postquam accepere ea homines, quibus mala abunde omnia erant, sed
neque res neque spes bona ulla, tametsi illis quieta mouere magna merces
uidebatur, tamen postulauere plerique, ut proponeret, quae condicio
belli foret, quae praemia armis peterent, quid ubique opis aut spei
haberent. tum Catilina polliceri tabulas nouas, proscriptionem
locupletium, magistratus, sacerdotia, rapinas, alia omnia, quae bellum
atque libido uictorum fert; praeterea esse in Hispania citeriore
Pisonem, in Mauretania cum exercitu P. Sittium Nucerinum, consili sui
participes; petere consulatum C. Antonium, quem sibi collegam fore
speraret, hominem et familiarem et omnibus necessitudinibus
circumuentum; cum eo se consulem initium agendi facturum. ad hoc
maledictis increpabat omnis bonos, suorum unum quemque nominans laudare:
admonebat alium egestatis, alium cupiditatis suae, compluris periculi
aut ignominiae, multos uictoriae Sullanae, quibus ea praedae fuerat.
postquam omnium animos alacris uidet, cohortatus, ut petitionem
suam curae haberent, conuentum dimisit.
Fuere ea tempestate qui dicerent Catilinam oratione habita, cum ad
ius iurandum popularis sceleris sui adigeret, humani corporis sanguinem
uino permixtum in pateris circumtulisse: inde cum post execrationem
omnes degustauissent, sicuti in sollemnibus sacris fieri consueuit,
aperuisse consilium suum, atque eo dicationem fecisse, quo inter se fidi
magis forent alius alii tanti facinoris conscii. nonnulli ficta et
haec et multa praeterea existimabant ab iis, qui Ciceronis inuidiam quae
postea orta est leniri credebant atrocitate sceleris eorum, qui poenas
dederant. nobis ea res pro magnitudine parum comperta est.
Sed in ea coniuratione fuit Q. Curius, natus haud obscuro loco,
flagitiis atque facinoribus coopertus, quem censores senatu probri
gratia mouerant. huic homini non minor uanitas inerat quam audacia:
neque reticere quae audierat, neque suamet ipse scelera occltare,
prorsus neque dicere neque facere quicquam pensi habebat. erat ei
cum Fuluia, muliere nobili, stupri uetus consuetudo. cui cum minus
gratus esset, quia inopia minus largiri poterat, repente glorians maria
montisque polliceri coepit et minari etiam ferro, ni sibi obnoxia foret,
postremo ferocius agitare quam solitus erat. at Fuluia
insolentiae Curi causa cognita tale periculum rei
publicae haud occultum habuit, sed sublato auctore de Catilinae
coniuratione quae quoque modo audierat compluribus narrauit.
Ea res in primis studia hominum accendit ad consulatum mandandum M. Tullio
Ciceroni. namque antea pleraque nobilitas inuidia aestuabat, et
quasi pollui consulatum credebant, si eum quamuis egregius homo nouos
adeptus foret. sed ubi periculum aduenit, inuidia atque superbia post
fuere.
Igitur comitiis habitis consules declarantur M. Tullius et C.
Antonius. quod factum primo popularis coniurationis concusserat.
neque tamen Catilinae furor minuebatur, sed in dies plura agitare: arma
per Italiam locis opportunis parare, pecuniam sua aut amicorum fide
sumptam mutuam Faesulas ad Manlium quendam portare, qui postea princeps
fuit belli faciendi. ea tempestate plurimos cuiusque generis
homines assciuisse sibi dicitur, mulieres etiam aliquot, quae primo
ingentis sumptus stupro corporis tolerauerant, post ubi aetas tantummodo
quaestui neque luxuriae modum fecerat, aes alienum grande conflauerant.
per eas se Catilina credebat posse seruitia urbana sollicitare,
urbem incendere, uiros earum uel adiungere sibi uel interficere.
Sed in iis erat Sempronia, quae multa saepe uirilis audaciae
facinora commiserat. haec mulier genere atque forma, praeterea
uiro liberis satis fortunata fuit; litteris Graecis [et] Latinis docta,
psallere [et] saltare elegantius quam necesse est probae, multa alia,
quae instrumenta luxuriae sunt. sed ei cariora semper omnia quam
decus atque pudicitia fuit; pecuniae an famae minus parceret, haud
facile discerneres; libidosic accensa, ut saepius peteret uiros quam
peteretur. sed ea saepe antehac fidem prodiderat, creditum
abiurauerat, caedis conscia fuerat: luxuria atque inopia praeceps
abierat. uerum ingenium eius haud absurdum: posse uersus facere,
iocum mouere, sermone uti uel modesto uel molli uel procaci; prorsus
multae facetiae multusque lepos inerat.
His rebus comparatis Catilina nihilo minus in proximum annum
consulatum petabat, sperans, si designatus foret, facile se ex uoluntate
Antonio usurum. neque interea quietus erat, sed omnibus modis insidias
parabat Ciceroni. neque illi tamen ad cauendum dolus aut astutiae
deerant. namque a principio consulatus sui multa pollicendo per
Fuluiam effecerat, ut Q. Curius, de quo paulo ante memoraui, consilia
Catilinae sibi proderet; ad hoc collegam suum Antonium pactione
prouinciae perpulerat, ne contra rem publicam sentiret; circum se
praesidia amicorum atque clientium occulte habebat. postquam dies
comitiorum uenit et Catilinae neque petitio neque insidiae, quas
consulibus in campo fecerat, prospere cessere, constituit bellum facere
et extrema omnia experiri, quoniam quae occulte temptauerat aspera
foedaque euenerant. igitur C. Manlium Faesulas atque in eam partem
Etruriae, Septimium quendam Camertem in agrum Picenum,
C. Iulium in Apuliam dimisit, praeterea alium alio, quem ubique
opportunum sibi fore credebat.
Interea Romae multa simul moliri: consulibus insidias tendere, parare
incendia, opportuna loca armatis hominibus obsidere; ipse cum telo esse,
item alios iubere, hortari uti semper intenti paratique essent; dies
noctisque festinare uigilare, neque insomniis neque labore fatigari.
postremo, ubi multa agitanti nihil procedit, rursus intempesta
nocte coniurationis principes conuocat per M. Porcium Laecam,
ibique multa de ignauia eorum questus docet se Manlium praemisisse ad
eam multitudinem, quam ad capienda arma parauerat, item alios in alia
loca opportuna, qui initium belli facerent, seque ad exercitum
proficisc cupere, si prius Ciceronem oppressisset: eum suis consiliis
multum officere. igitur perterritis ac dubitantibus ceteris C. Cornelius eques
Romanus operam suam pollicitus et cum eo L. Vargunteius senator
constituere ea nocte paulo post cum armatis hominibus sicuti salutatum
introire ad Ciceronem ac de improuiso domi suae imparatum confodere.
Curius ubi intellegit, quantum periculum consuli impendeat, propere
per Fuluiam Ciceroni dolum qui parabatur enuntiat. ita illi ianua
prohibiti tantum facinus frustra susceperant.
Interea Manlius in Etruria plebem sollicitare, egestate simul ac dolore iniuriae nouarum
rerum cupidam, quod Sullae dominatione agros bonaque omnia amiserat,
praeterea latrones cuiusque generis, quorum in ea regione magna copia
erat, nonnullos ex Sullanis coloniis, quibus libido atque luxuria ex
magnis rapinis nihil relicui fecerant.
Ea cum Ciceroni nuntiarentur, ancipiti malo permotus, quod neque
urbem ab insidiis priuato consilio longius tueri poterat neque,
exercitus Manli quantus aut quo consilio foret, satis compertum habebat,
rem ad senatum refert, iam antea uulgi rumoribus exagitatam.
itaque, quod plerumque in atroci negotio solet, senatus decreuit, darent
operam consules, ne quid res publica detrimenti caperet. ea
potestas per senatum more Romano magistratui maxima permittitur:
exercitum parare, bellum gerere, coercere omnibus modis socios atque
ciuis, domi militiaeque imperium atque indicium summum habere; aliter
sine populi iussu nullius earum rerum consuli ius est.
Post paucos dies L. Saenius senator in senatu litteras recitauit,
quas Faesulis allatas sibi dicebat, in quibus scriptum erat C. Manlium
arma cepisse cum magna multitudine ante diem VI Kalendas Nouembris.
simul, id quod in tali re solet, alii portenta atque prodigia
nuntiabant, alii conuentus fieri, arma portari, Capuae atque in Apulia
seruile bellum moueri. igitur senati decreto Q. Marcius Rex
Faesulas, Q. Metellus Creticus in Apuliam circumque ea loca missi---
ii utrique ad urbem imperatores erant, impediti ne triumpharent
calumnia paucorum, quibus omnia honesta atque inhonesta uendere mos erat
---, sed praetores Q. Pompeius Rufus Capuam, Q. Metellus Celer in
agrum Picenum, iisque permissum, uti pro tempore atque periculo
exercitum compararent. ad hoc, si quis indicauisset de
coniuratione, quae contra rem publicam facta erat, praemium seruo
libertatem et sestertia centum, libero impunitatem eius rei et sestertia
ducenta [milia]; itemque decreuere, uti gladiatoriae familiae
Capuam et in cetera municipia distribuerentur pro cuiusque opibus, Romae
per totam urbem uigiliae haberentur iisque minores magistratus
praeessent.