T. LIVI

AB URBE CONDITA

LIBER I

Iam primum omnium satis constat Troia capta in ceteros

saeuitum esse Troianos, duobus, Aeneae Antenorique, et uetusti iure

hospitii et quia pacis reddendaeque Helenae semper auctores fuerant,

omne ius belli Achiuos abstinuisse; casibus deinde uariis Antenorem

cum multitudine Enetum, qui seditione ex Paphlagonia pulsi et sedes et

ducem rege Pylaemene ad Troiam amisso quaerebant, uenisse in intimum

maris Hadriatici sinum, Euganeisque qui inter mare Alpesque

incolebant pulsis Enetos Troianosque eas tenuisse terras. Et in quem

primo egressi sunt locum Troia uocatur pagoque inde Troiano nomen est:

gens uniuersa Veneti appellati. Aeneam ab simili clade domo profugum

sed ad maiora rerum initia ducentibus fatis, primo in Macedoniam

uenisse, inde in Siciliam quaerentem sedes delatum, ab Sicilia classe ad

Laurentem agrum tenuisse. Troia et huic loco nomen est. Ibi

egressi Troiani, ut quibus ab immenso prope errore nihil praeter arma et

naues superesset, cum praedam ex agris agerent, Latinus rex

Aboriginesque qui tum ea tenebant loca ad arcendam uim aduenarum armati

ex urbe atque agris concurrunt. Duplex inde fama est. Alii

proelio uictum Latinum pacem cum Aenea, deinde adfinitatem iunxisse

tradunt: alii, cum instructae acies constitissent, priusquam signa

canerent processisse Latinum inter primores ducemque aduenarum euocasse

ad conloquium; percontatum deinde qui mortales essent, unde aut quo casu

profecti domo quidue quaerentes in agrum Laurentinum exissent,

postquam audierit multitudinem Troianos esse, ducem Aeneam filium

Anchisae et Veneris, cremata patria domo profugos, sedem condendaeque

urbi locum quaerere, et nobilitatem admiratum gentis uirique et animum

uel bello uel paci paratum, dextra data fidem futurae amicitiae

sanxisse. Inde foedus ictum inter duces, inter exercitus

salutationem factam. Aeneam apud Latinum fuisse in hospitio; ibi

Latinum apud penates deos domesticum publico adiunxisse foedus filia

Aeneae in matrimonium data. Ea res utique Troianis spem adfirmat tandem

stabili certaque sede finiendi erroris. Oppidum condunt; Aeneas ab nomine

uxoris Lauinium appellat. Breui stirpis quoque uirilis ex nouo matrimonio fuit,

cui Ascanium parentes dixere nomen.

Bello deinde Aborigines Troianique simul petiti. Turnus rex

Rutulorum, cui pacta Lauinia ante aduentum Aeneae fuerat, praelatum sibi

aduenam aegre patiens simul Aeneae Latinoque bellum intulerat.

Neutra acies laeta ex eo certamine abiit: uicti Rutuli: uictores

Aborigines Troianique ducem Latinum amisere. Inde Turnus Rutulique

diffisi rebus ad florentes opes Etruscorum Mezentiumque regem eorum

confugiunt, qui Caere opulento tum oppido imperitans, iam inde ab initio

minime laetus nouae origine urbis et tum nimio plus quam satis tutum

esset accolis rem Troianam crescere ratus, haud grauatim socia arma

Rutulis iunxit. Aeneas aduersus tanti belli terrorem ut animos

Aboriginum sibi conciliaret nec sub eodem iure solum sed etiam nomine

omnes essent, Latinos utramque gentem appellauit; nec deinde

Aborigines Troianis studio ac fide erga regem Aeneam cessere. Fretusque

his animis coalescentium in dies magis duorum populorum Aeneas, quamquam

tanta opibus Etruria erat ut iam non terras solum sed mare etiam per

totam Italiae longitudinem ab Alpibus ad fretum Siculum fama nominis sui

implesset, tamen cum moenibus bellum propulsare posset in aciem copias

eduxit. Secundum inde proelium Latinis, Aeneae etiam ultimum

operum mortalium fuit. Situs est, quemcumque eum dici ius fasque est

super Numicum flumen: Iouem indigetem appellant.

Nondum maturus imperio Ascanius Aeneae filius erat; tamen id

imperium ei ad puberem aetatem incolume mansit; tantisper tutela

muliebri---tanta indoles in Lauinia erat---res Latina et regnum auitum

paternumque puero stetit. Haud ambigam---quis enim rem tam ueterem

pro certo adfirmet?---hicine fuerit Ascanius an maior quam hic, Creusa

matre Ilio incolumi natus comesque inde paternae fugae, quem Iulum

eundem Iulia gens auctorem nominis sui nuncupat. Is Ascanius,

ubicumque et quacumque matre genitus---certe natum Aenea

constat---abundante Lauinii multitudine florentem iam ut tum res erant

atque opulentam urbem matri seu nouercae relinquit, nouam ipse aliam sub

Albano monte condidit quae ab situ porrectae in dorso urbis Longa Alba

appellata. Inter Lauinium et Albam Longam coloniam deductam

triginta ferme interfuere anni. Tantum tamen opes creuerant maxime

fusis Etruscis ut ne morte quidem Aeneae nec deinde inter muliebrem

tutelam rudimentumque primum puerilis regni mouere arma aut Mezentius

Etruscique aut ulli alii accolae ausi sint. Pax ita conuenerat ut

Etruscis Latinisque fluuius Albula, quem nunc Tiberim uocant, finis

esset. Siluius deinde regnat Ascani filius, casu quodam in siluis

natus; is Aeneam Siluium creat; is deinde Latinum Siluium. Ab eo

coloniae aliquot deductae, Prisci Latini appellati. Mansit Siluiis

postea omnibus cognomen, qui Albae regnarunt. Latino Alba ortus,

Alba Atys, Atye Capys, Capye Capetus, Capeto Tiberinus, qui in traiectu

Albulae amnis submersus celebre ad posteros nomen flumini dedit.

Agrippa inde Tiberini filius, post Agrippam Romulus Siluius a patre

accepto imperio regnat. Auentino fulmine ipse ictus regnum per manus

tradidit. Is sepultus in eo colle qui nunc pars Romanae est urbis,

cognomen colli fecit. Proca deinde regnat. Is Numitorem atque

Amulium procreat, Numitori, qui stirpis maximus erat, regnum uetustum

Siluiae gentis legat. Plus tamen uis potuit quam uoluntas patris aut

uerecundia aetatis: pulso fratre Amulius regnat. Addit sceleri

scelus: stirpem fratris uirilem interemit, fratris filiae Reae Siluiae

per speciem honoris cum Vestalem eam legisset perpetua uirginitate spem

partus adimit.

Sed debebatur, ut opinor, fatis tantae origo urbis maximique

secundum deorum opes imperii principium. Vi compressa Vestalis cum

geminum partum edidisset, seu ita rata seu quia deus auctor culpae

honestior erat, Martem incertae stirpis patrem nuncupat. Sed nec

di nec homines aut ipsam aut stirpem a crudelitate regia uindicant:

sacerdos uincta in custodiam datur, pueros in profluentem aquam mitti

iubet. Forte quadam diuinitus super ripas Tiberis effusus lenibus

stagnis nec adiri usquam ad iusti cursum poterat amnis et posse quamuis

languida mergi aqua infantes spem ferentibus dabat. Ita uelut

defuncti regis imperio in proxima alluuie ubi nunc ficus Ruminalis

est---Romularem uocatam ferunt---pueros exponunt. Vastae tum in

his locis solitudines erant. Tenet fama cum fluitantem alueum, quo

expositi erant pueri, tenuis in sicco aqua destituisset, lupam sitientem

ex montibus qui circa sunt ad puerilem uagitum cursum flexisse; eam

submissas infantibus adeo mitem praebuisse mammas ut lingua lambentem

pueros magister regii pecoris inuenerit---Faustulo fuisse nomen

ferunt---ab eo ad stabula Larentiae uxori educandos datos. Sunt qui

Larentiam uolgato corpore lupam inter pastores uocatam putent; inde

locum fabulae ac miraculo datum. Ita geniti itaque educati, cum

primum adoleuit aetas, nec in stabulis nec ad pecora segnes uenando

peragrare saltus. Hinc robore corporibus animisque sumpto iam non

feras tantum subsistere sed in latrones praeda onustos impetus facere

pastoribusque rapta diuidere et cum his crescente in dies grege iuuenum

seria ac iocos celebrare.

Iam tum in Palatio monte Lupercal hoc fuisse ludicrum

ferunt, et a Pallanteo, urbe Arcadica, Pallantium, dein Palatium montem

appellatum; ibi Euandrum, qui ex eo genere Arcadum multis ante

tempestatibus tenuerit loca, sollemne allatum ex Arcadia instituisse ut

nudi iuuenes Lycaeum Pana uenerantes per lusum atque lasciuiam

currerent, quem Romani deinde uocarunt Inuum. Huic deditis ludicro

cum sollemne notum esset insidiatos ob iram praedae amissae latrones,

cum Romulus ui se defendisset, Remum cepisse, captum regi Amulio

tradidisse, ultro accusantes. Crimini maxime dabant in Numitoris

agros ab iis impetum fieri; inde eos collecta iuuenum manu hostilem in

modum praedas agere. Sic Numitori ad supplicium Remus deditur.

Iam inde ab initio Faustulo spes fuerat regiam stirpem apud se educari;

nam et expositos iussu regis infantes sciebat et tempus quo ipse eos

sustulisset ad id ipsum congruere; sed rem immaturam nisi aut per

occasionem aut per necessitatem aperiri noluerat. Necessitas prior

uenit: ita metu subactus Romulo rem aperit. Forte et Numitori cum in

custodia Remum haberet audissetque geminos esse fratres, comparando et

aetatem eorum et ipsam minime seruilem indolem, tetigerat animum memoria

nepotum; sciscitandoque eodem peruenit ut haud procul esset quin Remum

agnosceret. Ita undique regi dolus nectitur. Romulus non cum

globo iuuenum---nec enim erat ad uim apertam par---sed aliis alio

itinere iussis certo tempore ad regiam uenire pastoribus ad regem

impetum facit; et a domo Numitoris alia comparata manu adiuuat Remus.

Ita regem obtruncat.

Numitor inter primum tumultum, hostes inuasisse urbem atque

adortos regiam dictitans, cum pubem Albanam in arcem praesidio armisque

obtinendam auocasset, postquam iuuenes perpetrata caede pergere ad se

gratulantes uidit, extemplo aduocato concilio scelera in se fratris

originem nepotum, ut geniti, ut educati, ut cogniti essent, caedem

deinceps tyranni seque eius auctorem ostendit. Iuuenes per mediam

contionem agmine ingressi cum auum regem salutassent, secuta ex omni

multitudine consentiens uox ratum nomen imperiumque regi efficit.

Ita Numitori Albana re permissa Romulum Remumque cupido cepit in

iis locis ubi expositi ubique educati erant urbis condendae. Et

supererat multitudo Albanorum Latinorumque; ad id pastores quoue

accesserant, qui omnes facile spem facerent paruam Albam, paruum

Lauinium prae ea urbe quae conderetur fore. Interuenit deinde his

cogitationibus auitum malum, regni cupido, atque inde foedum certamen

coortum a satis miti principio. Quoniam gemini essent nec aetatis

uerecundia discrimen facere posset, ut di quorum tutelae ea loca essent

auguriis legerent qui nomen nouae urbi daret, qui conditam imperio

regeret, Palatium Romulus, Remus Auentinum ad inaugurandum templa

capiunt.

Priori Remo augurium uenisse fertur, sex uoltures; iamque

nuntiato augurio cum duplex numerus Romulo se ostendisset, utrumque

regem sua multitudo consalutauerat: tempore illi praecepto, at hi numero

auium regnum trahebant. Inde cum altercatione congressi certamine

irarum ad caedem uertuntur; ibi in turba ictus Remus cecidit. Volgatior

fama est ludibrio fratris Remum nouos transiluisse muros; inde ab irato

Romulo, cum uerbis quoque increpitans adiecisset, `Sic deinde, quicumque

alius transiliet moenia mea,' interfectum. Ita solus potitus

imperio Romulus; condita urbs conditoris nomine appellata.

Palatium primum, in quo ipse erat educatus, muniit. Sacra dis aliis

Albano ritu, Graeco Herculi, ut ab Euandro instituta erant, facit.

Herculem in ea loca Geryone interempto boues mira specie abegisse

memorant, ac prope Tiberim fluuium, qua prae se armentum agens nando

traiecerat, loco herbido ut quiete et pabulo laeto reficeret boues et

ipsum fessum uia procubuisse. Ibi cum eum cibo uinoque grauatum

sopor oppressisset, pastor accola eius loci, nomine Cacus, ferox

uiribus, captus pulchritudine boum cum auertere eam praedam uellet, quia

si agendo armentum in speluncam compulisset ipsa uestigia quaerentem

dominum eo deductura erant, auersos boues eximium quemque pulchritudine

caudis in speluncam traxit. Hercules ad primam auroram somno

excitus cum gregem perlustrasset oculis et partem abesse numero

sensisset, pergit ad proximam speluncam, si forte eo uestigia ferrent.

Quae ubi omnia foras uersa uidit nec in partem aliam ferre, confusus

atque incertus animi ex loco infesto agere porro armentum occepit.

Inde cum actae boues quaedam ad desiderium, ut fit, relictarum

mugissent, reddita inclusarum ex spelunca boum uox Herculem conuertit.

Quem cum uadentem ad speluncam Cacus ui prohibere conatus esset, ictus

claua fidem pastorum nequiquam inuocans [morte] occubuit. Euander

tum ea, profugus ex Peloponneso, auctoritate magis quam imperio regebat

loca, uenerabilis uir miraculo litterarum, rei nouae inter rudes artium

homines, uenerabilior diuinitate credita Carmentae matris, quam

fatiloquam ante Sibyllae in Italiam aduentum miratae eae gentes fuerant.

Is tum Euander concursu pastorum trepidantium circa aduenam

manifestae reum caedis excitus postquam facinus facinorisque causam

audiuit, habitum formamque uiri aliquantum ampliorem augustioremque

humana intuens rogitat qui uir esset. Ubi nomen patremque ac

patriam accepit, `Ioue nate, Hercules, salue,' inquit; `te mihi mater,

ueridica interpres deum, aucturum caelestium numerum cecinit, tibique

aram hic dicatum iri quam opulentissima olim in terris gens maximam

uocet tuoque ritu colat.' Dextra Hercules data accipere se omen

impleturumque fata ara condita ac dicata ait. Ibi tum primum boue

eximia capta de grege sacrum Herculi, adhibitis ad ministerium dapemque

Potitiis ac Pinariis, quae tum familiae maxime inclitae ea loca

incolebant, factum. Forte ita euenit ut Potitii ad tempus praesto

essent iisque exta apponerentur, Pinarii extis adesis ad ceteram

uenirent dapem. Inde institutum mansit donec Pinarium genus fuit, ne

extis eorum sollemnium uescerentur. Potitii ab Euandro edocti

antistites sacri eius per multas aetates fuerunt, donec tradito seruis

publicis sollemni familiae ministerio genus omne Potitiorum interiit.

Haec tum sacra Romulus una ex omnibus peregrina suscepit, iam tum

immortalitatis uirtute partae ad quam eum sua fata ducebant fautor.

Rebus diuinis rite perpetratis uocataque ad concilium

multitudine quae coalescere in populi unius corpus nulla re praeterquam

legibus poterat, iura dedit; quae ita sancta generi hominum agresti

fore ratus, si se ipse uenerabilem insignibus imperii fecisset, cum

cetero habitu se augustiorem, tum maxime lictoribus duodecim sumptis

fecit. Alii ab numero auium quae augurio regnum portenderant eum

secutum numerum putant. me haud paenitet eorum sententiae esse quibus

et apparitores hoc genus ab Etruscis finitimis, unde sella curulis, unde

toga praetexta sumpta est, et numerum quoque ipsum

ductum placet, et ita habuisse Etruscos quod ex duodecim populis

communiter creato rege singulos singuli populi lictores dederint.

Crescebat interim urbs munitionibus alia atque alia appetendo loca,

cum in spem magis futurae multitudinis quam ad id quod tum hominum erat

munirent. Deinde ne uana urbis magnitudo esset, adiciendae

multitudinis causa uetere consilio condentium urbes, qui obscuram atque

humilem conciendo ad se multitudinem natam e terra sibi prolem

ementiebantur, locum qui nunc saeptus descendentibus inter duos lucos

est asylum aperit. Eo ex finitimis populis turba omnis sine

discrimine, liber an seruus esset, auida nouarum rerum perfugit, idque

primum ad coeptam magnitudinem roboris fuit. Cum iam uirium haud

paeniteret consilium deinde uiribus parat. Centum creat senatores, siue

quia is numerus satis erat, siue quia soli centum erant qui creari

patres possent. Patres certe ab honore patriciique progenies eorum

appellati.

Iam res Romana adeo erat ualida ut cuilibet finitimarum

ciuitatum bello par esset; sed penuria mulierum hominis aetatem duratura

magnitudo erat, quippe quibus nec domi spes prolis nec cum finitimis

conubia essent. Tum ex consilio patrum Romulus legatos circa

uicinas gentes misit qui societatem conubiumque nouo populo peterent:

urbes quoque, ut cetera, ex infimo nasci; dein, quas sua uirtus ac

di iuuent, magnas opes sibi magnumque nomen facere; satis scire,

origini Romanae et deos adfuisse et non defuturam uirtutem; proinde ne

grauarentur homines cum hominibus sanguinem ac genus miscere.

Nusquam benigne legatio audita est: adeo simul spernebant, simul tantam

in medio crescentem molem sibi ac posteris suis metuebant. Ac plerisque

rogitantibus dimissi ecquod feminis quoque asylum aperuissent; id enim

demum compar conubium fore. Aegre id Romana pubes passa et haud

dubie ad uim spectare res coepit. Cui tempus locumque aptum ut daret

Romulus aegritudinem animi dissimulans ludos ex industria parat Neptuno

equestri sollemnes; Consualia uocat. Indici deinde finitimis

spectaculum iubet; quantoque apparatu tum sciebant aut poterant,

concelebrant ut rem claram exspectatamque facerent.

Multi mortales conuenere, studio etiam uidendae nouae urbis, maxime

proximi quique, Caeninenses, Crustumini, Antemnates; iam Sabinorum

omnis multitudo cum liberis ac coniugibus uenit. Inuitati hospitaliter

per domos cum situm moeniaque et frequentem tectis urbem uidissent,

mirantur tam breui rem Romanam creuisse. Ubi spectaculi tempus

uenit deditaeque eo mentes cum oculis erant, tum ex composito orta uis

signoque dato iuuentus Romana ad rapiendas uirgines discurrit.

Magna pars forte in quem quaeque inciderat raptae: quasdam forma

excellentes, primoribus patrum destinatas, ex plebe homines quibus datum

negotium erat domos deferebant. Unam longe ante alias specie ac

pulchritudine insignem a globo Thalassi cuiusdam raptam ferunt multisque

sciscitantibus cuinam eam ferrent, identidem ne quis uiolaret Thalassio

ferri clamitatum; inde nuptialem hanc uocem factam.

Turbato per metum ludicro maesti parentes uirginum profugiunt,

incusantes uiolati hospitii foedus deumque inuocantes cuius ad sollemne

ludosque per fas ac fidem decepti uenissent. Nec raptis aut spes

de se melior aut indignatio est minor. Sed ipse Romulus circumibat

docebatque patrum id superbia factum qui conubium finitimis negassent;

illas tamen in matrimonio, in societate fortunarum omnium ciuitatisque

et quo nihil carius humano generi sit liberum fore; mollirent modo

iras et, quibus fors corpora dedisset, darent animos; saepe ex iniuria

postmodum gratiam ortam; eoque melioribus usuras uiris quod adnisurus

pro se quisque sit ut, cum suam uicem functus officio sit, parentium

etiam patriaeque expleat desiderium. Accedebant blanditiae

uirorum, factum purgantium cupiditate atque amore, quae maxime ad

muliebre ingenium efficaces preces sunt.

Iam admodum mitigati animi raptis erant; at raptarum parentes

tum maxime sordida ueste lacrimisque et querellis ciuitates concitabant.

Nec domi tantum indignationes continebant sed congregabantur undique ad

T. Tatium regem Sabinorum, et legationes eo quod maximum Tati nomen in

iis regionibus erat conueniebant. Caeninenses Crustuminique et

Antemnates erant ad quos eius iniuriae pars pertinebat. Lente agere his

Tatius Sabinique uisi sunt: ipsi inter se tres populi communiter bellum

parant. Ne Crustumini quidem atque Antemnates pro ardore iraque

Caeninensium satis se impigre mouent; ita per se ipsum nomen Caeninum in

agrum Romanum impetum facit. Sed effuse uastantibus fit obuius cum

exercitu Romulus leuique certamine docet uanam sine uiribus iram esse.

Exercitum fundit fugatque, fusum persequitur: regem in proelio obtruncat

et spoliat: duce hostium occiso urbem primo impetu capit. Inde

exercitu uictore reducto, ipse cum factis uir magnificus tum factorum

ostentator haud minor, spolia ducis hostium caesi suspensa fabricato ad

id apte ferculo gerens in Capitolium escendit; ibique ea cum ad quercum

pastoribus sacram deposuisset, simul cum dono designauit templo Iouis

fines cognomenque addidit deo: `Iuppiter Feretri' inquit, `haec

tibi uictor Romulus rex regia arma fero, templumque his regionibus quas

modo animo metatus sum dedico, sedem opimis spoliis quae regibus

ducibusque hostium caesis me auctorem sequentes posteri ferent.'

Haec templi est origo quod primum omnium Romae sacratum est. Ita deinde

dis uisum nec inritam conditoris templi uocem esse qua laturos eo spolia

posteros nuncupauit nec multitudine compotum eius doni uolgari laudem.

Bina postea, inter tot annos, tot bella, opima parta sunt spolia: adeo

rara eius fortuna decoris fuit.

Dum ea ibi Romani gerunt, Antemnatium exercitus per

occasionem ac solitudinem hostiliter in fines Romanos incursionem facit.

Raptim et ad hos Romana legio ducta palatos in agris oppressit.

Fusi igitur primo impetu et clamore hostes, oppidum captum; duplicique

uictoria ouantem Romulum Hersilia coniunx precibus raptarum fatigata

orat ut parentibus earum det ueniam et in ciuitatem accipiat: ita rem

coalescere concordia posse. Facile impetratum. Inde contra

Crustuminos profectus bellum inferentes. Ibi minus etiam quod alienis

cladibus ceciderant animi certaminis fuit. Utroque coloniae

missae: plures inuenti qui propter ubertatem terrae in Crustuminum

nomina darent. Et Romam inde frequenter migratum est, a parentibus

maxime ac propinquis raptarum.

Nouissimum ab Sabinis bellum ortum multoque id maximum fuit; nihil

enim per iram aut cupiditatem actum est, nec ostenderunt bellum prius

quam intulerunt. Consilio etiam additus dolus. Sp. Tarpeius

Romanae praeerat arci. Huius filiam uirginem auro corrumpit Tatius ut

armatos in arcem accipiat; aquam forte ea tum sacris extra moenia

petitum ierat. Accepti obrutam armis necauere, seu ut ui capta

potius arx uideretur seu prodendi exempli causa ne quid usquam fidum

proditori esset. Additur fabula, quod uolgo Sabini aureas armillas

magni ponderis brachio laeuo gemmatosque magna specie anulos habuerint,

pepigisse eam quod in sinistris manibus haberent; eo scuta illi pro

aureis donis congesta. Sunt qui eam ex pacto tradendi quod in

sinistris manibus esset derecto arma petisse dicant et fraude uisam

agere sua ipsam peremptam mercede.

Tenuere tamen arcem Sabini; atque inde postero die, cum

Romanus exercitus instructus quod inter Palatinum Capitolinumque collem

campi est complesset, non prius descenderunt in aequum quam ira et

cupiditate reciperandae arcis stimulante animos in aduersum Romani

subiere. Principes utrimque pugnam ciebant ab Sabinis Mettius

Curtius, ab Romanis Hostius Hostilius. Hic rem Romanam iniquo loco ad

prima signa animo atque audacia sustinebat. Ut Hostius cecidit,

confestim Romana inclinatur acies fusaque est. Ad ueterem portam Palati

Romulus et ipse turba fugientium actus, arma ad caelum tollens,

`Iuppiter, tuis' inquit `iussus auibus hic in Palatio prima urbi

fundamenta ieci. Arcem iam scelere emptam Sabini habent; inde huc

armati superata media ualle tendunt; at tu, pater deum hominumque,

hinc saltem arce hostes; deme terrorem Romanis fugamque foedam

siste. Hic ego tibi templum Statori Ioui, quod monumentum sit posteris

tua praesenti ope seruatam urbem esse, uoueo.' Haec precatus,

ueluti sensisset auditas preces, `Hinc' inquit, `Romani, Iuppiter

optimus maximus resistere atque iterare pugnam iubet.' Restitere Romani

tamquam caelesti uoce iussi: ipse ad primores Romulus prouolat.

Mettius Curtius ab Sabinis princeps ab arce decucurrerat et effusos

egerat Romanos toto quantum foro spatium est. Nec procul iam a porta

Palati erat, clamitans: `Vicimus perfidos hospites, imbelles hostes; iam

sciunt longe aliud esse uirgines rapere, aliud pugnare cum uiris.'

In eum haec gloriantem cum globo ferocissimorum iuuenum Romulus impetum

facit. Ex equo tum forte Mettius pugnabat; eo pelli facilius fuit.

Pulsum Romani persequuntur; et alia Romana acies, audacia regis accensa,

fundit Sabinos. Mettius in paludem sese strepitu sequentium

trepidante equo coniecit; auerteratque ea res etiam Sabinos tanti

periculo uiri. Et ille quidem adnuentibus ac uocantibus suis fauore

multorum addito animo euadit: Romani Sabinique in media conualle duorum

montium redintegrant proelium; sed res Romana erat superior.

Tum Sabinae mulieres, quarum ex iniuria bellum ortum erat,

crinibus passis scissaque ueste, uicto malis muliebri pauore, ausae se

inter tela uolantia inferre, ex transuerso impetu facto dirimere

infestas acies, dirimere iras, hinc patres, hinc uiros orantes, ne

sanguine se nefando soceri generique respergerent, ne parricidio

macularent partus suos, nepotum illi, hi liberum progeniem. `Si

adfinitatis inter uos, si conubii piget, in nos uertite iras; nos causa

belli, nos uolnerum ac caedium uiris ac parentibus sumus; melius

peribimus quam sine alteris uestrum uiduae aut orbae uiuemus.'

Mouet res cum multitudinem tum duces; silentium et repentina fit quies;

inde ad foedus faciendum duces prodeunt. Nec pacem modo sed ciuitatem

unam ex duabus faciunt. Regnum consociant: imperium omne conferunt

Romam. Ita geminata urbe ut Sabinis tamen aliquid daretur Quirites

a Curibus appellati. Monumentum eius pugnae ubi primum ex profunda

emersus palude equus Curtium in uado statuit, Curtium lacum appellarunt.

Ex bello tam tristi laeta repente pax cariores Sabinas uiris ac

parentibus et ante omnes Romulo ipsi fecit. Itaque cum populum in

curias triginta diuideret, nomina earum curiis imposuit. Id non

traditur, cum haud dubie aliquanto numerus maior hoc mulierum fuerit,

aetate an dignitatibus suis uirorumue an sorte lectae sint, quae nomina

curiis darent. Eodem tempore et centuriae tres equitum conscriptae

sunt. Ramnenses ab Romulo, ab T. Tatio Titienses appellati: Lucerum

nominis et originis causa incerta est. Inde non modo commune sed

concors etiam regnum duobus regibus fuit.

Post aliquot annos propinqui regis Tati legatos Laurentium

pulsant; cumque Laurentes iure gentium agerent, apud Tatium gratia

suorum et preces plus poterant. Igitur illorum poenam in se

uertit; nam Lauinii cum ad sollemne sacrificium eo uenisset concursu

facto interficitur. Eam rem minus aegre quam dignum erat tulisse

Romulum ferunt, seu ob infidam societatem regni seu quia haud iniuria

caesum credebat. Itaque bello quidem abstinuit; ut tamen expiarentur

legatorum iniuriae regisque caedes, foedus inter Romam Lauiniumque urbes

renouatum est.

Et cum his quidem insperata pax erat: aliud multo proprius atque in ipsis prope portis

bellum ortum. Fidenates nimis uicinas prope se

conualescere opes rati, priusquam tantum roboris esset quantum futurum

apparebat, occupant bellum facere. Iuuentute armata immissa uastatur

agri quod inter urbem ac Fidenas est; inde ad laeuam uersi quia

dextra Tiberis arcebat, cum magna trepidatione agrestium populantur,

tumultusque repens ex agris in urbem inlatus pro nuntio fuit.

Excitus Romulus---neque enim dilationem pati tam uicinum bellum

poterat---exercitum educit, castra a Fidenis mille passuum locat.

Ibi modico praesidio relicto, egressus omnibus copiis partem militum

locis circa densa obsita uirgulta obscuris subsidere in insidiis iussit:

cum parte maiore atque omni equitatu profectus, id quod quaerebat,

tumultuoso et minaci genere pugnae adequitando ipsis prope portis hostem

exciuit. Fugae quoque, quae simulanda erat, eadem equestris pugna

causam minus mirabilem dedit. Et cum, uelut inter pugnae fugaeque

consilium trepidante equitatu, pedes quoque referret gradum, plenis

repente portis effusi hostes impulsa Romana acie studio instandi

sequendique trahuntur ad locum insidiarum. Inde subito exorti

Romani transuersam inuadunt hostium aciem; addunt pauorem mota e castris

signa eorum qui in praesidio relicti fuerant.

Ita multiplici terrore perculsi Fidenates prius paene, quam Romulus

quique auehi cum eo uisi erant circumagerent frenis

equos, terga uertunt; multoque effusius, quippe uera fuga, qui

simulantes paulo ante secuti erant oppidum repetebant. Non tamen

eripuere se hosti: haerens in tergo Romanus, priusquam fores portarum

obicerentur, uelut agmine uno inrumpit.

Belli Fidenatis contagione inritati Veientium animi et

consanguinitate---nam Fidenates quoque Etrusci fuerunt---et quod ipsa

propinquitas loci, si Romana arma omnibus infesta finitimis essent,

stimulabat. In fines Romanos excucurrerunt populabundi magis quam iusti

more belli. Itaque non castris positis, non exspectato hostium

exercitu, raptam ex agris praedam portantes Veios rediere. Romanus

contra postquam hostem in agris non inuenit, dimicationi ultimae

instructus intentusque Tiberim transit. Quem postquam castra

ponere et ad urbem accessurum Veientes audiuere, obuiam egressi ut

potius acie decernerent quam inclusi de tectis moenibusque dimicarent.

Ibi uiribus nulla arte adiutis, tantum ueterani robore exercitus

rex Romanus uicit; persecutusque fusos ad moenia hostes, urbe ualida

muris ac situ ipso munita abstinuit, agros rediens uastat, ulciscendi

magis quam praedae studio; eaque clade haud minus quam aduersa

pugna subacti Veientes pacem petitum oratores Romam mittunt. Agri parte

multatis in centum annos indutiae datae.

Haec ferme Romulo regnante domi militiaeque gesta, quorum nihil

absonum fidei diuinae originis diuinitatisque post mortem creditae fuit,

non animus in regno auito reciperando, non condendae urbis consilium,

non bello ac pace firmandae. Ab illo enim profecto uiribus datis

tantum ualuit ut in quadraginta deinde annos tutam pacem haberet.

Multitudini tamen gratior fuit quam patribus, longe ante alios

acceptissimus militum animis; trecentosque armatos ad custodiam corporis

quos Celeres appellauit non in bello solum sed etiam in pace habuit.

His immortalibus editis operibus cum ad exercitum recensendum

contionem in campo ad Caprae paludem haberet, subito coorta tempestas

cum magno fragore tonitribusque tam denso regem operuit nimbo ut

conspectum eius contioni abstulerit; nec deinde in terris Romulus fuit.

Romana pubes sedato tandem pauore postquam ex tam turbido die

serena et tranquilla lux rediit, ubi uacuam sedem regiam uidit, etsi

satis credebat patribus qui proximi steterant sublimem raptum procella,

tamen uelut orbitatis metu icta maestum aliquamdiu silentium obtinuit.

Deinde a paucis initio facto, deum deo natum, regem parentemque

urbis Romanae saluere uniuersi Romulum iubent; pacem precibus exposcunt,

uti uolens propitius suam semper sospitet progeniem. Fuisse credo

tum quoque aliquos qui discerptum regem patrum manibus taciti arguerent;

manauit enim haec quoque sed perobscura fama; illam alteram admiratio

uiri et pauor praesens nobilitauit. Et consilio etiam unius

hominis addita rei dicitur fides. Namque Proculus Iulius, sollicita

ciuitate desiderio regis et infensa patribus, grauis, ut traditur,

quamuis magnae rei auctor in contionem prodit. `Romulus' inquit,

`Quirites, parens urbis huius, prima hodierna luce caelo repente

delapsus se mihi obuium dedit. Cum perfusus horrore uenerabundusque

adstitissem petens precibus ut contra intueri fas esset, ``Abi,

nuntia'' inquit ``Romanis, caelestes ita uelle ut mea Roma caput orbis

terrarum sit; proinde rem militarem colant sciantque et ita posteris

tradant nullas opes humanas armis Romanis resistere posse.'' Haec'

inquit `locutus sublimis abiit.' Mirum quantum illi uiro nuntianti

haec fides fuerit, quamque desiderium Romuli apud plebem exercitumque

facta fide immortalitatis lenitum sit.

Patrum interim animos certamen regni ac cupido uersabat;

necdum ad singulos, quia nemo magnopere eminebat in nouo populo,

peruenerat: factionibus inter ordines certabatur. Oriundi ab Sabinis,

ne quia post Tati mortem ab sua parte non erat regnatum, in

societate aequa possessionem imperii amitterent, sui corporis creari

regem uolebant: Romani ueteres peregrinum regem aspernabantur. In

uariis uoluntatibus regnari tamen omnes uolebant, libertatis dulcedine

nondum experta. Timor deinde patres incessit ne ciuitatem sine

imperio, exercitum sine duce, multarum circa ciuitatium inritatis

animis, uis aliqua externa adoriretur. Et esse igitur aliquod caput

placebat, et nemo alteri concedere in animum inducebat. Ita rem

inter se centum patres, decem decuriis factis singulisque in singulas

decurias creatis qui summae rerum praeessent consociant. Decem

imperitabant: unus cum insignibus imperii et lictoribus erat: quinque

dierum spatio finiebatur imperium ac per omnes in orbem ibat, annuumque

interuallum regni fuit. Id ab re quod nunc quoque tenet nomen

interregnum appellatum. Fremere deinde plebs multiplicatam

seruitutem, centum pro uno dominos factos; nec ultra nisi regem et ab

ipsis creatum uidebantur passuri. Cum sensissent ea moueri patres,

offerendum ultro rati quod amissuri erant, ita gratiam ineunt summa

potestate populo permissa ut non plus darent iuris quam detinerent.

Decreuerunt enim ut cum populus regem iussisset, id sic ratum esset

si patres auctores fierent. Hodie quoque in legibus magistratibusque

rogandis usurpatur idem ius, ui adempta: priusquam populus suffragium

ineat, in incertum comitiorum euentum patres auctores fiunt. Tum

interrex contione aduocata, `Quod bonum, faustum felixque sit' inquit,

`Quirites, regem create: ita patribus uisum est. Patres deinde, si

dignum qui secundus ab Romulo numeretur crearitis, auctores fient.'

Adeo id gratum plebi fuit ut, ne uicti beneficio uiderentur, id modo

sciscerent iuberentque ut senatus decerneret qui Romae regnaret.

Inclita iustitia religioque ea tempestate Numae Pompili erat.

Curibus Sabinis habitabat, consultissimus uir, ut in illa quisquam esse

aetate poterat, omnis diuini atque humani iuris. Auctorem

doctrinae eius, quia non exstat alius, falso Samium Pythagoram edunt,

quem Seruio Tullio regnante Romae centum amplius post annos in ultima

Italiae ora circa Metapontum Heracleamque et Crotona iuuenum aemulantium

studia coetus habuisse constat. Ex quibus locis, etsi eiusdem

aetatis fuisset, quae fama in Sabinos? Aut quo linguae commercio

quemquam ad cupiditatem discendi exciuisset? Quoue praesidio unus per

tot gentes dissonas sermone moribusque peruenisset? Suopte igitur

ingenio temperatum animum uirtutibus fuisse opinor magis instructumque

non tam peregrinis artibus quam disciplina tetrica ac tristi ueterum

Sabinorum, quo genere nullum quondam incorruptius fuit. Audito

nomine Numae patres Romani, quamquam inclinari opes ad Sabinos rege inde

sumpto uidebantur, tamen neque se quisquam nec factionis suae alium nec

denique patrum aut ciuium quemquam praeferre illi uiro ausi, ad unum

omnes Numae Pompilio regnum deferendum decernunt. Accitus, sicut

Romulus augurato urbe condenda regnum adeptus est, de se quoque deos

consuli iussit. Inde ab augure, cui deinde honoris ergo publicum id

perpetuumque sacerdotium fuit, deductus in arcem, in lapide ad meridiem

uersus consedit. Augur ad laeuam eius capite uelato sedem cepit,

dextra manu baculum sine nodo aduncum tenens quem lituum appellarunt.

Inde ubi prospectu in urbem agrumque capto deos precatus regiones ab

oriente ad occasum determinauit, dextras ad meridiem partes, laeuas ad

septentrionem esse dixit; signum contra quo longissime conspectum

oculi ferebant animo finiuit; tum lituo in laeuam manum translato,

dextra in caput Numae imposita, ita precatus est: `Iuppiter pater,

si est fas hunc Numam Pompilium cuius ego caput teneo regem Romae esse,

uti tu signa nobis certa adclarassis inter eos fines quod feci.' Tum

peregit uerbis auspicia quae mitti uellet. Quibus missis declaratus rex

Numa de templo descendit.

Qui regno ita potitus urbem nouam conditam ui et armis, iure

eam legibusque ac moribus de integro condere parat. Quibus cum

inter bella adsuescere uideret non posse---quippe efferari militia

animos---, mitigandum ferocem populum armorum desuetudine ratus, Ianum

ad infimum Argiletum indicem pacis bellique fecit, apertus ut in armis

esse ciuitatem, clausus pacatos circa omnes populos significaret.

Bis deinde post Numae regnum clausus fuit, semel T. Manlio consule post

Punicum primum perfectum bellum, iterum, quod nostrae aetati di dederunt

ut uideremus, post bellum Actiacum ab imperatore Caesare Augusto pace

terra marique parta. Clauso eo cum omnium circa finitimorum

societate ac foederibus iunxisset animos, positis externorum periculorum

curis, ne luxuriarent otio animi quos metus hostium disciplinaque

militaris continuerat, omnium primum, rem ad multitudinem imperitam et

illis saeculis rudem efficacissimam, deorum metum iniciendum ratus est.

Qui cum descendere ad animos sine aliquo commento miraculi non

posset, simulat sibi cum dea Egeria congressus nocturnos esse; eius se

monitu quae acceptissima dis essent sacra instituere, sacerdotes suos

cuique deorum praeficere.

Atque omnium primum ad cursus lunae in

duodecim menses discribit annum; quem quia tricenos dies singulis

mensibus luna non explet desuntque sex dies solido anno qui solstitiali

circumagitur orbe, intercalariis mensibus interponendis ita dispensauit,

ut uicesimo anno ad metam eandem solis unde orsi essent, plenis omnium

annorum spatiis dies congruerent. Idem nefastos dies fastosque

fecit quia aliquando nihil cum populo agi utile futurum erat.

Tum sacerdotibus creandis animum adiecit, quamquam ipse

plurima sacra obibat, ea maxime quae nunc ad Dialem flaminem pertinent.

Sed quia in ciuitate bellicosa plures Romuli quam Numae similes

reges putabat fore iturosque ipsos ad bella, ne sacra regiae uicis

desererentur flaminem Ioui adsiduum sacerdotem creauit insignique eum

ueste et curuli regia sella adornauit. Huic duos flamines adiecit,

Marti unum, alterum Quirino, uirginesque Vestae legit, Alba

oriundum sacerdotium et genti conditoris haud alienum. His ut adsiduae

templi antistites essent stipendium de publico statuit; uirginitate

aliisque caerimoniis uenerabiles ac sanctas fecit. Salios item

duodecim Marti Gradiuo legit, tunicaeque pictae insigne dedit et super

tunicam aeneum pectori tegumen; caelestiaque arma, quae ancilia

appellantur, ferre ac per urbem ire canentes carmina cum tripudiis

sollemnique saltatu iussit. Pontificem deinde Numam Marcium Marci

filium ex patribus legit eique sacra omnia exscripta exsignataque

attribuit, quibus hostiis, quibus diebus, ad quae templa sacra fierent,

atque unde in eos sumptus pecunia erogaretur. Cetera quoque omnia

publica priuataque sacra pontificis scitis subiecit, ut esset quo

consultum plebes ueniret, ne quid diuini iuris neglegendo patrios ritus

peregrinosque adsciscendo turbaretur; nec caelestes modo

caerimonias, sed iusta quoque funebria placandosque manes ut idem

pontifex edoceret, quaeque prodigia fulminibus alioue quo uisu missa

susciperentur atque curarentur. Ad ea elicienda ex mentibus diuinis

Ioui Elicio aram in Auentino dicauit deumque consuluit auguriis, quae

suscipienda essent.

Ad haec consultanda procurandaque multitudine omni a ui et

armis conuersa, et animi aliquid agendo occupati erant, et deorum

adsidua insidens cura, cum interesse rebus humanis caeleste numen

uideretur, ea pietate omnium pectora imbuerat ut fides ac ius iurandum

pro legum ac poenarum metu ciuitatem regerent. Et

cum ipsi se homines in regis uelut unici exempli mores formarent, tum

finitimi etiam populi, qui antea castra non urbem positam in medio ad

sollicitandam omnium pacem crediderant, in eam uerecundiam adducti sunt,

ut ciuitatem totam in cultum uersam deorum uiolari ducerent nefas.

Lucus erat quem medium ex opaco specu fons perenni rigabat aqua.

Quo quia se persaepe Numa sine arbitris uelut ad congressum deae

inferebat, Camenis eum lucum sacrauit, quod earum ibi concilia cum

coniuge sua Egeria essent et Fidei sollemne instituit. Ad

id sacrarium flamines bigis curru arcuato uehi iussit manuque ad digitos

usque inuoluta rem diuinam facere, significantes fidem tutandam sedemque

eius etiam in dexteris sacratam esse. Multa alia sacrificia

locaque sacris faciendis quae Argeos pontifices uocant dedicauit.

Omnium tamen maximum eius operum fuit tutela per omne regni tempus haud

minor pacis quam regni. Ita duo deinceps reges, alius alia uia,

ille bello, hic pace, ciuitatem auxerunt. Romulus septem et triginta

regnauit annos, Numa tres et quadraginta. Cum ualida tum temperata et

belli et pacis artibus erat ciuitas.

Numae morte ad interregnum res rediit. Inde Tullum

Hostilium, nepotem Hostili, cuius in infima arce clara pugna aduersus

Sabinos fuerat, regem populus iussit; patres auctores acti. Hic

non solum proximo regi dissimilis sed ferocior etiam quam Romulus fuit.

Cum aetas uiresque tum auita quoque gloria animum stimulabat. Senescere

igitur ciuitatem otio ratus undique materiam excitandi belli quaerebat.

Forte euenit ut agrestes Romani ex Albano agro, Albani ex Romano

praedas in uicem agerent. Imperitabat tum Gaius Cluilius Albae.

Utrimque legati fere sub idem tempus ad res repetendas missi. Tullus

praeceperat suis ne quid prius quam mandata agerent; satis sciebat

negaturum Albanum; ita pie bellum indici posse. Ab Albanis

socordius res acta; excepti hospitio ab Tullo blande ac benigne, comiter

regis conuiuium celebrant. Tantisper Romani et res repetiuerant priores

et neganti Albano bellum in tricesimum diem indixerant. Haec renuntiant

Tullo. Tum legatis Tullus dicendi potestatem quid petentes

uenerint facit. Illi omnium ignari primum purgando terunt tempus: se

inuitos quicquam quod minus placeat Tullo dicturos, sed imperio subigi;

res repetitum se uenisse; ni reddantur bellum indicere iussos. Ad

haec Tullus `Nuntiate' inquit, `regi uestro regem Romanum deos facere

testes, uter prius populus res repetentes legatos aspernatus dimiserit,

ut in eum omnes expetant huiusce clades belli.'

Haec nuntiant domum Albani. Et bellum utrimque summa ope

parabatur, ciuili simillimum bello, prope inter parentes natosque,

Troianam utramque prolem, cum Lauinium ab Troia, ab Lauinio Alba, ab

Albanorum stirpe regum oriundi Romani essent. Euentus tamen belli

minus miserabilem dimicationem fecit, quod nec acie certatum est et

tectis modo dirutis alterius urbis duo populi in unum confusi sunt.

Albani priores ingenti exercitu in agrum Romanum impetum fecere.

Castra ab urbe haud plus quinque milia passuum locant, fossa circumdant;

fossa Cluilia ab nomine ducis per aliquot saecula appellata est, donec

cum re nomen quoque uetustate aboleuit. In his castris Cluilius

Albanus rex moritur; dictatorem Albani Mettium Fufetium creant. Interim

Tullus ferox, praecipue morte regis, magnumque deorum numen ab ipso

capite orsum in omne nomen Albanum expetiturum poenas ob bellum impium

dictitans, nocte praeteritis hostium castris, infesto exercitu in agrum

Albanum pergit. Ea res ab statiuis exciuit Mettium. Ducit quam

proxime ad hostem potest; inde legatum praemissum nuntiare Tullo iubet

priusquam dimicent opus esse conloquio; si secum congressus sit, satis

scire ea se allaturum quae nihilo minus ad rem Romanam quam ad Albanam

pertineant. Haud aspernatus Tullus, tamen si uana adferantur in

aciem educit.

Exeunt contra et Albani. Postquam instructi utrimque stabant, cum

paucis procerum in medium duces procedunt. Ibi infit Albanus:

`Iniurias et non redditas res ex foedere quae repetitae sint, et ego

regem nostrum Cluilium causam huiusce esse belli audisse uideor, nec te

dubito, Tulle, eadem prae te ferre; sed si uera potius quam dictu

speciosa dicenda sunt, cupido imperii duos cognatos uicinosque populos

ad arma stimulat. Neque, recte an perperam, interpretor. Fuerit

ista eius deliberatio qui bellum suscepit: me Albani gerendo bello ducem

creauere. Illud te, Tulle, monitum uelim: Etrusca res quanta circa nos

teque maxime sit, quo propior es, hoc magis scis. Multum illi

terra, plurimum mari pollent. Memor esto, iam cum signum pugnae

dabis, has duas acies spectaculo fore ut fessos confectosque simul

uictorem ac uictum adgrediantur. Itaque si nos di amant, quoniam non

contenti libertate certa in dubiam imperii seruitiique aleam imus,

ineamus aliquam uiam qua utri utris imperent sine magna clade, sine

multo sanguine utriusque populi decerni possit.' Haud displicet res

Tullo quamquam cum indole animi tum spe uictoriae ferocior erat.

Quaerentibus utrimque ratio initur cui et fortuna ipsa praebuit

materiam.

Forte in duobus tum exercitibus erant trigemini fratres, nec

aetate nec uiribus dispares. Horatios Curiatiosque fuisse satis

constat, nec ferme res antiqua alia est nobilior; tamen in re tam clara

nominum error manet, utrius populi Horatii, utrius Curiatii fuerint.

Auctores utroque trahunt; plures tamen inuenio qui Romanos Horatios

uocent; hos ut sequar inclinat animus. Cum trigeminis agunt reges

ut pro sua quisque patria dimicent ferro; ibi imperium fore unde

uictoria fuerit. Nihil recusatur; tempus et locus conuenit.

Priusquam dimicarent foedus ictum inter Romanos et Albanos est his

legibus ut cuiusque populi ciues eo certamine uicissent, is alteri

populo cum bona pace imperitaret. Foedera alia aliis legibus, ceterum

eodem modo omnia fiunt. Tum ita factum accepimus, nec ullius

uetustior foederis memoria est. Fetialis regem Tullum ita rogauit:

`Iubesne me, rex, cum patre patrato populi Albani foedus ferire?'

Iubente rege, `Sagmina' inquit `te, rex, posco.' Rex ait: `Pura

tollito.' Fetialis ex arce graminis herbam puram attulit. Postea

regem ita rogauit: `Rex, facisne me tu regium nuntium populi Romani

Quiritium, uasa comitesque meos?' Rex respondit: `Quod sine fraude mea

populique Romani Quiritium fiat, facio.' Fetialis erat M. Valerius;

is patrem patratum Sp. Fusium fecit, uerbena caput capillosque tangens.

Pater patratus ad ius iurandum patrandum, id est, sanciendum fit foedus;

multisque id uerbis, quae longo effata carmine non operae est referre,

peragit. Legibus deinde, recitatis, `Audi' inquit, `Iuppiter;

audi, pater patrate populi Albani; audi tu, populus Albanus. Ut illa

palam prima postrema ex illis tabulis ceraue recitata sunt sine dolo

malo, utique ea hic hodie rectissime intellecta sunt, illis legibus

populus Romanus prior non deficiet. Si prior defexit publico

consilio dolo malo, tum ille Diespiter populum Romanum sic ferito ut ego

hunc porcum hic hodie feriam; tantoque magis ferito quanto magis potes

pollesque.' Id ubi dixit porcum saxo silice percussit. Sua item

carmina Albani suumque ius iurandum per suum dictatorem suosque

sacerdotes peregerunt.

Foedere icto trigemini, sicut conuenerat, arma capiunt. Cum

sui utrosque adhortarentur, deos patrios, patriam ac parentes, quidquid

ciuium domi, quidquid in exercitu sit, illorum tunc arma, illorum

intueri manus, feroces et suopte ingenio et pleni adhortantium uocibus

in medium inter duas acies procedunt. Consederant utrimque pro

castris duo exercitus, periculi magis praesentis quam curae expertes;

quippe imperium agebatur in tam paucorum uirtute atque fortuna positum.

Itaque ergo erecti suspensique in minime gratum spectaculum animo

incenduntur. Datur signum infestisque armis uelut acies terni

iuuenes magnorum exercituum animos gerentes concurrunt. Nec his nec

illis periculum suum, publicum imperium seruitiumque obuersatur animo

futuraque ea deinde patriae fortuna quam ipsi fecissent. Ut primo

statim concursu increpuere arma micantesque fulsere gladii, horror

ingens spectantes perstringit et neutro inclinata spe torpebat uox

spiritusque. Consertis deinde manibus cum iam non motus tantum

corporum agitatioque anceps telorum armorumque sed uolnera quoque et

sanguis spectaculo essent, duo Romani super alium alius, uolneratis

tribus Albanis, exspirantes corruerunt. Ad quorum casum cum

conclamasset gaudio Albanus exercitus, Romanas legiones iam spes tota,

nondum tamen cura deseruerat, exanimes uice unius quem tres Curiatii

circumsteterant. Forte is integer fuit, ut uniuersis solus

nequaquam par, sic aduersus singulos ferox. Ergo ut segregaret pugnam

eorum capessit fugam, ita ratus secuturos ut quemque uolnere adfectum

corpus sineret. Iam aliquantum spatii ex eo loco ubi pugnatum est

aufugerat, cum respiciens uidet magnis interuallis sequentes, unum haud

procul ab sese abesse. In eum magno impetu rediit; et dum Albanus

exercitus inclamat Curiatiis uti opem ferant fratri, iam Horatius caeso

hoste uictor secundam pugnam petebat. Tunc clamore qualis ex insperato

fauentium solet Romani adiuuant militem suum; et ille defungi proelio

festinat. Prius itaque quam alter---nec procul aberat---consequi

posset, et alterum Curiatium conficit; iamque aequato Marte singuli

supererant, sed nec spe nec uiribus pares. Alterum intactum ferro

corpus et geminata uictoria ferocem in certamen tertium dabat: alter

fessum uolnere, fessum cursu trahens corpus uictusque fratrum ante se

strage uictori obicitur hosti. Nec illud proelium fuit. Romanus

exsultans `Duos' inquit, `fratrum manibus dedi; tertium causae belli

huiusce, ut Romanus Albano imperet, dabo.' Male sustinenti arma gladium

superne iugulo defigit, iacentem spoliat. Romani ouantes ac

gratulantes Horatium accipiunt, eo maiore cum gaudio, quo prope metum

res fuerat. Ad sepulturam inde suorum nequaquam paribus animis

uertuntur, quippe imperio alteri aucti, alteri dicionis alienae facti.

Sepulcra exstant quo quisque loco cecidit, duo Romana uno loco

propius Albam, tria Albana Romam uersus sed distantia locis ut et

pugnatum est.

Priusquam inde digrederentur, roganti Mettio ex foedere icto

quid imperaret, imperat Tullus uti iuuentutem in armis habeat: usurum se

eorum opera si bellum cum Veientibus foret. Ita exercitus inde

domos abducti. Princeps Horatius ibat, trigemina spolia prae se gerens;

cui soror uirgo, quae desponsa, uni ex Curiatiis fuerat, obuia ante

portam Capenam fuit, cognitoque super umeros fratris paludamento sponsi

quod ipsa confecerat, soluit crines et flebiliter nomine sponsum mortuum

appellat. Mouet feroci iuueni animum comploratio sororis in

uictoria sua tantoque gaudio publico. Stricto itaque gladio simul

uerbis increpans transfigit puellam. `Abi hinc cum immaturo amore

ad sponsum,' inquit, `oblita fratrum mortuorum uiuique, oblita patriae.

Sic eat quaecumque Romana lugebit hostem.' Atrox uisum id facinus

patribus plebique, sed recens meritum facto obstabat. Tamen raptus in

ius ad regem. Rex ne ipse tam tristis ingratique ad uolgus iudicii ac

secundum iudicium supplicii auctor esset, concilio populi aduocato

`Duumuiros' inquit, `qui Horatio perduellionem iudicent, secundum legem

facio.' Lex horrendi carminis erat: `Duumuiri perduellionem

iudicent; si a duumuiris prouocarit, prouocatione certato; si uincent,

caput obnubito; infelici arbori reste suspendito; uerberato uel intra

pomerium uel extra pomerium.' Hac lege duumuiri creati, qui se

absoluere non rebantur ea lege ne innoxium quidem posse, cum

condemnassent, tum alter ex iis `Publi Horati, tibi perduellionem

iudico' inquit. `I, lictor, colliga manus.' Accesserat lictor

iniciebatque laqueum. Tum Horatius auctore Tullo, clemente legis

interprete, `Prouoco' inquit. Itaque prouocatione certatum ad populum

est. Moti homines sunt in eo iudicio maxime P. Horatio patre

proclamante se filiam iure caesam iudicare; ni ita esset, patrio iure in

filium animaduersurum fuisse. Orabat deinde ne se quem paulo ante cum

egregia stirpe conspexissent orbum liberis facerent. Inter haec

senex iuuenem amplexus, spolia Curiatiorum fixa eo loco qui nunc Pila

Horatia appellatur ostentans, `Huncine' aiebat, `quem modo decoratum

ouantemque uictoria incedentem uidistis, Quirites, eum sub furca uinctum

inter uerbera et cruciatus uidere potestis? quod uix Albanorum oculi tam

deforme spectaculum ferre possent. I, lictor, colliga manus, quae

paulo ante armatae imperium populo Romano pepererunt. I, caput obnube

liberatoris urbis huius; arbore infelici suspende; uerbera uel intra

pomerium, modo inter illa pila et spolia hostium, uel extra pomerium,

modo inter sepulcra Curiatiorum; quo enim ducere hunc iuuenem potestis

ubi non sua decora eum a tanta foeditate supplicii uindicent?' Non

tulit populus nec patris lacrimas nec ipsius parem in omni periculo

animum, absolueruntque admiratione magis uirtutis quam iure causae.

Itaque ut caedes manifesta aliquo tamen piaculo lueretur, imperatum

patri ut filium expiaret pecunia publica. Is quibusdam piacularibus

sacrificiis factis quae deinde genti Horatiae tradita sunt, transmisso

per uiam tigillo, capite adoperto uelut sub iugum misit iuuenem. Id

hodie quoque publice semper refectum manet; sororium tigillum. uocant.

Horatiae sepulcrum, quo loco corruerat icta, constructum est saxo

quadrato.

Nec diu pax Albana mansit. Inuidia uolgi quod tribus

militibus fortuna publica commissa fuerit, uanum ingenium dictatoris

corrupit, et quoniam recta consilia haud bene euenerant, prauis

reconciliare popularium animos coepit. Igitur ut prius in bello

pacem, sic in pace bellum quaerens, quia suae ciuitati animorum plus

quam uirium cernebat esse, ad bellum palam atque ex edicto gerundum

alios concitat populos, suis per speciem societatis proditionem

reseruat. Fidenates, colonia Romana, Veientibus sociis consilii

adsumptis, pacto transitionis Albanorum ad bellum atque arma incitantur.

Cum Fidenae aperte descissent, Tullus Mettio exercituque eius ab

Alba accito contra hostes ducit. Ubi Anienem transiit, ad confluentes

conlocat castra. Inter eum locum et Fidenas Veientium exercitus Tiberim

transierat. Hi et in acie prope flumen tenuere dextrum cornu; in

sinistro Fidenates propius montes consistunt. Tullus aduersus Veientem

hostem derigit suos, Albanos contra legionem Fidenatium conlocat.

Albano non plus animi erat quam fidei. Nec manere ergo nec transire

aperte ausus sensim ad montes succedit; inde ubi satis subisse sese

ratus est, erigit totam aciem, fluctuansque animo ut tereret tempus

ordines explicat. Consilium erat qua fortuna rem daret, ea inclinare

uires. Miraculo primo esse Romanis qui proximi steterant ut nudari

latera sua sociorum digressu senserunt; inde eques citato equo nuntiat

regi abire Albanos. Tullus in re trepida duodecim uouit Salios fanaque

Pallori ac Pauori. Equitem clara increpans uoce ut hostes

exaudirent, redire in proelium iubet: nihil trepidatione opus esse; suo

iussu circumduci Albanum exercitum ut Fidenatium nuda terga inuadant;

idem imperat ut hastas equites erigerent. Id factum magnae parti

peditum Romanorum conspectum abeuntis Albani exercitus intersaepsit; qui

uiderant, id quod ab rege auditum erat rati, eo acrius pugnant. Terror

ad hostes transit; et audiuerant clara uoce dictum, et magna pars

Fidenatium, ut quibus coloni additi Romani essent, Latine sciebant.

Itaque ne subito ex collibus decursu Albanorum intercluderentur ab

oppido, terga uertunt. Instat Tullus fusoque Fidenatium cornu in

Veientem alieno pauore perculsum ferocior redit. Nec illi tulere

impetum, sed ab effusa fuga flumen obiectum ab tergo arcebat. Quo

postquam fuga inclinauit, alii arma foede iactantes in aquam caeci

ruebant, alii dum cunctantur in ripis inter fugae pugnaeque consilium

oppressi. Non alia ante Romana pugna atrocior fuit.

Tum Albanus exercitus, spectator certaminis, deductus in

campos. Mettius Tullo deuictos hostes gratulatur; contra Tullus Mettium

benigne adloquitur. Quod bene uertat, castra Albanos Romanis castris

iungere iubet; sacrificium lustrale in diem posterum parat. Ubi

inluxit, paratis omnibus ut adsolet, uocari ad contionem utrumque

exercitum iubet. Praecones ab extremo orsi primos exciuere Albanos. Hi

nouitate etiam rei moti ut regem Romanum contionantem audirent proximi

constitere. Ex composito armata circumdatur Romana legio;

centurionibus datum negotium erat ut sine mora imperia exsequerentur.

Tum ita Tullus infit: `Romani, si unquam ante alias ullo in bello

fuit quod primum dis immortalibus gratias ageretis, deinde uestrae

ipsorum uirtuti, hesternum id proelium fuit. Dimicatum est enim non

magis cum hostibus quam, quae dimicatio maior atque periculosior est,

cum proditione ac perfidia sociorum. Nam ne uos falsa opinio

teneat, iniussu meo Albani subiere ad montes, nec imperium illud meum

sed consilium et imperii simulatio fuit, ut nec uobis, ignorantibus

deseri uos, auerteretur a certamine animus, et hostibus, circumueniri

se ab tergo ratis, terror ac fuga iniceretur. Nec ea culpa quam

arguo omnium Albanorum est: ducem secuti sunt, ut et uos, si quo ego

inde agmen declinare uoluissem, fecissetis. Mettius ille est ductor

itineris huius, Mettius idem huius machinator belli, Mettius foederis

Romani Albanique ruptor. Audeat deinde talia alius, nisi in hunc

insigne iam documentum mortalibus dedero.' Centuriones armati

Mettium circumsistunt; rex cetera ut orsus erat peragit: `Quod bonum

faustum felixque sit populo Romano ac mihi uobisque, Albani, populum

omnem Albanum Romam traducere in animo est, ciuitatem dare plebi,

primores in patres legere, unam urbem, unam rem publicam facere; ut ex

uno quondam in duos populos diuisa Albana res est, sic nunc in unum

redeat.' Ad haec Albana pubes, inermis ab armatis saepta, in uariis

uoluntatibus communi tamen metu cogente, silentium tenet. Tum Tullus

`Metti Fufeti' inquit, `si ipse discere posses fidem ac foedera seruare,

uiuo tibi ea disciplina a me adhibita esset; nunc quoniam tuum

insanabile ingenium est, at tu tuo supplicio doce humanum genus ea

sancta credere quae a te uiolata sunt. Ut igitur paulo ante animum

inter Fidenatem Romanamque rem ancipitem gessisti, ita iam corpus passim

distrahendum dabis.' Exinde duabus admotis quadrigis, in currus

earum distentum inligat Mettium; deinde in diuersum iter equi concitati,

lacerum in utroque curru corpus, qua inhaeserant uinculis membra,

portantes. Auertere omnes ab tanta foeditate spectaculi oculos.

Primum ultimumque illud supplicium apud Romanos exempli parum memoris

legum humanarum fuit: in aliis gloriari licet nulli gentium mitiores

placuisse poenas.

Inter haec iam praemissi Albam erant equites qui multitudinem

traducerent Romam. Legiones deinde ductae ad diruendam urbem. Quae

ubi intrauere portas, non quidem fuit tumultus ille nec pauor qualis

captarum esse urbium solet, cum effractis portis stratisue ariete muris

aut arce ui capta clamor hostilis et cursus per urbem armatorum omnia

ferro flammaque miscet; sed silentium triste ac tacita maestitia

ita defixit omnium animos, ut prae metu quid relinquerent, quid

secum ferrent deficiente consilio rogitantesque alii alios, nunc in

liminibus starent, nunc errabundi domos suas ultimum illud uisuri

peruagarentur. Ut uero iam equitum clamor exire iubentium

instabat, iam fragor tectorum quae diruebantur ultimis urbis partibus

audiebatur puluisque ex distantibus locis ortus uelut nube inducta omnia

impleuerat, raptim quibus quisque poterat elatis, cum larem ac penates

tectaque in quibus natus quisque educatusque esset relinquentes exirent,

iam continens agmen migrantium impleuerat uias, et conspectus

aliorum mutua miseratione integrabat lacrimas, uocesque etiam

miserabiles exaudiebantur, mulierum praecipue, cum obsessa ab armatis

templa augusta praeterirent ac uelut captos relinquerent deos.

Egressis urbe Albanis Romanus passim publica priuataque omnia tecta

adaequat solo, unaque hora quadringentorum annorum opus quibus Alba

steterat excidio ac ruinis dedit. Templis tamen deum---ita enim edictum

ab rege fuerat---temperatum est.

Roma interim crescit Albae ruinis. Duplicatur ciuium

numerus; Caelius additur urbi mons, et quo frequentius habitaretur eam

sedem Tullus regiae capit ibique habitauit. Principes Albanorum in

patres ut ea quoque pars rei publicae cresceret legit, Iulios,

Seruilios, Quinctios, Geganios, Curiatios, Cloelios; templumque ordini

ab se aucto curiam fecit quae Hostilia usque ad patrum nostrorum aetatem

appellata est. Et ut omnium ordinum uiribus aliquid ex nouo populo

adiceretur equitum decem turmas ex Albanis legit, legiones et ueteres

eodem supplemento expleuit et nouas scripsit.

Hac fiducia uirium Tullus Sabinis bellum indicit, genti ea

tempestate secundum Etruscos opulentissimae uiris armisque. Utrimque

iniuriae factae ac res nequiquam erant repetitae. Tullus ad

Feroniae fanum mercatu frequenti negotiatores Romanos comprehensos

querebatur, Sabini suos prius in lucum confugisse ac Romae retentos.

Hae causae belli ferebantur. Sabini haud parum memores et suarum

uirium partem Romae ab Tatio locatam et Romanam rem nuper etiam

adiectione populi Albani auctam, circumspicere et ipsi externa auxilia.

Etruria erat uicina, proximi Etruscorum Veientes. Inde ob residuas

bellorum iras maxime sollicitatis ad defectionem animis uoluntarios

traxere, et apud uagos quosdam ex inopi plebe etiam merces ualuit:

publico auxilio nullo adiuti sunt ualuitque apud Veientes---nam de

ceteris minus mirum est---pacta cum Romulo indutiarum fides. Cum

bellum utrimque summa ope pararent uertique in eo res uideretur utri

prius arma inferrent, occupat Tullus in agrum Sabinum transire.

Pugna atrox ad siluam Malitiosam fuit, ubi et peditum quidem robore,

ceterum equitatu aucto nuper plurimum Romana acies ualuit. Ab

equitibus repente inuectis turbati ordines sunt Sabinorum, nec pugna

deinde illis constare nec fuga explicari sine magna caede potuit.

Deuictis Sabinis cum in magna gloria magnisque opibus regnum

Tulli ac tota res Romana esset, nuntiatum regi patribusque est in monte

Albano lapidibus pluuisse. Quod cum credi uix posset, missis ad id

uisendum prodigium in conspectu haud aliter quam cum grandinem uenti

glomeratam in terras agunt crebri cecidere caelo lapides. Visi

etiam audire uocem ingentem ex summi cacuminis luco ut patrio ritu sacra

Albani facerent, quae uelut dis quoque simul cum patria relictis

obliuioni dederant, et aut Romana sacra susceperant aut fortunae, ut

fit, obirati cultum reliquerant deum. Romanis quoque ab eodem prodigio

nouendiale sacrum publice susceptum est, seu uoce caelesti ex Albano

monte missa---nam id quoque traditur---seu haruspicum monitu; mansit

certe sollemne ut quandoque idem prodigium nuntiaretur feriae per nouem

dies agerentur.

Haud ita multo post pestilentia laboratum est. Unde cum pigritia

militandi oreretur, nulla tamen ab armis quies dabatur a bellicoso rege,

salubriora etiam credente militiae quam domi iuuenum corpora esse, donec

ipse quoque longinquo morbo est implicitus. Tunc adeo fracti simul

cum corpore sunt spiritus illi feroces ut qui nihil ante ratus esset

minus regium quam sacris dedere animum, repente omnibus magnis paruisque

superstitionibus obnoxius degeret religionibusque etiam populum

impleret. Volgo iam homines eum statum rerum qui sub Numa rege

fuerat requirentes, unam opem aegris corporibus relictam si pax ueniaque

ab dis impetrata esset credebant. Ipsum regem tradunt uoluentem

commentarios Numae, cum ibi quaedam occulta sollemnia sacrificia Ioui

Elicio facta inuenisset, operatum his sacris se abdidisse; sed non rite

initum aut curatum id sacrum esse, nec solum nullam ei oblatam

caelestium speciem sed ira Iouis sollicitati praua religione fulmine

ictum cum domo conflagrasse. Tullus magna gloria belli regnauit annos

duos et triginta.

Mortuo Tullo res, ut institutum iam inde ab initio erat, ad

patres redierat hique interregem nominauerant. Quo comitia habente

Ancum Marcium regem populus creauit; patres fuere auctores. Numae

Pompili regis nepos filia ortus Ancus Marcius erat. Qui ut regnare

coepit et auitae gloriae memor et quia proximum regnum, cetera egregium,

ab una parte haud satis prosperum fuerat aut neglectis religionibus aut

praue cultis, longe antiquissimum ratus sacra publica ut ab Numa

instituta erant facere, omnia ea ex commentariis regiis pontificem in

album elata proponere in publico iubet. Inde et ciuibus otii cupidis et

finitimis ciuitatibus facta spes in aui mores atque instituta regem

abiturum. Igitur Latini cum quibus Tullo regnante ictum foedus erat

sustulerant animos, et cum incursionem in agrum Romanum fecissent

repetentibus res Romanis superbe responsum reddunt, desidem Romanum

regem inter sacella et aras acturum esse regnum rati. Medium erat

in Anco ingenium, et Numae et Romuli memor; et praeterquam quod aui

regno magis necessariam fuisse pacem credebat cum in nouo tum feroci

populo, etiam quod illi contigisset otium sine iniuria id se haud facile

habiturum; temptari patientiam et temptatam contemni, temporaque esse

Tullo regi aptiora quam Numae. Ut tamen, quoniam Numa in pace

religiones instituisset, a se bellicae caerimoniae proderentur, nec

gererentur solum sed etiam indicerentur bella aliquo ritu, ius ab

antiqua gente Aequiculis quod nunc fetiales habent descripsit, quo res

repetuntur. Legatus ubi ad fines eorum uenit unde res repetuntur,

capite uelato filo---lanae uelamen est---`Audi, Iuppiter' inquit;

`audite, fines'---cuiuscumque gentis sunt, nominat---; `audiat fas. Ego

sum publicus nuntius populi Romani; iuste pieque legatus uenio,

uerbisque meis fides sit.' Peragit deinde postulata. Inde Iouem

testem facit: `Si ego iniuste impieque illos homines illasque res dedier

mihi exposco, tum patriae compotem me nunquam siris esse.' Haec,

cum fines suprascandit, haec, quicumque ei primus uir obuius fuerit,

haec portam ingrediens, haec forum ingressus, paucis uerbis carminis

concipiendique iuris iurandi mutatis, peragit. Si non deduntur quos

exposcit diebus tribus et triginta---tot enim sollemnes sunt---peractis

bellum ita indicit: `Audi, Iuppiter, et tu, Iane Quirine, dique omnes

caelestes, uosque terrestres uosque inferni, audite; ego uos testor

populum illum'---quicumque est, nominat---`iniustum esse neque ius

persoluere; sed de istis rebus in patria maiores natu consulemus, quo

pacto ius nostrum adipiscamur.' Cum

nuntius Romam ad consulendum redit. Confestim rex his

ferme uerbis patres consulebat: `Quarum rerum litium causarum condixit

pater patratus populi Romani Quiritium patri patrato Priscorum Latinorum

hominibusque Priscis Latinis, quas res nec dederunt [nec soluerunt] nec

fecerunt, quas res dari, solui, fieri oportuit, dic' inquit ei quem

primum sententiam rogabat, `quid censes?' Tum ille: `Puro pioque

duello quaerendas censeo, itaque consentio consciscoque.' Inde ordine

alii rogabantur; quandoque pars maior eorum qui aderant in eandem

sententiam ibat, bellum erat consensum. Fieri solitum ut fetialis

hastam ferratam aut praeustam sanguineam ad fines eorum ferret et non

minus tribus puberibus praesentibus diceret: 'Quod populi Priscorum

Latinorum hominesque Prisci Latini aduersus populum Romanum Quiritium

fecerunt deliquerunt, quod populus Romanus Quiritium bellum cum Priscis

Latinis iussit esse senatusque populi Romani Quiritium censuit consensit

consciuit ut bellum cum Priscis Latinis fieret, ob eam rem ego

populusque Romanus populis Priscorum Latinorum hominibusque Priscis

Latinis bellum indico facioque.' Id ubi dixisset, hastam in fines

eorum emittebat. Hoc tum modo ab Latinis repetitae res ac bellum

indictum, moremque eum posteri acceperunt.

Ancus demandata cura sacrorum flaminibus sacerdotibusque

aliis, exercitu nouo conscripto profectus, Politorium, urbem Latinorum,

ui cepit; secutusque morem regum priorum, qui rem Romanam auxerant

hostibus in ciuitatem accipiendis, multitudinem omnem Romam traduxit.

Et cum circa Palatium, sedem ueterum Romanorum, Sabini Capitolium

atque arcem, Caelium montem Albani implessent, Auentinum nouae

multitudini datum. Additi eodem haud ita multo post, Tellenis Ficanaque

captis, noui ciues. Politorium inde rursus bello repetitum quod

uacuum occupauerant Prisci Latini, eaque causa diruendae urbis eius fuit

Romanis ne hostium semper receptaculum esset. Postremo omni bello

Latino Medulliam compulso, aliquamdiu ibi Marte incerto, uaria uictoria

pugnatum est; nam et urbs tuta munitionibus praesidioque firmata ualido

erat, et castris in aperto positis aliquotiens exercitus Latinus

comminus cum Romanis signa contulerat. Ad ultimum omnibus copiis

conisus Ancus acie primum uincit; inde ingenti praeda potens Romam

redit, tum quoque multis milibus Latinorum in ciuitatem acceptis,

quibus, ut iungeretur Palatio Auentinum, ad Murciae datae sedes.

Ianiculum quoque adiectum, non inopia loci sed ne quando ea arx hostium

esset. Id non muro solum sed etiam ob commoditatem itineris ponte

sublicio, tum primum in Tiberi facto, coniungi urbi placuit.

Quiritium quoque fossa, haud paruum munimentum a planioribus aditu

locis, Anci regis opus est. Ingenti incremento rebus auctis, cum in

tanta multitudine hominum, discrimine recte an perperam facti confuso,

facinora clandestina fierent, carcer ad terrorem increscentis audaciae

media urbe imminens foro aedificatur. Nec urbs tantum hoc rege

creuit sed etiam ager finesque. Silua Maesia Veientibus adempta usque

ad mare imperium prolatum et in ore Tiberis Ostia urbs condita, salinae

circa factae, egregieque rebus bello gestis aedis Iouis Feretri

amplificata.

Anco regnante Lucumo, uir impiger ac diuitiis potens, Romam

commigrauit cupidine maxime ac spe magni honoris, cuius adipiscendi

Tarquiniis---nam ibi quoque peregrina stirpe oriundus erat---facultas

non fuerat. Demarati Corinthii filius erat, qui ob seditiones domo

profugus cum Tarquiniis forte consedisset, uxore ibi ducta duos filios

genuit. Nomina his Lucumo atque Arruns fuerunt. Lucumo superfuit patri

bonorum omnium heres: Arruns prior quam pater moritur uxore grauida

relicta. Nec diu manet superstes filio pater; qui cum, ignorans

nurum uentrem ferre, immemor in testando nepotis decessisset, puero post

aui mortem in nullam sortem bonorum nato ab inopia Egerio inditum nomen.

Lucumoni contra, omnium heredi bonorum, cum diuitiae iam animos

facerent, auxit ducta in matrimonium Tanaquil, summo loco nata et quae

haud facile iis in quibus nata erat humiliora sineret ea quo

innupsisset. Spernentibus Etruscis Lucumonem exsule aduena ortum,

ferre indignitatem non potuit, oblitaque ingenitae erga patriam

caritatis dummodo uirum honoratum uideret, consilium migrandi ab

Tarquiniis cepit. Roma est ad id potissima uisa: in nouo populo,

ubi omnis repentina atque ex uirtute nobilitas sit, futurum locum forti

ac strenuo uiro; regnasse Tatium Sabinum, arcessitum in regnum Numam a

Curibus, et Ancum Sabina matre ortum nobilemque una imagine Numae esse.

Facile persuadet ut cupido honorum et cui Tarquinii materna tantum

patria esset. Sublatis itaque rebus amigrant Romam. Ad Ianiculum

forte uentum erat; ibi ei carpento sedenti cum uxore aquila suspensis

demissa leuiter alis pilleum aufert, superque carpentum cum magno

clangore uolitans rursus uelut ministerio diuinitus missa capiti apte

reponit; inde sublimis abiit. Accepisse id augurium laeta dicitur

Tanaquil, perita ut uolgo Etrusci caelestium prodigiorum mulier.

Excelsa et alta sperare complexa uirum iubet: eam alitem ea regione

caeli et eius dei nuntiam uenisse; circa summum culmen hominis auspicium

fecisse; leuasse humano superpositum capiti decus ut diuinitus eidem

redderet. Has spes cogitationesque secum portantes urbem ingressi

sunt, domicilioque ibi comparato L. Tarquinium Priscum edidere nomen.

Romanis conspicuum eum nouitas diuitiaeque faciebant; et ipse

fortunam benigno adloquio, comitate inuitandi beneficiisque quos poterat

sibi conciliando adiuuabat, donec in regiam quoque de eo fama perlata

est. Notitiamque eam breui apud regem liberaliter dextereque obeundo

officia in familiaris amicitiae adduxerat iura, ut publicis pariter ac

priuatis consiliis bello domique interesset et per omnia expertus

postremo tutor etiam liberis regis testamento institueretur.

Regnauit Ancus annos quattuor et uiginti, cuilibet superiorum

regum belli pacisque et artibus et gloria par. Iam filii prope puberem

aetatem erant. Eo magis Tarquinius instare ut quam primum comitia regi

creando fierent. Quibus indictis sub tempus pueros uenatum

ablegauit. Isque primus et petisse ambitiose regnum et orationem

dicitur habuisse ad conciliandos plebis animos compositam: se

non rem nouam petere, quippe qui non primus, quod quisquam indignari

mirariue posset, sed tertius Romae peregrinus regnum adfectet; et Tatium

non ex peregrino solum sed etiam ex hoste regem factum, et Numam ignarum

urbis, non petentem, in regnum ultro accitum: se ex quo sui potens

fuerit Romam cum coniuge ac fortunis omnibus commigrasse; maiorem partem

aetatis eius qua ciuilibus officiis fungantur homines, Romae se quam in

uetere patria uixisse; domi militiaeque sub haud paenitendo

magistro, ipso Anco rege, Romana se iura, Romanos ritus didicisse;

obsequio et obseruantia in regem cum omnibus, benignitate erga alios cum

rege ipso certasse. Haec eum haud falsa memorantem ingenti consensu

populus Romanus regnare iussit. Ergo uirum cetera egregium secuta, quam

in petendo habuerat, etiam regnantem ambitio est; nec minus regni sui

firmandi quam augendae rei publicae memor centum in patres legit qui

deinde minorum gentium sunt appellati, factio haud dubia regis cuius

beneficio in curiam uenerant.

Bellum primum cum Latinis gessit et oppidum ibi Apiolas ui cepit;

praedaque inde maiore quam quanta belli fama fuerat reuecta ludos

opulentius instructiusque quam priores reges fecit. Tum primum

circo qui nunc maximus dicitur designatus locus est. Loca diuisa

patribus equitibusque ubi spectacula sibi quisque facerent; fori

appellati; spectauere furcis duodenos ab terra spectacula alta

sustinentibus pedes. Ludicrum fuit equi pugilesque ex Etruria maxime

acciti. Sollemnes deinde annui mansere ludi, Romani magnique uarie

appellati. Ab eodem rege et circa forum priuatis aedificanda diuisa

sunt loca; porticus tabernaeque factae.

Muro quoque lapideo circumdare urbem parabat cum Sabinum

bellum coeptis interuenit. Adeoque ea subita res fuit ut prius Anienem

transirent hostes quam obuiam ire ac prohibere exercitus Romanus posset.

Itaque trepidatum Romae est; et primo dubia uictoria, magna

utrimque caede pugnatum est. Reductis deinde in castra hostium copiis

datoque spatio Romanis ad comparandum de integro bellum, Tarquinius

equitem maxime suis deesse uiribus ratus ad Ramnes, Titienses, Luceres,

quas centurias Romulus scripserat, addere alias constituit suoque

insignes relinquere nomine. Id quia inaugurato Romulus fecerat,

negare Attus Nauius, inclitus ea tempestate augur, neque mutari neque

nouum constitui nisi aues addixissent posse. Ex eo ira regi mota;

eludensque artem ut ferunt, `Age dum' inquit, `diuine tu, inaugura

fierine possit quod nunc ego mente concipio.' Cum ille augurio rem

expertus profecto futuram dixisset, `Atqui hoc animo agitaui' inquit,

`te nouacula cotem discissurum. Cape haec et perage quod aues tuae

fieri posse portendunt.' Tum illum haud cunctanter discidisse cotem

ferunt. Statua Atti capite uelato, quo in loco res acta est in comitio

in gradibus ipsis ad laeuam curiae fuit, cotem quoque eodem loco sitam

fuisse memorant ut esset ad posteros miraculi eius monumentum.

Auguriis certe sacerdotioque augurum tantus honos accessit ut nihil

belli domique postea nisi auspicato gereretur, concilia populi,

exercitus uocati, summa rerum, ubi aues non admisissent, dirimerentur.

Neque tum Tarquinius de equitum centuriis quicquam mutauit; numero

alterum tantum adiecit, ut mille et octingenti equites in tribus

centuriis essent. Posteriores modo sub iisdem nominibus qui additi

erant appellati sunt; quas nunc quia geminatae sunt sex uocant

centurias.

Hac parte copiarum aucta iterum cum Sabinis confligitur. Sed

praeterquam quod uiribus creuerat Romanus exercitus, ex occulto etiam

additur dolus, missis qui magnam uim lignorum, in Anienis ripa iacentem,

ardentem in flumen conicerent; uentoque iuuante accensa ligna et

pleraque ratibus impacta sublicisque cum

haererent, pontem incendunt. Ea quoque res in pugna terrorem

attulit Sabinis, et fusis eadem fugam impedit; multique mortales cum

hostem effugissent in flumine ipso periere, quorum fluitantia arma ad

urbem cognita in Tiberi prius paene quam nuntiari posset insignem

uictoriam fecere. Eo proelio praecipua equitum gloria fuit;

utrimque ab cornibus positos, cum iam pelleretur media peditum suorum

acies, ita incurrisse ab lateribus ferunt, ut non sisterent modo Sabinas

legiones ferociter instantes cedentibus, sed subito in fugam auerterent.

Montes effuso cursu Sabini petebant, et pauci tenuere: maxima pars,

ut ante dictum est, ab equitibus in flumen acti sunt. Tarquinius,

instandum perterritis ratus, praeda captiuisque Romam missis, spoliis

hostium---id uotum Volcano erat---ingenti cumulo accensis, pergit porro

in agrum Sabinum exercitum inducere; et quamquam male gesta res

erat nec gesturos melius sperare poterant, tamen, quia consulendi res

non dabat spatium, ire obuiam Sabini tumultuario milite; iterumque ibi

fusi, perditis iam prope rebus pacem petiere.

Collatia et quidquid citra Collatiam agri erat Sabinis

ademptum; Egerius---fratris hic filius erat regis---Collatiae in

praesidio relictus. Deditosque Collatinos ita accipio eamque deditionis

formulam esse: rex interrogauit: `Estisne uos legati oratoresque

missi a populo Collatino ut uos populumque Collatinum

dederetis?'---`Sumus.'---`Estne populus Collatinus in sua

potestate?'---`Est.'---`Deditisne uos populumque Collatinum, urbem,

agros, aquam, terminos, delubra, utensilia, diuina humanaque omnia, in

meam populique Romani dicionem?'---`Dedimus.'---`At ego recipio.'

Bello Sabino perfecto Tarquinius triumphans Romam redit. Inde

Priscis Latinis bellum fecit; ubi nusquam ad uniuersae rei dimicationem

uentum est, ad singula oppida circumferendo arma omne nomen Latinum

domuit. Corniculum, Ficulea uetus, Cameria, Crustumerium, Ameriola,

Medullia, Nomentum, haec de Priscis Latinis aut qui ad Latinos

defecerant, capta oppida. Pax deinde est facta. Maiore inde animo

pacis opera incohata quam quanta mole gesserat bella, ut non quietior

populus domi esset quam militiae, fuisset. Nam et muro lapideo,

cuius exordium operis Sabino bello turbatum erat, urbem qua nondum

munierat cingere parat, et infima urbis loca circa forum aliasque

interiectas collibus conualles, quia ex planis locis haud facile

euehebant aquas, cloacis fastigio in Tiberim ductis siccat, et

aream ad aedem in Capitolio Iouis quam uouerat bello Sabino, iam

praesagiente animo futuram olim amplitudinem loci, occupat fundamentis.

Eo tempore in regia prodigium uisu euentuque mirabile fuit.

Puero dormienti, cui Seruio Tullio fuit nomen, caput arsisse ferunt

multorum in conspectu; plurimo igitur clamore inde ad tantae rei

miraculum orto excitos reges, et cum quidam familiarium aquam ad

restinguendum ferret, ab regina retentum, sedatoque eam tumultu moueri

uetuisse puerum donec sua sponte experrectus esset; mox cum somno et

flammam abisse. Tum abducto in secretum uiro Tanaquil `Viden tu

puerum hunc' inquit, `quem tam humili cultu educamus? Scire licet hunc

lumen quondam rebus nostris dubiis futurum praesidiumque regiae

adflictae; proinde materiam ingentis publice priuatimque decoris omni

indulgentia nostra nutriamus.' Inde puerum liberum loco coeptum

haberi erudirique artibus quibus ingenia ad magnae fortunae cultum

excitantur. Euenit facile quod dis cordi esset: iuuenis euasit uere

indolis regiae nec, cum quaereretur gener Tarquinio, quisquam Romanae

iuuentutis ulla arte conferri potuit, filiamque ei suam rex despondit.

Hic quacumque de causa tantus illi honos habitus credere prohibet

serua natum eum paruumque ipsum seruisse. Eorum magis sententiae sum

qui Corniculo capto Ser. Tulli, qui princeps in illa urbe fuerat,

grauidam uiro occiso uxorem, cum inter reliquas captiuas cognita esset,

ob unicam nobilitatem ab regina Romana prohibitam ferunt seruitio partum

Romae edidisse Prisci Tarquini in domo; inde

tanto beneficio et inter mulieres familiaritatem auctam et puerum, ut in

domo a paruo eductum, in caritate atque honore fuisse; fortunam matris,

quod, capta patria in hostium manus uenerit, ut serua natus crederetur

fecisse.

Duodequadragesimo ferme anno ex quo regnare coeperat

Tarquinius, non apud regem modo sed apud patres plebemque longe maximo

honore Ser. Tullius erat. Tum Anci filii duo etsi antea semper pro

indignissimo habuerant se patrio regno tutoris fraude pulsos, regnare

Romae aduenam non modo uicinae sed ne Italicae quidem stirpis, tum

impensius iis indignitas crescere si ne ab Tarquinio quidem ad se

rediret regnum, sed praeceps inde porro ad seruitia caderet, ut in

eadem ciuitate post centesimum fere annum quam Romulus deo prognatus

deus ipse tenuerit regnum donec in terris fuerit, id seruus serua natus

possideat. cum commune Romani nominis tum praecipue id domus suae

dedecus fore, si Anci regis uirili stirpe salua non modo aduenis sed

seruis etiam regnum Romae pateret. Ferro igitur eam arcere

contumeliam statuunt; sed et iniuriae dolor in Tarquinium ipsum magis

quam in Seruium eos stimulabat, et quia grauior ultor caedis, si

superesset, rex futurus erat quam priuatus; tum Seruio occiso,

quemcumque alium generum delegisset, eundem regni heredem facturus

uidebatur; ob haec ipsi regi insidiae parantur. Ex pastoribus duo

ferocissimi delecti ad facinus, quibus consueti erant uterque agrestibus

ferramentis, in uestibulo regiae quam potuere tumultuosissime specie

rixae in se omnes apparitores regios conuertunt; inde, cum ambo regem

appellarent clamorque eorum penitus in regiam peruenisset, uocati ad

regem pergunt. Primo uterque uociferari et certatim alter alteri

obstrepere; coerciti ab lictore et iussi in uicem dicere tandem obloqui

desistunt; unus rem ex composito orditur. Cum intentus in eum se

rex totus auerteret, alter elatam securim in caput deiecit, relictoque

in uolnere telo ambo se foras eiciunt.

Tarquinium moribundum cum qui circa erant excepissent, illos

fugientes lictores comprehendunt. Clamor inde concursusque populi,

mirantium quid rei esset. Tanaquil inter tumultum claudi regiam iubet,

arbitros eiecit. Simul quae curando uolneri opus sunt, tamquam spes

subesset, sedulo comparat, simul si destituat spes, alia praesidia

molitur. Seruio propere accito cum paene exsanguem uirum

ostendisset, dextram tenens orat ne inultam mortem soceri, ne socrum

inimicis ludibrio esse sinat. `Tuum est' inquit, `Serui, si uir es,

regnum, non eorum qui alienis manibus pessimum facinus fecere. Erige te

deosque duces sequere qui clarum hoc fore caput diuino quondam

circumfuso igni portenderunt. Nunc te illa caelestis excitet flamma;

nunc expergiscere uere. Et nos peregrini regnauimus; qui sis, non unde

natus sis reputa. Si tua re subita consilia torpent, at tu mea consilia

sequere.' Cum clamor impetusque multitudinis uix sustineri posset,

ex superiore parte aedium per fenestras in Nouam uiam uersas---habitabat

enim rex ad Iouis Statoris---populum Tanaquil adloquitur. Iubet

bono animo, esse; sopitum fuisse regem subito ictu; ferrum haud alte in

corpus descendisse; iam ad se redisse; inspectum uolnus absterso cruore;

omnia salubria esse; confidere propediem ipsum eos uisuros; interim

Ser. Tullio iubere populum dicto audientem esse; eum iura redditurum

obiturumque alia regis munia esse. Seruius cum trabea et lictoribus

prodit ac sede regia sedens alia decernit, de aliis consulturum se regem

esse simulat. Itaque per aliquot dies cum iam exspirasset Tarquinius

celata morte per speciem alienae fungendae uicis suas opes firmauit; tum

demum palam factum est comploratione in regia orta. Seruius praesidio

firmo munitus, primus iniussu populi, uoluntate patrum regnauit.

Anci liberi iam tum comprensis sceleris ministris ut uiuere regem et

tantas esse opes Serui nuntiatum est, Suessam Pometiam exsulatum ierant.

Nec iam publicis magis consiliis Seruius quam priuatis munire

opes, et ne, qualis Anci liberum animus aduersus Tarquinium fuerat,

talis aduersus se Tarquini liberum esset, duas filias iuuenibus regiis,

Lucio atque Arrunti Tarquiniis iungit; nec rupit tamen fati

necessitatem humanis consiliis quin inuidia regni etiam inter domesticos

infida omnia atque infesta faceret.

Peropportune ad praesentis quietem status bellum cum Veientibus---iam

enim indutiae exierant---aliisque Etruscis sumptum. In eo bello

et uirtus et fortuna enituit Tulli; fusoque ingenti hostium exercitu

haud dubius rex, seu patrum seu plebis animos periclitaretur, Romam

rediit. Adgrediturque inde ad pacis longe maximum opus, ut

quemadmodum Numa diuini auctor iuris fuisset, ita Seruium conditorem

omnis in ciuitate discriminis ordinumque quibus inter gradus dignitatis

fortunaeque aliquid interlucet posteri fama ferrent. Censum enim

instituit, rem saluberrimam tanto futuro imperio, ex quo belli pacisque

munia non uiritim, ut ante, sed pro habitu pecuniarum fierent; tum

classes centuriasque et hunc ordinem ex censu discripsit, uel paci

decorum uel bello.

Ex iis qui centum milium aeris aut maiorem censum haberent

octoginta confecit centurias, quadragenas seniorum ac iuniorum; prima

classis omnes appellati; seniores ad urbis custodiam ut praesto

essent, iuuenes ut foris bella gererent; arma his imperata galea,

clipeum, ocreae, lorica, omnia ex aere; haec ut tegumenta corporis

essent: tela in hostem hastaque et gladius. Additae huic classi

duae fabrum centuriae quae sine armis stipendia facerent; datum munus ut

machinas in bello ferrent. Secunda classis intra centum usque ad

quinque et septuaginta milium censum instituta, et ex iis, senioribus

iunioribusque, uiginti conscriptae centuriae; arma imperata scutum pro

clipeo et praeter loricam omnia eadem. Tertiae classis

quinquaginta milium censum esse uoluit; totidem centuriae et hae

eodemque discrimine aetatium factae; nec de armis quicquam mutatum,

ocreae tantum ademptae. In quarta classe census quinque et uiginti

milium, totidem centuriae factae, arma mutata: nihil praeter hastam et

uerutum datum. Quinta classis aucta; centuriae triginta factae;

fundas lapidesque missiles hi secum gerebant; [in] his accensi

cornicines tubicinesque in duas centurias distributi; undecim milibus

haec classis censebatur. Hoc minor census reliquam multitudinem

habuit; inde una centuria facta est, immunis militia. Ita pedestri

exercitu ornato distributoque, equitum ex primoribus ciuitatis duodecim

scripsit centurias; sex item alias centurias, tribus ab Romulo

institutis, sub iisdem quibus inauguratae erant nominibus fecit. Ad

equos emendos dena milia aeris ex publico data, et, quibus equos

alerent, uiduae attributae quae bina milia aeris in annos singulos

penderent. Haec omnia in dites a pauperibus inclinata onera.

Deinde est honos additus. Non enim, ut ab Romulo traditum ceteri

seruauerant reges, uiritim suffragium eadem ui eodemque iure promisce

omnibus datum est; sed gradus facti, ut neque exclusus quisquam

suffragio uideretur et uis omnis penes primores ciuitatis esset;

equites enim uocabantur primi, octoginta inde primae classis centuriae,

ibi si uariaret---quod raro incidebat---secundae classis; nec fere

unquam infra ita descenderunt ut ad infimos peruenirent. Nec

mirari oportet hunc ordinem qui nunc est post expletas quinque et

triginta tribus, duplicato earum numero centuriis iuniorum seniorumque,

ad institutam ab Ser. Tullio summam non conuenire. Quadrifariam

enim urbe diuisa regionibus collibus qui habitabantur, partes eas

tribus appellauit, ut ego arbitror, ab tributo; nam eius quoque

aequaliter ex censu conferendi ab eodem inita ratio est; neque eae

tribus ad centuriarum distributionem numerumque quicquam pertinuere.

Censu perfecto quem maturauerat metu legis de incensis latae

cum uinculorum minis mortisque, edixit ut omnes ciues Romani, equites

peditesque, in suis quisque centuriis, in campo Martio prima luce

adessent. Ibi instructum exercitum omnem suouetaurilibus lustrauit,

idque conditum lustrum appellatum, quia is censendo finis factus est.

Milia octoginta eo lustro ciuium censa dicuntur; adicit scriptorum

antiquissimus Fabius Pictor, eorum qui arma ferre possent eum numerum

fuisse. Ad eam multitudinem urbs quoque amplificanda uisa est.

Addit duos colles, Quirinalem Viminalemque; Viminalem inde deinceps

auget Esquiliis; ibique ipse, ut loco dignitas fieret, habitat; aggere

et fossis et muro circumdat urbem; ita pomerium profert. Pomerium

uerbi uim solam intuentes postmoerium interpretantur esse; est autem

magis circamoerium, locus quem in condendis urbibus quondam Etrusci qua

murum ducturi erant certis circa terminis inaugurato consecrabant, ut

neque interiore parte aedificia moenibus continuarentur, quae nunc uolgo

etiam coniungunt, et extrinsecus puri aliquid ab humano cultu pateret

soli. Hoc spatium quod neque habitari neque arari fas erat, non

magis quod post murum esset quam quod murus post id, pomerium Romani

appellarunt; et in urbis incremento semper quantum moenia processura

erant tantum termini hi consecrati proferebantur.

Aucta ciuitate magnitudine urbis, formatis omnibus domi et ad

belli et ad pacis usus, ne semper armis opes adquirerentur, consilio

augere imperium conatus est, simul et aliquod addere urbi decus.

Iam tum erat inclitum Dianae Ephesiae fanum; id communiter a ciuitatibus

Asiae factum fama ferebat. Eum consensum deosque consociatos laudare

mire Seruius inter proceres Latinorum, cum quibus publice priuatimque

hospitia amicitiasque de industria iunxerat. Saepe iterando eadem

perpulit tandem, ut Romae fanum Dianae populi Latini cum populo Romano

facerent. Ea erat confessio caput rerum Romam esse, de quo totiens

armis certatum fuerat. Id quamquam omissum iam ex omnium cura Latinorum

ob rem totiens infeliciter temptatam armis uidebatur, uni se ex Sabinis

fors dare uisa est priuato consilio imperii reciperandi. Bos in

Sabinis nata cuidam patri familiae dicitur miranda magnitudine ac

specie; fixa per multas aetates cornua in uestibulo templi Dianae

monumentum ei fuere miraculo. Habita, ut erat, res prodigii loco

est, et cecinere uates cuius ciuitatis eam ciuis Dianae immolasset, ibi

fore imperium; idque carmen peruenerat ad antistitem fani Dianae

Sabinusque ut prima apta dies sacrificio uisa est, bouem Romam actam

deducit ad fanum Dianae et ante aram statuit. Ibi antistes Romanus, cum

eum magnitudo uictimae celebrata fama mouisset, memor responsi Sabinum

ita adloquitur: `Quidnam tu, hospes, paras?' inquit, `inceste

sacrificium Dianae facere? Quin tu ante uiuo perfunderis flumine?

infima ualle praefluit Tiberis.' Religione tactus hospes, qui

omnia, ut prodigio responderet euentus, cuperet rite facta, extemplo

descendit ad Tiberim; interea Romanus immolat Dianae bouem. Id mire

gratum regi atque ciuitati fuit.

Seruius quamquam iam usu haud dubie regnum possederat, tamen

quia interdum iactari uoces a iuuene Tarquinio audiebat se iniussu

populi regnare, conciliata prius uoluntate plebis agro capto ex hostibus

uiritim diuiso, ausus est ferre ad populum uellent iuberentne se

regnare; tantoque consensu quanto haud quisquam alius ante rex est

declaratus. Neque ea res Tarquinio spem adfectandi regni minuit;

immo eo impensius quia de agro plebis aduersa patrum uoluntate senserat

agi, criminandi Serui apud patres crescendique in curia sibi occasionem

datam ratus est, et ipse iuuenis ardentis animi et domi uxore Tullia

inquietum animum stimulante. Tulit enim et Romana regia sceleris

tragici exemplum, ut taedio regum maturior ueniret libertas ultimumque

regnum esset quod scelere partum foret. Hic L. Tarquinius---Prisci

Tarquini regis filius neposne fuerit parum liquet; pluribus tamen

auctoribus filium ediderim---fratrem habuerat Arruntem Tarquinium mitis

ingenii iuuenem. His duobus, ut ante dictum est, duae Tulliae regis

filiae nupserant, et ipsae longe dispares moribus. Forte ita inciderat

ne duo uiolenta ingenia matrimonio iungerentur fortuna, credo, populi

Romani, quo diuturnius Serui regnum esset constituique ciuitatis mores

possent. Angebatur ferox Tullia nihil materiae in uiro neque ad

cupiditatem neque ad audaciam esse; tota in alterum auersa Tarquinium

eum mirari, eum uirum dicere ac regio sanguine ortum: spernere sororem,

quod uirum nacta muliebri cessaret audacia. Contrahit celeriter

similitudo eos, ut fere fit: malum malo aptissimum; sed initium turbandi

omnia a femina ortum est. Ea secretis uiri alieni adsuefacta sermonibus

nullis uerborum contumeliis parcere de uiro ad fratrem, de sorore ad

uirum; et se rectius uiduam et illum caelibem futurum fuisse contendere,

quam cum impari iungi ut elanguescendum aliena ignauia esset; si

sibi eum quo digna esset di dedissent uirum, domi se propediem uisuram

regnum fuisse quod apud patrem uideat. Celeriter adulescentem suae

temeritatis implet. Prope

continuatis funeribus cum domos uacuas nouo matrimonio fecissent,

iunguntur nuptiis, magis non prohibente Seruio quam adprobante.

Tum uero in dies infestior Tulli senectus, infestius coepit

regnum esse; iam enim ab scelere ad aliud spectare mulier scelus. Nec

nocte nec interdiu uirum conquiescere pati, ne gratuita praeterita

parricidia essent: non sibi defuisse cui nupta diceretur, nec cum

quo tacita seruiret; defuisse qui se regno dignum putaret, qui

meminisset se esse Prisci Tarquini filium, qui habere quam sperare

regnum mallet. `Si tu is es cui nuptam esse me arbitror, et uirum

et regem appello; sin minus, eo nunc peius mutata res est quod istic cum

ignauia est scelus. Quin accingeris? Non tibi ab Corintho nec ab

Tarquiniis, ut patri tuo, peregrina regna moliri necesse est: di te

penates patriique et patris imago et domus regia et in domo regale

solium et nomen Tarquinium creat uocatque regem. Aut si ad haec

parum est animi, quid frustraris ciuitatem? quid te ut regium iuuenem

conspici sinis? Facesse hinc Tarquinios aut Corinthum; deuoluere retro

ad stirpem, fratri similior quam patri.' His aliisque increpando

iuuenem instigat, nec conquiescere ipsa potest si, cum Tanaquil,

peregrina mulier, tantum moliri potuisset animo ut duo continua regna

uiro ac deinceps genero dedisset, ipsa regio semine orta nullum momentum

in dando adimendoque regno faceret. His muliebribus instinctus

furiis Tarquinius circumire et prensare minorum maxime gentium patres;

admonere paterni beneficii ac pro eo gratiam repetere; allicere donis

iuuenes; cum de se ingentia pollicendo tum regis criminibus omnibus

locis crescere. Postremo ut iam agendae rei tempus uisum est,

stipatus agmine armatorum in forum inrupit. Inde omnibus perculsis

pauore, in regia sede pro curia sedens patres in curiam per praeconem ad

regem Tarquinium citari iussit. Conuenere extemplo, alii iam ante

ad hoc praeparati, alii metu ne non uenisse fraudi esset, nouitate ac

miraculo attoniti et iam de Seruio actum rati. Ibi Tarquinius

maledicta ab stirpe ultima orsus: seruum seruaque natum post mortem

indignam parentis sui, non interregno, ut antea, inito, non comitiis

habitis, non per suffragium populi, non auctoribus patribus, muliebri

dono regnum occupasse. Ita natum, ita creatum regem, fautorem

infimi generis hominum ex quo ipse sit, odio alienae honestatis ereptum

primoribus agrum sordidissimo cuique diuisisse; omnia onera quae

communia quondam fuerint inclinasse in primores ciuitatis; instituisse

censum ut insignis ad inuidiam locupletiorum fortuna esset et parata

unde, ubi uellet, egentissimis largiretur.

Huic orationi Seruius cum interuenisset trepido nuntio

excitatus, extemplo a uestibulo curiae magna uoce `Quid hoc' inquit,

`Tarquini, rei est? qua tu audacia me uiuo uocare ausus es patres aut in

sede considere mea?' Cum ille ferociter ad haec---se patris sui

tenere sedem; multo quam seruum potiorem filium regis regni heredem;

satis illum diu per licentiam eludentem insultasse dominis---, clamor ab

utriusque fautoribus oritur et concursus populi fiebat in curiam,

apparebatque regnaturum qui uicisset. Tum Tarquinius necessitate

iam et ipsa cogente ultima audere, multo et aetate et uiribus ualidior,

medium arripit Seruium elatumque e curia in inferiorem partem per gradus

deiecit; inde ad cogendum senatum in curiam rediit. Fit fuga regis

apparitorum atque comitum; ipse prope exsanguis cum sine regio comitatu

domum se reciperet ab iis qui missi ab Tarquinio fugientem consecuti

erant interficitur. Creditur, quia non abhorret a cetero scelere,

admonitu Tulliae id factum. Carpento certe, id quod satis constat, in

forum inuecta nec reuerita coetum uirorum euocauit uirum e curia

regemque prima appellauit. A quo facessere iussa ex tanto tumultu

cum se domum reciperet peruenissetque ad summum Cyprium uicum, ubi

Dianium nuper fuit, flectenti carpentum dextra in Urbium cliuum ut in

collem Esquiliarum eueheretur, restitit pauidus atque inhibuit frenos is

qui iumenta agebat iacentemque dominae Seruium trucidatum ostendit.

Foedum inhumanumque inde traditur scelus monumentoque locus

est---Sceleratum uicum uocant---quo amens, agitantibus furiis sororis ac

uiri, Tullia per patris corpus carpentum egisse fertur, partemque

sanguinis ac caedis paternae cruento uehiculo, contaminata ipsa

respersaque, tulisse ad penates suos uirique sui, quibus iratis malo

regni principio similes propediem exitus sequerentur.

Ser. Tullius regnauit annos quattuor et quadraginta ita ut bono

etiam moderatoque succedenti regi difficilis aemulatio esset; ceterum id

quoque ad gloriam accessit quod cum illo simul iusta ac legitima regna

occiderunt. Id ipsum tam mite ac tam moderatum imperium tamen quia

unius esset deponere eum in animo habuisse quidam auctores sunt, ni

scelus intestinum liberandae patriae consilia agitanti interuenisset.

Inde L. Tarquinius regnare occepit, cui Superbo cognomen

facta indiderunt, quia socerum gener sepultura prohibuit, Romulum

quoque insepultum perisse dictitans, primoresque patrum, quos Serui

rebus fauisse credebat, interfecit; conscius deinde male quaerendi regni

ab se ipso aduersus se exemplum capi posse, armatis corpus

circumsaepsit; neque enim ad ius regni quicquam praeter uim habebat

ut qui neque populi iussu neque auctoribus patribus regnaret. Eo

accedebat ut in caritate ciuium nihil spei reponenti metu regnum

tutandum esset. Quem ut pluribus incuteret cognitiones capitalium rerum

sine consiliis per se solus exercebat, perque eam causam occidere,

in exsilium agere, bonis multare poterat non suspectos modo aut inuisos

sed unde nihil aliud quam praedam sperare posset. Praecipue ita

patrum numero imminuto statuit nullos in patres legere, quo contemptior

paucitate ipsa ordo esset minusque per se nihil agi indignarentur.

Hic enim regum primus traditum a prioribus morem de omnibus senatum

consulendi soluit; domesticis consiliis rem publicam administrauit;

bellum, pacem, foedera, societates per se ipse, cum quibus uoluit,

iniussu populi ac senatus, fecit diremitque. Latinorum sibi maxime

gentem conciliabat ut peregrinis quoque opibus tutior inter ciues esset,

neque hospitia modo cum primoribus eorum sed adfinitates quoque

iungebat. Octauio Mamilio Tusculano---is longe princeps Latini

nominis erat, si famae credimus, ab Ulixe deaque Circa oriundus---, ei

Mamilio filiam nuptum dat, perque eas nuptias multos sibi cognatos

amicosque eius conciliat.

Iam magna Tarquini auctoritas inter Latinorum proceres erat,

cum in diem certam ut ad lucum Ferentinae conueniant indicit: esse, quae

agere de rebus communibus uelit. Conueniunt frequentes prima luce:

ipse Tarquinius diem quidem seruauit, sed paulo ante quam sol occideret

uenit. Multa ibi toto die in concilio uariis iactata sermonibus erant.

Turnus Herdonius ab Aricia ferociter in absentem Tarquinium erat

inuectus: haud mirum esse Superbo inditum Romae cognomen.---Iam enim ita

clam quidem mussitantes, uolgo tamen eum appellabant.---an quicquam

superbius esse quam ludificari sic omne nomen Latinum? longe ab

domo excitis, ipsum, qui concilium indixerit, non adesse. temptari

profecto patientiam ut, si iugum acceperint, obnoxios premat. Cui enim

non apparere, adfectare eum imperium in Latinos? quod si sui bene

crediderint ciues, aut si creditum illud et non raptum parricidio sit,

credere et Latinos quamquam ne sic quidem alienigenae debere: sin

suos eius paeniteat, quippe qui alii super alios trucidentur exsulatum

eant bona amittant, quid spei melioris Latinis portendi? si se audiant,

domum suam quemque inde abituros neque magis obseruaturos diem concilii

quam ipse qui indixerit obseruet. Haec atque alia eodem pertinentia

seditiosus facinorosusque homo hisque artibus opes domi nactus cum

maxime dissereret, interuenit Tarquinius. Is finis orationi fuit;

auersi omnes ad Tarquinium salutandum. Qui silentio facto monitus a

proximis ut purgaret se quod id temporis uenisset, disceptatorem ait se

sumptum inter patrem et filium cura reconciliandi eos in gratiam moratum

esse, et quia ea res exemisset illum diem, postero die acturum quae

constituisset. Ne id quidem ab Turno tulisse tacitum ferunt;

dixisse enim nullam breuiorem esse cognitionem quam inter patrem et

filium paucisque transigi uerbis posse: ni pareat patri, habitrum

infortunium esse.

Haec Aricinus in regem Romanum increpans ex concilio abiit.

Quam rem Tarquinius aliquanto quam uidebatur aegrius ferens confestim

Turno necem machinatur, ut eundem terrorem quo ciuium animos domi

oppresserat Latinis iniceret. Et quia pro imperio palam interfici

non poterat, oblato falso crimine insontem oppressit. Per aduersae

factionis quosdam Aricinos seruum Turni auro corrupit, ut in deuersorium

eius uim magnam gladiorum inferri clam sineret. Ea cum una nocte

perfecta essent, Tarquinius paulo ante lucem accitis ad se principibus

Latinorum quasi re noua perturbatus, moram suam hesternam uelut deorum

quadam prouidentia inlatam ait saluti sibi atque illis fuisse. Ab

Turno dici sibi et primoribus populorum parari necem ut Latinorum solus

imperium teneat. Adgressurum fuisse hesterno die in concilio; dilatam

rem esse, quod auctor concilii afuerit quem maxime peteret. Inde

illam absentis insectationem esse natam quod morando spem destituerit.

Non dubitare, si uera deferantur, quin prima luce, ubi uentum in

concilium sit, instructus cum coniuratorum manu armatusque uenturus sit.

Dici gladiorum ingentem esse numerum ad eum conuectum. Id uanum

necne sit, extemplo sciri posse. rogare eos ut inde secum ad Turnum

ueniant. Suspectam fecit rem et ingenium Turni ferox et oratio

hesterna et mora Tarquini, quod uidebatur ob eam differri caedes

potuisse. Eunt inclinatis quidem ad credendum animis, tamen, nisi

gladiis deprehensis, cetera uana existimaturi. Ubi est eo uentum,

Turnum ex somno excitatum circumsistunt custodes; comprehensisque seruis

qui caritate domini uim parabant, cum gladii abditi ex omnibus locis

deuerticuli protraherentur, enimuero manifesta res uisa iniectaeque

Turno catenae; et confestim Latinorum concilium magno cum tumultu

aduocatur. Ibi tam atrox inuidia orta est gladiis in medio positis,

ut indicta causa, nouo genere leti, deiectus ad caput aquae Ferentinae

crate superne iniecta saxisque congestis mergeretur.

Reuocatis deinde ad concilium Latinis Tarquinius

conlaudatisque qui Turnum nouantem res pro manifesto parricidio merita

poena adfecissent, ita uerba fecit: posse quidem se uetusto iure

agere, quod, cum omnes Latini ab Alba oriundi sint, eo foedere

teneantur, quo sub Tullo res omnis Albana cum colonis suis in Romanum

cesserit imperium; ceterum se utilitatis id magis omnium causa

censere ut renouetur id foedus, secundaque potius fortuna populi Romani

ut participes Latini fruantur quam urbium excidia uastationesque

agrorum, quas Anco prius, patre deinde suo regnante perpessi sint,

semper aut exspectent aut patiantur. Haud difficulter persuasum

Latinis, quamquam in ea foedere superior Romana res erat; ceterum et

capita nominis Latini stare ac sentire cum rege uidebant, et [Turnus]

sui cuique periculi, si aduersatus esset, recens erat documentum.

Ita renouatum foedus, indictumque iunioribus Latinorum ut ex foedere die

certa ad lucum Ferentinae armati frequentes adessent. Qui ubi ad

edictum Romani regis ex omnibus populis conuenere, ne ducem suum neue

secretum imperium propriaue signa haberent, miscuit manipulos ex Latinis

Romanisque ut ex binis singulos faceret binosque ex singulis; ita

geminatis manipulis centuriones imposuit.

Nec ut iniustus in pace rex, ita dux belli prauus fuit; quin

ea arte aequasset superiores reges ni degeneratum in aliis huic quoque

decori offecisset. Is primus Volscis bellum in ducentos amplius

post suam aetatem annos mouit, Suessamque Pometiam ex iis ui cepit.

Ubi cum diuendita praeda quadraginta talenta argenti refecisset,

concepit animo eam amplitudinem Iouis templi quae digna deum hominumque

rege, quae Romano imperio, quae ipsius etiam loci maiestate esset;

captiuam pecuniam in aedificationem eius templi seposuit.

Excepit deinde lentius spe bellum, quo Gabios, propinquam urbem,

nequiquam ui adortus, cum obsidendi quoque urbem spes pulso a moenibus

adempta esset, postremo minime arte Romana, fraude ac dolo, adgressus

est. Nam cum uelut posito bello fundamentis templi iaciendis

aliisque urbanis operibus intentum se esse simularet, Sextus filius

eius, qui minimus ex tribus erat, transfugit ex composito Gabios, patris

in se saeuitiam intolerabilem conquerens: iam ab alienis in suos

uertisse superbiam et liberorum quoque eum frequentiae taedere, ut quam

in curia solitudinem fecerit domi quoque faciat, ne quam stirpem, ne

quem heredem regni relinquat. Se quidem inter tela et gladios

patris elapsum nihil usquam sibi tutum nisi apud hostes L. Tarquini

credidisse. nam ne errarent, manere iis bellum quod positum simuletur,

et per occasionem eum incautos inuasurum. Quod si apud eos

supplicibus locus non sit, pererraturum se omne Latium, Volscosque se

inde et Aequos et Hernicos petiturum donec ad eos perueniat qui a patrum

crudelibus atque impiis suppliciis tegere liberos sciant. forsitan

etiam ardoris aliquid ad bellum armaque se aduersus superbissimum regem

ac ferocissimum populum inuenturum. Cum si nihil morarentur

infensus ira porro inde abiturus uideretur, benigne ab Gabinis

excipitur. Vetant mirari si, qualis in ciues, qualis in socios, talis ad

ultimum in liberos esset; in se ipsum postremo saeuiturum, si alia

desint. sibi uero gratum aduentum eius esse, futurumque credere breui ut

illo adiuuante a portis Gabinis sub Romana moenia bellum transferatur.

Inde in consilia publica adhiberi. Ubi cum de aliis rebus

adsentire se ueteribus Gabinis diceret quibus eae notiores essent, ipse

identidem belli auctor esse et in eo sibi praecipuam prudentiam adsumere

quod utriusque populi uires nosset, sciretque inuisam profecto superbiam

regiam ciuibus esse quam ferre ne liberi quidem potuissent. Ita cum

sensim ad rebellandum primores Gabinorum incitaret, ipse cum

promptissimis iuuenum praedatum atque in expeditiones iret et dictis

factisque omnibus ad fallendum instructis uana adcresceret fides, dux ad

ultimum belli legitur. Ibi cum inscia multitudine quid ageretur,

proelia parua inter Romam Gabiosque fierent quibus plerumque Gabina res

superior esset, tum certatim summi infimique Gabinorum Sex. Tarquinium

dono deum sibi missum ducem credere. Apud milites uero obeundo

pericula ac labores pariter, praedam munifice largiendo tanta caritate

esse ut non pater Tarquinius potentior Romae quam filius Gabiis esset.

Itaque postquam satis uirium conlectum ad omnes conatus uidebat,

tum ex suis unum sciscitatum Romam ad patrem mittit quidnam se facere

uellet, quando quidem ut omnia unus publice Gabiis posset ei di

dedissent. Huic nuntio, quia, credo, dubiae fidei uidebatur, nihil

uoce responsum est; rex uelut deliberabundus in hortum aedium transit

sequente nuntio filii; ibi inambulans tacitus summa papauerum capita

dicitur baculo decussisse. Interrogando exspectandoque responsum

nuntius fessus, ut re imperfecta, redit Gabios; quae dixerit ipse

quaeque uiderit refert; seu ira seu odio seu superbia insita ingenio

nullam eum uocem emisisse. Sexto ubi quid uellet parens quidue

praeciperet tacitis ambagibus patuit, primores ciuitatis criminando

alios apud populum, alios sua ipsos inuidia opportunos interemit. Multi

palam, quidam in quibus minus speciosa criminatio erat futura clam

interfecti. Patuit quibusdam uolentibus fuga, aut in exsilium acti

sunt, absentiumque bona iuxta atque inter emptorum diuisui fuere.

Largitiones inde praedaeque; et dulcedine priuati commodi sensus malorum

publicorum adimi, donec orba consilio auxilioque Gabina res regi Romano

sine ulla dimicatione in manum traditur.

Gabiis receptis Tarquinius pacem cum Aequorum gente fecit,

foedus cum Tuscis renouauit. Inde ad negotia urbana animum conuertit;

quorum erat primum ut Iouis templum in monte Tarpeio monumentum regni

sui nominisque relinqueret: Tarquinios reges ambos patrem uouisse,

filium perfecisse. Et ut libera a ceteris religionibus area esset

tota Iouis templique eius quod inaedificaretur, exaugurare fana

sacellaque statuit quae aliquot ibi, a Tatio rege primum in ipso

discrimine aduersus Romulum pugnae uota, consecrata inaugurataque postea

fuerant. Inter principia condendi huius operis mouisse numen ad

indicandam tanti imperii molem traditur deos; nam cum omnium sacellorum

exaugurationes admitterent aues, in Termini fano non addixere;

idque omen auguriumque ita acceptum est non motam Termini sedem unumque

eum deorum non euocatum sacratis sibi finibus firma stabiliaque cuncta

portendere. Hoc perpetuitatis auspicio accepto, secutum aliud

magnitudinem imperii portendens prodigium est: caput humanum integra

facie aperientibus fundamenta templi dicitur apparuisse. Quae uisa

species haud per ambages arcem eam imperii caputque rerum fore

portendebat; idque ita cecinere uates quique in urbe erant quosque ad

eam rem consultandam ex Etruria acciuerant.

Augebatur ad impensas regis animus; itaque Pometinae manubiae, quae

perducendo ad culmen operi destinatae erant, uix in fundamenta

suppeditauere. Eo magis Fabio, praeterquam quod antiquior est,

crediderim quadraginta ea sola talenta fuisse, quam Pisoni, qui

quadraginta milia pondo argenti seposita in eam rem scribit, summam

pecuniae neque ex unius tum urbis praeda sperandam et nullius ne horum

quidem operum fundamenta non exsuperaturam.

Intentus perficiendo

templo, fabris undique ex Etruria accitis, non pecunia solum ad id

publica est usus sed operis etiam ex plebe. Qui cum haud paruus et ipse

militiae adderetur labor, minus tamen plebs grauabatur se templa deum

exaedificare manibus suis quam postquam et ad alia, ut specie

minora, sic laboris aliquanto maioris traducebantur opera foros in circo

faciendos cloacamque maximam, receptaculum omnium purgamentorum urbis,

sub terra agendam; quibus duobus operibus uix noua haec magnificentia

quicquam adaequare potuit. His laboribus exercita plebe, quia et

urbi multitudinem, ubi usus non esset, oneri rebatur esse et colonis

mittendis occupari latius imperii fines uolebat, Signiam Circeiosque

colonos misit, praesidia urbi futura terra marique.

Haec agenti portentum terribile uisum: anguis ex columna lignea

elapsus cum terrorem fugamque in regia fecisset, ipsius regis non

tam subito pauore perculit pectus quam anxiis impleuit curis.

Itaque cum ad publica prodigia Etrusci tantum uates adhiberentur, hoc

uelut domestico exterritus uisu Delphos ad maxime inclitum in terris

oraculum mittere statuit. Neque responsa sortium ulli alii

committere ausus, duos filios per ignotas ea tempestate terras,

ignotiora maria in Graeciam misit. Titus et Arruns profecti; comes

iis additus L. Iunius Brutus, Tarquinia, sorore regis, natus, iuuenis

longe alius ingenii quam cuius simulationem induerat. Is cum primores

ciuitatis, in quibus fratrem suum, ab auunculo interfectum audisset,

neque in animo suo quicquam regi timendum neque in fortuna

concupiscendum relinquere statuit contemptuque tutus esse ubi in iure

parum praesidii esset. Ergo ex industria factus ad imitationem

stultitiae, cum se suaque praedae esse regi sineret, Bruti quoque haud

abnuit cognomen ut sub eius obtentu cognominis liberator ille populi

Romani animus latens opperiretur tempora sua. Is tum ab Tarquiniis

ductus Delphos, ludibrium uerius quam comes, aureum baculum inclusum

corneo cauato ad id baculo tulisse donum Apollini dicitur, per ambages

effigiem ingenii sui. Quo postquam uentum est, perfectis patris

mandatis cupido incessit animos iuuenum sciscitandi ad quem eorum regnum

Romanum esset uenturum. Ex infimo specu uocem redditam ferunt: imperium

summum Romae habebit qui uestrum primus, O iuuenes, osculum matri

tulerit. Tarquinii ut Sextus, qui Romae relictus fuerat, ignarus

responsi expersque imperii esset, rem summa ope taceri iubent; ipsi

inter se uter prior, cum Romam redisset, matri osculum daret, sorti

permittunt. Brutus alio ratus spectare Pythicam uocem, uelut si

prolapsus cecidisset, terram osculo contigit, scilicet quod ea communis

mater omnium mortalium esset. Reditum inde Romam, ubi aduersus

Rutulos bellum summa ui parabatur.

Ardeam Rutuli habebant, gens, ut in ea regione atque in ea

aetate, diuitiis praepollens; eaque ipsa causa belli fuit, quod rex

Romanus cum ipse ditari, exhaustus magnificentia publicorum operum, tum

praeda delenire popularium animos studebat, praeter aliam superbiam

regno infestos etiam quod se in fabrorum ministeriis ac seruili tam diu

habitos opere ab rege indignabantur. Temptata res est, si primo

impetu capi Ardea posset: ubi id parum processit, obsidione

munitionibusque coepti premi hostes. In his statiuis, ut fit longo

magis quam acri bello, satis liberi commeatus erant, primoribus tamen

magis quam militibus; regii quidem iuuenes interdum otium conuiuiis

comisationibusque inter se terebant. Forte potantibus his apud

Sex. Tarquinium, ubi et Collatinus cenabat Tarquinius, Egeri filius,

incidit de uxoribus mentio. Suam quisque laudare miris modis; inde

certamine accenso Collatinus negat uerbis opus esse; paucis id quidem

horis posse sciri quantum ceteris praestet Lucretia sua. `Quin, si uigor

iuuentae inest, conscendimus equos inuisimusque praesentes nostrarum

ingenia? id cuique spectatissimum sit quod necopinato uiri aduentu

occurrerit oculis.' Incaluerant uino; `Age sane' omnes; citatis equis

auolant Romam. Quo cum primis se intendentibus tenebris peruenissent,

pergunt inde Collatiam, ubi Lucretiam haudquaquam ut regias nurus,

quas in conuiuio luxuque cum aequalibus uiderant tempus terentes sed

nocte sera deditam lanae inter lucubrantes ancillas in medio aedium

sedentem inueniunt. Muliebris certaminis laus penes Lucretiam fuit.

Adueniens uir Tarquiniique excepti benigne; uictor maritus comiter

inuitat regios iuuenes. Ibi Sex. Tarquinium mala libido Lucretiae per

uim stuprandae capit; cum forma tum spectata castitas incitat. Et

tum quidem ab nocturno iuuenali ludo in castra redeunt.

Paucis interiectis diebus Sex. Tarquinius inscio Collatino

cum comite uno Collatiam uenit. Ubi exceptus benigne ab ignaris

consilii cum post cenam in hospitale cubiculum deductus esset, amore

ardens, postquam satis tuta circa sopitique omnes uidebantur, stricto

gladio ad dormientem Lucretiam uenit sinistraque manu mulieris pectore

oppresso `Tace, Lucretia' inquit; `Sex. Tarquinius sum; ferrum in manu

est; moriere, si emiseris uocem.' Cum pauida ex somno mulier nullam

opem, prope mortem imminentem uideret, tum Tarquinius fateri amorem,

orare, miscere precibus minas, uersare in omnes partes muliebrem animum.

Ubi obstinatam uidebat et ne mortis quidem metu inclinari, addit ad

metum dedecus: cum mortua iugulatum seruum nudum positurum ait, ut in

sordido adulterio necata dicatur. Quo terrore cum uicisset

obstinatam pudicitiam uelut ui uictrix libido,

profectusque inde Tarquinius ferox expugnato decore muliebri esset,

Lucretia maesta tanto malo nuntium Romam eundem ad patrem Ardeamque ad

uirum mittit, ut cum singulis fidelibus amicis ueniant; ita facto

maturatoque opus esse; rem atrocem incidisse. Sp. Lucretius cum

P. Valerio Volesi filio, Collatinus cum L. Iunio Bruto uenit, cum quo

forte Romam rediens ab nuntio uxoris erat conuentus. Lucretiam

sedentem maestam in cubiculo inueniunt. Aduentu suorum lacrimae obortae,

quaerentique uiro `Satin salue?' `Minime' inquit; `quid enim salui est

mulieri amissa pudicitia? Vestigia uiri alieni, Collatine, in lecto sunt

tuo; ceterum corpus est tantum uiolatum, animus insons; mors testis

erit. Sed date dexteras fidemque haud impune adultero fore.

Sex. est Tarquinius qui hostis pro hospite priore nocte ui armatus mihi

sibique, si uos uiri estis, pestiferum hinc abstulit gaudium.' Dant

ordine omnes fidem; consolantur aegram animi auertendo noxam ab coacta

in auctorem delicti: mentem peccare, non corpus, et unde consilium

afuerit culpam abesse. `Vos' inquit `uideritis quid illi debeatur:

ego me etsi peccato absoluo, supplicio non libero; nec ulla deinde

impudica Lucretiae exemplo uiuet.' Cultrum, quem sub ueste abditum

habebat, eum in corde defigit, prolapsaque in uolnus moribunda cecidit.

Conclamat uir paterque.

Brutus illis luctu occupatis cultrum

ex uolnere Lucretiae extractum, manantem cruore prae se tenens, `Per

hunc' inquit `castissimum ante regiam iniuriam sanguinem iuro, uosque,

di, testes facio me L. Tarquinium Superbum cum scelerata coniuge et omni

liberorum stirpe ferro igni quacumque dehinc ui possim exsecuturum, nec

illos nec alium quemquam regnare Romae passurum.' Cultrum deinde

Collatino tradit, inde Lucretio ac Valerio, stupentibus miraculo rei,

unde nouum in Bruti pectore ingenium. Ut praeceptum erat iurant; totique

ab luctu uersi in iram, Brutum iam inde ad expugnandum regnum uocantem

sequuntur ducem.

Elatum domo Lucretiae corpus in forum deferunt, concientque

miraculo, ut fit, rei nouae atque indignitate homines. Pro se quisque

scelus regium ac uim queruntur. Mouet cum patris maestitia, tum Brutus

castigator lacrimarum atque inertium querellarum auctorque quod uiros,

quod Romanos deceret, arma capiendi aduersus hostilia ausos.

Ferocissimus quisque iuuenum cum armis uoluntarius adest; sequitur et

cetera iuuentus. Inde patre praeside relicto Collatiae [ad portas]

custodibusque datis ne quis eum motum regibus nuntiaret, ceteri armati

duce Bruto Romam profecti. Ubi eo uentum est, quacumque incedit

armata multitudo, pauorem ac tumultum facit; rursus ubi anteire primores

ciuitatis uident, quidquid sit haud temere esse rentur. Nec minorem

motum animorum Romae tam atrox res facit quam Collatiae fecerat; ergo ex

omnibus locis urbis in forum curritur. Quo simul uentum est, praeco ad

tribunum celerum, in quo tum magistratu forte Brutus erat, populum

aduocauit. Ibi oratio habita nequaquam eius pectoris ingeniique

quod simulatum ad eam diem fuerat, de ui ac libidine Sex. Tarquini, de

stupro infando Lucretiae et miserabili caede, de orbitate Tricipitini

cui morte filiae causa mortis indignior ac miserabilior esset.

Addita superbia ipsius regis miseriaeque et labores plebis in fossas

cloacasque exhauriendas demersae; Romanos homines, uictores omnium circa

populorum, opifices ac lapicidas pro bellatoribus factos. Indigna

Ser. Tulli regis memorata caedes et inuecta corpori patris nefando

uehiculo filia, inuocatique ultores parentum di. His

atrocioribusque, credo, aliis, quae praesens rerum indignitas

haudquaquam relatu scriptoribus facilia subicit, memoratis, incensam

multitudinem perpulit ut imperium regi abrogaret exsulesque esse iuberet

L. Tarquinium cum coniuge ac liberis. Ipse iunioribus qui ultro

nomina dabant lectis armatisque, ad concitandum inde aduersus regem

exercitum Ardeam in castra est profectus: imperium in urbe Lucretio,

praefecto urbis iam ante ab rege instituto, relinquit. Inter hunc

tumultum Tullia domo profugit exsecrantibus quacumque incedebat

inuocantibusque parentum furias uiris mulieribusque.

Harum rerum nuntius in castra perlatis cum re noua trepidus

rex pergeret Romam ad comprimendos motus, flexit uiam Brutus---senserat

enim aduentum---ne obuius fieret; eodemque fere tempore, diuersis

itineribus, Brutus Ardeam, Tarquinius Romam uenerunt. Tarquinio

clausae portae exsiliumque indictum: liberatorem urbis laeta castra

accepere, exactique inde liberi regis. Duo patrem secuti sunt qui

exsulatum Caere in Etruscos ierunt. Sex. Tarquinius Gabios tamquam in

suum regnum profectus ab ultoribus ueterum simultatium, quas sibi ipse

caedibus rapinisque concierat, est interfectus.

L. Tarquinius Superbus regnauit annos quinque et uiginti. Regnatum

Romae ab condita urbe ad liberatam annos ducentos quadraginta quattuor.

Duo consules inde comitiis centuriatis a praefecto urbis ex commentariis

Ser. Tulli creati sunt, L. Iunius Brutus et L. Tarquinius Collatinus.

Go to lector longinquus