Cicero

Actio in Verrem



Quod erat optandum maxime, judices, et quod unum ad invidiam vestri

ordinis infamiamque judiciorum sedandam maxime pertinebat, id non humano

consilio, sed prope divinitus datum atque oblatum vobis summo rei

publicae tempore videtur. Inveteravit enim jam opinio perniciosa rei

publicae, vobisque periculosa, quae non modo apud populum Romanum, sed

etiam apud exteras nationes, omnium sermone percrebruit: his judiciis

quae nunc sunt, pecuniosum hominem, quamvis sit nocens, neminem posse

damnari. Nunc, in ipso discrimine ordinis judiciorumque vestrorum,

cum sint parati qui contionibus et legibus hanc invidiam senatus

inflammare conentur, [reus] in judicium adductus est [C. Verres], homo

vita atque facts omnium jam opinione damnatus, pecuniae magnitudine sua

spe et praedicatione absolutus.

Huic ego causae, judices, cum summa voluntate et expectatione

populi Romani, actor accessi, non ut augerem invidiam ordinis, sed ut

infamiae communi succurrerem. Adduxi enim hominem in quo reconciliare

existimationem judiciorum amissam, redire in gratiam cum populo Romano,

satis facere exteris nationibus, possetis; depeculatorem aerari,

vexatorem Asiae atque Pamphyliae, praedonem juris urbani, labem atque

perniciem provinciae Siciliae. De quo si vos vere ac religiose

judicaveritis, auctoritas ea, quae in vobis remanere debet, haerebit;

sin istius ingentes divitiae judiciorum religionem veritatemque

perfregerint, ego hoc tam adsequar, ut judicium potius rei publicae,

quam aut reus judicibus, aut accusator reo, defuisse videatur.

Equidem, ut de me confitear, judices, cum multae mihi a C. Verre

insidiae terra marique factae sint, quas partim mea diligentia

devitarim, partim amicorum studio officioque repulerim; numquam tamen

neque tantum periculum mihi adire visus sum, neque tanto opere pertimui,

ut nunc in ipso judicio. Neque tantum me exspectatio accusationis

meae, concursusque tantae multitudinis (quibus ego rebus vehementissime

perturbor) commovet, quantum istius insidiae nefariae, quas uno tempore

mihi, vobis, M'. Glabrioni, populo Romano, sociis, exteris nationibus,

ordini, nomini denique senatorio, facere conatur: qui ita dictitat, eis

esse metuendum, qui quod ipsis solis satis esset surripuissent; se

tantum eripuisse, ut id multis satis esse possit; nihil esse tam sanctum

quod non violari, nihil tam munitum quod non expugnari pecunia possit.

Quod si quam audax est ad conandum, tam esset obscurus in

agendo, fortasse aliqua in re nos aliquando fefellisset. Verum hoc

adhuc percommode cadit, quod cum incredibili ejus audacia singularis

stultitia conjuncta est. Nam, ut apertus in corripiendis pecuniis fuit,

si in spe corrumpendi judici, perspicua sua consilia conatusque omnibus

fecit. Semel, ait, se in vita pertimuisse, tum cum primum a me reus

factus sit; quod, cum e provincia recens esset, invidiaque et infamia

non recenti, sed vetere ac diuturna flagraret, tum, ad judicium

corrumpendum, tempus alienum offenderet. Itaque, cum ego diem in

Siciliam inquirendi perexiguam postulavissem, invenit iste, qui sibi in

Achaiam biduo breviorem diem potularet, --- non ut is idem conficeret

diligentia et industria sua quod ego meo labore et vigiliis consecutus

sum, etenim ille Achaicus inquisitor ne Brundisium quidem pervenit; ego

Siciliam totam quinquaginta diebus sic obii, ut omnium populorum

privatorumque literas injuriasque cognoscerem; ut perspicuum cuivis esse

posset, hominem ab isto quaesitum esse, non qui reum suum adduceret, sed

qui meum tempus obsideret.

Nunc homo audacissimus atque amentissimus hoc cogitat.

Intellegit me ita paratum atque instructum in judicium venire, ut non

modo in auribus vestris, sed in oculis omnium, sua furta atque flagitia

defixurus sim. Videt senatores multos esse testis audaciae suae; videt

multos equites Romanos frequentis praeterea civis atque socios, quibus

ipse insignis injurias fecerit. Videt etiam tot tam gravis ab

amicissimis civitatibus legationes, cum publicis auctoritatibus

convenisse. Quae cum ita sint, usque eo de omnibus bonis male

existimat, usque eo senatoria judicia perdita profligataque esse

arbitratur, ut hoc palam dictitet, non sine causa se cupidum pecuniae

fuisse, quoniam in pecunia tantum praesidium experiatur esse: sese (id

quod difficillimum fuerit) tempus ipsum emisse judici sui, quo cetera

facilius emere postea posset; ut, quoniam criminum vim subterfugere

nullo nodo poterat, procellam temporis devitaret.

Quod si non modo in causa, verum in aliquo honesto praesidio,

aut in alicujus eloquentia aut gratia, spem aliquam conlocasset,

profect non haec omnia conligeret atque aucuparetur; non usque eo

despiceret contemneretque ordinem senatorium, ut arbitratu ejus

deligeretur ex senatu, qui reus fieret; qui, dum hic quae opus essent

compararet, causam interea ante eum diceret. Quibus ego rebus quid

iste speret et quo animum intendat, facile perspicio. Quam ob rem vero

se confidat aliquid perficere posse, hoc praetore, et hoc consilio,

intellegere non possum. Unum illud intellego (quod populus Romanus in

rejectione judicum judicavit), ea spe istum fuisse praeditum ut omnem

rationem salutis in pecunia constitueret; hoc erepto praesidio, ut

nullam sibi rem adjumento fore arbitraretur.



Etenim quod est ingenium tantum, quae tanta facultas dicendi

aut copia, quae istius vitam, tot vitiis flagitiisque convictam,

jampridem omnium voluntate judicioque damnatam, aliqua ex parte possit

defendere? Cujus ut adulescentiae maculas ignominiasque praeteream,

quaestura [primus gradus honoris] quid aliud habet in se, nisi [Cn.

Carbonem spoliatum] a quaestore suo pecunia publica nudatum et proditum

consulem? desertum exercitum? relictam proviciam? sortis

necessitudinem religionemque violatum? Cujus legatio exitium fuit Asiae

totius et Pamphyliae: quibus in provinciis multas domos, plurimas urbis,

omnia fana depopulatus est, tum cum [in Cn. Dolabellam] suum scelus

illud pristinum renovavit et instauravit quaestorium; cum eum, cui et

legatus et pro quaestore fuisset, et in invidiam suis maleficiis

adduxit, et in ipsis periculis non solum deseruit, sed etiam oppugnavit

ac prodidit. Cujus praetura urbana aedium sacrarum fuit

publicorumque operum depopulatio; simul in jure dicundo, bonorum

possessionumque, contra omnium instituta, addicto et condonatio.

Iam vero omnium vitiorum suorum plurima et maxima constituit

monumenta et indicia in provincia Sicilia; quam iste per triennium ita

vexavit ac perdidit ut ea restitui in antiquum statum nullo moo possit;

vix autem per multos annos, innocentisque praetores, aliqua ex parte

recreari aliquando posse videatur. Hoc praetore, Siculi neque suas

leges, neque nostra senatus-consulta, neque communia jura tenuerunt.

Tantum quisque habet in Sicilia, quantum hominis avarissimi et

libidinosissimi aut imprudentiam subterfugit, aut satietati superfuit.

Nulla res per triennium, nisi ad nutum istius, judicata est:

nulla res cujusquam tam patria atque avita fuit, quae non ab eo, imperio

istius, abjudicaretur. Innumerabiles pecuniae ex aratorum bonis novo

nefarioque instituto coactae; socii fidelissimi in hostium numero

existimati; cives Romani servilem in modum cruciati et necati; homines

nocentissimi propter pecunias judicio liberati; honestissimi atque

integerrimi, absentes rei facti, indicta causa damnati et ejecti; portus

munitissimi, maximae tutissimaeque urbes piratis praedonibusque

patefactae; nautae militesque Siculorum, socii nostri atque amici, fame

necati; classes optimae atque opportunissimae, cum magna ignominia

populi Romani, amissae et perditae. Idem iste praetor monumenta

antiquissima, partim regum locupletissimorum, quae illi ornamento

urbibus esse voluerunt, partim etiam nostrorum imperatorum, quae

victores civitatibus Siculis aut dederunt aut reddiderunt, spoliavit,

nudavitque omnia. Neque hoc solum in statuis ornamentisque publicis

fecit; sed etiam delubra omnia, sanctissimis religionibus consecrata,

depeculatus est. Deum denique nullum Siculis, qui ei paulo magis

adfabre atque antiquo artificio factus videretur, reliquit. In stupris

vero et flagitiis, nefarias ejus libidines commemorare pudore deterreor;

simul illorum calamitatem commemorando augere nolo, quibus liberos

conjugesque suas integras ab istius petulantia conservare non licitum

est.

At enim haec ita commissa sunt ab isto, ut non cognita sint ab

hominibus? Hominem arbitror esse neminem qui nomen istius audierit,

quin facta quoque ejus nefaria commemorare possit; utmihi magis

timendum sit, ne multa crimina praetermittere, quam ne qua in istum

fingere, existimer. Neque enim mihi videtur haec multitudo, quae ad

audiendum convenit, cognoscere ex me causam voluisse, sed ea, quae scit,

mecum recognoscere.

Quae cum ita sint, iste homo amens ac perditus alia mecum

ratione pugnat. Non id agit, ut alicujus eloquentiam mihi opponat; non

gratia, non auctoritate cujusquam, non potentia nititur. Simulat his se

rebus confidere, sed video quid agat (neque enim agit ocultissime);

proponit inania mihi nobilitatis, hoc est, hominum adrogantium, nomina;

qui non tam me impediunt quod nobiles sunt, quam adjuvant quod noti

sunt. Simulat se eorum praesidio confidere, cum interea aliud quiddam

jam diu machinetur.

Quam spem nunc habeat in manibus, et quid moliatur, breviter

jam, judices, vobis exponam: sed prius, ut ab initio res ab eo

constituta sit, quaeso, cognoscite. Ut primum e provincia rediit,

redemptio est hujus judici facta grandi pecunia. Mansit in condicione

atque pacto usque ad eum finem, dum judices rejecti sunt. Postea quam

rejecto judicum facta est --- quod et in sortitione istius spem fortuna

populi Romani, et in reiciendis judicibus mea diligentia, istorum

impudentiam vicerat --- renuntiata est tota condicio. Praeclare se

res habebat. Libelli nominum vestrorum, consilique hujus, in manibus

erant omnium. Nulla nota, nullus color, nullae sordes videbantur his

sententiis adlini posse: cum iste repente, ex alacri atque laeto, sic

erat humilis atque demissus, ut non modo populo Romano, sed etiam sibi

ipse, condemnatus videretur.

Ecce autem repente, his diebus paucis comitiis consularibus factis,

eadem illa vetera consilia pecunia majore repetuntur; eaedemque vestrae

famae fortunisque omnium insidiae per eosdem homines comparantur. Quae

res primo, judices, pertenui nobis argumento indicioque patefacta et:

post, aperto suspicionis introitu, ad omnia intima istorum consilia sine

ullo errore pervenimus.

Nam, ut Hortensium consul designatus, domum reducebatur e

Campo, cum maxima frequentia ac multitudine fit obviam casu ei

multitudini C. Curio; quem ego hominem honoris [potius quam contumeliae]

causa nominatum volo. Etenim ea dicam, quae ille si commemorari

noluisset, non tanto in conventu, tam aperte palamque dixisset: quae

tamen a me pedetentim cauteque dicentur; ut et amicitiae nostrae et

dignitatis illius habita ratio esse intellegatur.

Videt ad ipsum fornicem Fabianum in turba Verrem: appellat

hominem, et ei voce maxima gratulatur: ipsi Hortensio, qui consul erat

factus, propinquis necessariisque ejus, qui tum aderant, verbum nullum

facit: cum hoc consistit; hunc amplexatur; hunc jubet sine cura esse.

``Renuntio,'' inquit, ``tibi, te hodiernis comitiis esse absolutum.'' Quod

cum tam multi homines honestissimi audissent, statim ad me defertur:

immo vero, ut quisque me viderat, narrabat. Aliis illus indignum, aliis

ridiculum, videbatur: ridiculum eis qui istius causam in testium fide,

in criminum ratione, in judicum potestate, non in comitiis consularibus,

positam arbitrabantur: indignum eis, qui altius aspiciebant, et hanc

gratulationem ad judicium corrumpendum spectare videbant. Etenim

sic ratiocinabantur, sic honestissimi homines inter se et mecum

loquebantur: aperte jam et perspicue nulla esse judicia. Qui reus

pridie jam ipse se condemnatum putabat, is, postea quam defensor ejus

consul est factus, absolvitur! Quid igitur? quod tota Sicilia, quod

omnes Siculi, omnes negotiatores, omnes publicae privataeque litterae

Romae sunt, nihilne id valebit? nihil, invito consule designato! Quid?

judices non crimina, non testis, non existimationem populi Romani

sequentur? Non: omnia in unius potestate ac moderatione vertentur.

Vere loquar, judices: vehementer me haec res commovebat. Optimus

enim quisque ita loquebantur:iste quidem tibi eripietur: sed nos non

tenebimus judicia diutius. Etenim quis poterit, Verre absoluto, de

transferendis judiciis recusare? Erat omnibus molestum: neque eos

tam istius hominis perditi subita laetitia, quam hominis amplissimi nova

gratulatio, commovebat. Cupiebam dissimulare me id moleste ferre:

cupiebam animi dolorem vultu tegere, et taciturnitate celare. Ecce

autem, illis ipsis diebus, cum praetores designati sortirentur, et

M. Metello obtigisset, ut is de pecuniis repetundis quaereret, nuntiatur

mihi tantam isti gratulationem esse factam, ut is domum quoque pueros

mitteret, qui uxori suae nuntiarent.

Sane ne haec quidem mihi res placebat: neque tamen, tanto opere

quid in hac sorte metuendum mihi esset, intellegebam. Unum illud ex

hominibus certis, ex quibus omnia comperi, reperiebam: fiscos compluris

cum pecunia Siciliensi, a quodam senatore ad equitem Romanum esse

translatos: ex his quasi decem fiscos ad senatorem illum relictos esse,

comitiorum meorum nomine: divisores omnium tribuum noctu ad istum

vocatos. Ex quibus quidam, qui se omnia mea causa debere

arbitrabatur, eadem illa nocte ad me venit: demonstrat, qua iste

oratione usus esset: commemorasse istum, quam liberaliter eos tractasset

[etiam] antea, cum ipse praeturam petisset, et proximis consularibus

praetoriisque comitiis: deinde continuo esse pollicitum, quantam

vellent pecuniam, si me aedilitate dejecissent. Hic alios negasse

audere; alios respondisse, non putare id perfici posse: inventum tamen

esse fortem amicum, ex eadem familia, Q. Verrem, Romilia, ex optima

divisorum disciplina, patris istius discipulum atque amicum, qui, HS

quingentis milibus depositis, id se perfecturum polliceretur: et fuisse

tum non nullos, qui se una facturos esse dicerent. Quae cum ita esset,

sane benevolo animo me, ut magno opere caverem praemonebat.

Sollicitabar rebus maximis uno atque eo perexiguo tempore.

rgebant comitia; et in his ipsis oppugnabar grandi pecunia. Instabat

judicium: ei quoque negotio fisci Sicilienses minabantur. Agere quae ad

judicium pertinebant libere, comitiorum metu deterrebar: petitioni toto

animo servire, propter judicium non licebat. Minari denique divisoribus

ratio non erat, propterea quod eos intellegere videbam me hoc judicio

districtum atque obligatum futurum. Atque hoc ipso tempore Siculis

denuntiatum esse audio, primum ab Hortensio, domum ad illum ut venirent:

Siculos in eo sane liberos fuisse; qui quam ob rem arcesserentur cum

intellegerent, non venisse. Interea comitia nostra, quorum iste se, ut

ceterorum hoc anno comitiorum, dominum esse arbitrabatur, haberi coepta

sunt. Cursare iste homo potens, cum filio blando et gratioso, circum

tribus: paternos amicos, hoc est divisores, appellare omnes et

convenire. Quod cum esset intellectum et animadversum, fecit animo

libentissimo populus Romanus, ut cujus divitiae me de fide deducere

non potuissent, ne ejusdem pecunia de honore deicerer.

Postea quam illa petitionis magna cura liberatus sum, animo coepi

multo magis vacuo ac soluto, nihil aliud nisi de judicio agere et

cogitare. Reperio, judices, haec ab istis consilia inita et constituta,

ut, quacumque posset ratione, res ita duceretur, ut apud M. Metellum

praetorem causa diceretur. In eo esse haec commoda: primum M. Metellum

amicissimum; deinde Hortensium consulem non [solum, sed] etiam

Q. Metellum, qui quam isti sit amicus attendite: dedit enim

praerogativam suae voluntatis ejus modi, ut isti pro praerogativis eam

reddidisse videatur.

An me taciturum tantis de rebus existimavistis? et me, in

tanto rei publicae existimationisque meae periculo, cuiquam consulturum

potius quam officio et dignitati meae? Arcessit alter consul designatus

Siculos: veniunt non nulli, propterea quod L. Metellus esset praetor in

Sicilia. Cum iis ita loquitur: se consulem esse; fratrem suum alterum

Siciliam provinciam obtinere alterum esse quaesiturum de pecuniis

repetundis; Verri ne noceri possit multis rationibus esse provisum.

Quid est, quaeso, Metelle, judicium corrumpere, si hoc non

est? testis, praesertim [Siculos], timidos homines et adflictos, non

solum auctoritate deterrere, sed etiam consulari metu, et duorum

praetorum potestate? Quid faceres pro innocente homine et propinquo,

cum propter hominem perditissimum atque alienissimum de officio ac

dignitate decedis, et committis, ut, quod ille dictitat, alicui, qui te

ignoret, verum esse videatur?

Nam hoc Verrem dicere aiebant, te non fato, ut ceteros ex vestra

familia, sed opera sua consulem factum. Duo igitur consules et

quaesitor erunt ex illius voluntate. ``Non solum effugiemus'' inquit

``hominem in quaerendo nimium diligentem, nimium servientem populi

existimationi, M'. Glabrionem: accedet etiam nobis illud. Judex est

M. Caesonius, conlega nostri accusatoris, homo in rebus judicandis

spectatus et cognitus, quem minime expediat esse in eo consilio quod

conemur aliqua ratione corrumpere: propterea quod jam antea, cum judex

in Juniano consilio fuisset, turpissimum illud facinus non solum

graviter tulit, sed etiam in medium protulit. Hunc judicem ex

Kal. Januariis non habebimus. Q. Manlium, et Q. Cornificium, duos

severissimos atque integerrimos judices, quod tribuni plebis tum erunt,

judices non habebimus. P. Sulpicius, judex tristis et integer,

magistratum ineat oportet Nonis Decembribus. M. Crepereius, ex

accerrima illa equestri familia et disciplina; L. Cassius ex familia cum

ad ceteras res tum ad judicandum severissima; Cn. Tremellius, homo summa

religione et diligentia, --- tres hi, homines veteres tribuni militares

sunt designati: ex Kal. Januariis non judicabunt. Subsortiemur etiam in

M. Metelli locum, quoniam is huic ipsi quaestioni praefuturus est. Ita

secundum Kalendas Januarias, et praetore et prope tot consilio

commutato, magnas accusatoris minas, magnamque exspectationem judici, ad

nostrm arbitrium libidinemque eludemus.''

Nonae sunt hodie Sextiles: hora VIII. convenire coepistis.

Hunc diem jam ne numerant quidem. Decem dies sunt ante ludos votivos,

quos C. Pompeius facturus est. Hi ludi dies quindecim auferent: deinde

continuo Romani consequentur. Ita prope XL. diebus interpositis, tum

denique se ad ea quae a nobis dicta erunt responsuros esse arbitrantur:

deinde se ducturos, et dicendo et excusando, facile ad ludos Victoriae.

Cum his plebeios esse conjunctos; secundum quos aut nulli aut perpauci

dies ad agendum futuri sunt. Ita defessa ac refrigerata accusatione,

rem integram ad M. Metellum praetorem esse venturam: quem ego hominem,

si ejus fidei diffisus essem, judicem non retinuissem. Nunc tamen

hoc animo sum, ut eo judice quam praetore hanc rem transigi malim; et

jurato suam quam injurato aliorum tabellas committere.





Nunc ego, judices, jam vos consulo, quid mihi faciendum

putetis. Id enim consili mihi profecto taciti dabitis, quod egomet mihi

necessario capiendum intellego. Si utar ad dicendum meo legitimo

tempore, mei laboris industriae, diligentiaeque capiam fructum; et [ex

accusatione] perficiam ut nemo umquam post hominum memoriam paratior,

vigilantior, compositior ad judicium venisse videatur. Sed, in hac

laude industriae meae, reus ne elabatur summum periculum est. Quid est

igitur quod fieri possit? Non obscurum, opinor, neque absconditum.

Fructum istum laudis, qui ex perpetua oratione percipi potuit, in alia

tempora reservemus: nunc hominem tabulis, testibus, privatis publicisque

litteris auctoritatibusque accusemus. Res omnis mihi tecum erit,

Horensi. Dicam aperte: si te mecum dicendo ac diluendis criminibus in

hac causa contendere putarem, ego quoque in accusando atque in

explicandis criminibus operam consumerem; nunc, quoniam pugnare contra

me instituisti, non tam ex tua natura quam ex istius tempore et causa

[malitiose], necesse est istius modi ratoni aliquo consilio obsistere.

Tua ratio est, ut secundum binos ludos mihi respondere incipias;

mea, ut ante primos ludos comperendinem. Ita fit ut tua ista ratio

existimetur astuta, meum hoc consilium necessarium.

Verum illud quod institueram dicere, mihi rem tecum esse,

hujus modi est. Ego cum hanc causam Siculorum rogatu recepissem, idque

mihi amplum et praeclarum existimassem, eos velle meae fidei

diligentiaeque periculum facere, qui innocentiae abstinentiaeque

fecissent; tum suscepto negotio, majus quiddam mihi proposui, in quo

meam in rem publicam voluntatem populus Romanus perspicere posset.

Nam illud mihi nequaquam dignum industria conatuque meo videbatur, istum

a me in judicium, jam omnium judicio condemnatum, vocari, nisi ista tua

intolerabilis potentia, et ea cupiditas qua per hosce annos in quibusdam

judiciis usus es, etiam in istius hominis desperati causa

interponeretur. Nunc vero, quoniam haec te omnis dominatio regnumque

judiciorum tanto opere delectat, et sunt homines quos libidinis

infamiaeque suae neque pudeat neque taedeat, --- qui, quasi de industria,

in odium offensionemque populi Romani inruere videantur, --- hoc me

profiteor suscepisse, magnum fortasse onus et mihi periculosissimum,

verum tamen dignum in quo omnis nervos aetatis industriaeque meae

contenderem.

Quoniam totus ordo paucorum improbitate et audacia premitur et

urgetur infamia judiciorum, profiteor huic generi hominum me inimicum

accusatorem, odiosum, adsiduum, acerbum adversarium. Hoc mihi sumo, hoc

mihi deposco, quod agam in magistratu, quod agam ex eo loco ex quo me

populus Romanus ex Kal. Januariis secum agere de re publica ac de

hominibus improbis voluit: hoc munus aedilitatis meae populo Romano

amplissimum pulcherimumque polliceor. Moneo, praedico, ante denuntio;

qui aut deponere, aut accipere, aut recipere, aut polliceri, aut

sequestres aut interpretes corrumpendi judici solent esse, quique ad

hanc rem aut potentiam aut impudentiamsuam professi sunt, abstineant

in hoc judicio manus animosque ab hoc scelere nefario.

Erit tum consul Hortensius cum summo imperio et potestate;

ego autem aedilis, hoc est, paulo amplius quam privatus. Tamen hujus

modi haec res est, quam me acturum esse polliceor, ita populo Romano

grata atque jucunda, ut ipse consul in hac causa prae me minus etiam (si

fieri possit) quam privatus esse videatur. Omnia non modo

commemorabuntur, sed etiam, expositis certis rebus agentur, quae inter

decem annos, postea quam judicia ad senatum translata sunt, in rebus

judicandis nefarie flagitioseque facta sunt. Cognoscet ex me

populus Romanus quid sit, quam ob rem, cum equester ordo judicaret,

annos prope quinquaginta continuos, in nullo judice [equite Romano

judicante] ne tenuissima quidem suspicio acceptae pecuniae ob rem

judicandam constituta sit: quid sit quod, judiciis ad senatorium ordinem

translatis, sublataque populi Romani in unum quemque vestrum potestate,

Q. Calidus damnatus dixerit, minoris HS triciens praetorium hominem

honeste non posse damnari: quid sit quod, P. Septimio senatore damnato,

Q. Hortensio praetore, de pecuniis repetundis lis aestimata sit eo

nomine, quod ille ob rem judicandam pecuniam accepisset; quod in

C. Herennio, quod in C. Popilio, senatoribus, qui ambo peculatus damnati

sunt; quod in M. Atilio, qui de majestate damnatus est, hoc planum

factum sit, eos pecuniam ob rem judicandam accepisse; quod inventi sint

senatores, qui, C. Verre praetore urbano sortiente, exirent in eum reum,

quem incognita causa condemnarent; quod inventus sit senator, qui, cum

judex esset, in eodem judicio et ab reo pecuniam acciperet quam

judicibus divideret, et ab accusatore, ut reum condemnaret. Jam

vero quo modo illam labem, ignominiam, calamitatemque totius ordinis

conquerar? hoc factum esse in hac civitate, cum senatorius ordo

judicaret, ut discoloribus signis juratorum hominum sententiae

notarentur? Haec omnia me diligenter sevreque acturum esse, polliceor.

Quo me tandem animo fore putatis, si quid in hoc ipso judicio

intellexero simili aliqua ratione esse violatum at commissum? cum

planum facere multis testibus possim, C. Verrem in Sicilia, multis

audientibus, saepe dixisse, ``se habere hominem potentem, cujus fiducia

provinciam spoliaret: neque sibi soli pecuniam quaerere, sed ita

triennium illud praeturae Siciliensis distributum habere, ut secum

praeclare agi diceret, si unius anni quaestum in rem suam converteret;

alterum patronis et defensoribus traderet; tertium illum uberrimum

quaestuosissimumque annum totum judicibus reservaret.''

Ex quo mihi venit in mentem illud dicere (quod apud M'.

Glabrionem nuper cum in reiciundis judicibus commemorassem, intellexi

vehementer populum Romanum commoveri), me arbitrari, fore uti nationes

exterae legatos ad populum Romanum mitterent, ut lex de pecuniis

repetundis judiciumque tolleretur. Si enim judicia nulla sint, tantum

unum quemque ablaturum putant, quantum sibi ac liberis suis satis esse

arbitretur: nunc, quod ejus modi judicia sint, tantum unum quemque

auferre, quantum sibi, patronis, advocatis, praetori, judicibus, satis

futurum sit: hoc profecto infinitum esse: se avarissimi hominis

cupiditati satisfacere posse, nocentissimi victoriae non posse.

O commemoranda judicia, praeclaramque existimationem nostri

ordinis! cum socii populi Romani judicia de pecuniis repetundis fieri

nolunt, quae a majoribus nostris sociorum causa comparata sunt. An iste

umquam de se bonam spem habuisset, nisi de vobis malam opinionem animo

imbibisset? Quo majore etiam (si fieri potest) apud vos odio esse

debet, quam est apud populum Romanum, cum in avaritia, scelere,

perjurio, vos sui similis esse arbitretur.

Cui loco (per deos immortalis!), judices, consulite ac

providete. Moneo praedicoque --- id quod intellego --- tempus hoc vobis

divinitus datum esse, ut odo, invidia, infamia, turpitudine, totum

ordinem liberetis. Nulla in judiciis severitas, nulla religio, nulla

denique jam existimantur esse judicia. Itaque a populo Romano

contemnimur, despicimur: gravi diuturnaque jam flagramus infamia.

Neque enim ullam aliam ob causam populus Romanus tribuniciam potestatem

tanto studio requisivit; quam cum poscebat, verbo illam poscere videbatur,

re vera judicia poscebat. Neque hoc Q. Catulum, hominem sapientissimum

atque amplissimum, fugit, qui (Cn. Pompeio, viro fortissimo et

clarissimo, de tribunicia potestate referente), cum esset sententiam

rogatus, hoc initio est summa cum auctoritate usus: ``Patres conscriptos

judicia male et flagitiose tueri: quod si in rebus judicandis, populi

Romani existimationi satis facere voluissent, non tanto opere homines

fuisse tribuniciam potestatem desideraturos.'' Ipse denique Cn.

Pompeius, cum primum contionem ad urbem consul designatus habuit, ubi

(id quod maxime exspectari videbatur) ostendit se tribuniciam potestatem

restituturum, factus est in eo strepitus, et grata contionis

admurmuratio. Idem in eadem contione cum dixisset ``populatas vexatasque

esse provincias; judicia autem turpia ac flagitiosa fieri; ei rei se

providere ac consulere velle;'' tum vero non strepitu, sed maximo clamore,

suam populus Romanus significavit voluntatem.

Nunc autem homines in speculis sunt: observant quem ad

modum sese unus quisque nostrum gerat in retinenda religione,

conservandisque legibus. Vident adhuc, post legem tribuniciam, unum

senatorem hominem vel tenuissimum esse damnatum: quod tametsi non

reprehendunt, tamen magno opere quod laudent non habent. Nulla est enim

laus, ibi esse integrum, ubi nemo est qui aut possit aut conetur

corrumpere. Hoc est judicium, in quo vos de reo, populus Romanus de

vobis judicabit. In hoc homine statuetur, possitne, senatoribus

judicantibus, homo nocentissimus pecuniosissimusque damnari. Deinde est

ejus modi reus, in quo homine nihilsit, praeter summa peccata

maximamque pecuniam; ut, si liberatus sit, nulla alia suspicio, nisi ea

quae turpissima est, residere possit. Non gratia, non cognatione, non

aliis recte factis, non denique aliquo mediocri vitio, tot tantaque ejus

vitia sublevata esse videbuntur.

Postremo ego causam sic agam, judices: ejus modi res, ita

notas, ita testatas, ita magnas, ita manifestas proferam, ut nemo a

vobis ut istum absolvatis per gratiam conetur contendere. Habeo autem

certam viam atque rationem, qua omnis illorum conatus investigare et

consequi possim. Ita res a me agetur, ut in eorum consiliis omnibus non

modo aures hominum, sed etiam oculi [populi Romani] interesse videantur.

Vos aliquot jam per annos conceptam huic ordini turpitudinem atque

infamiam delere ac tollere potestis. Constat inter omnis, post haec

constituta judicia, quibus nunc utimur, nullum hoc splendore atque hac

dignitate consilium fuisse. Hic si quid erit offensum, omnes homines

non jam ex eodem ordine alios magis idoneos (quod fieri non potest), sed

alium omnino ordinem ad res judicandas quaerendum arbitrabuntur.

Quapropter, primum ab dis immortalibus, quod sperare

mihi videor, hoc idem, judices, opto, ut in hoc judicio nemo improbus

praeter eum qui jampridem inventus est reperiatur: deinde si plures

improbi fuerint, hoc vobis, hoc populo Romano, judices, confirmo, vitam

(mehercule) mihi prius, quam vim perseverantiamque ad illorum

improbitatem persequendam defuturam.

Verum, quod ego laboribus, periculis, inimicitiisque meis, tum

cum admissum erit dedecus severe me persecuturum esse polliceor, id ne

accidat, tu tua auctoritate, sapientia, diligentia, M'. Glabrio, potes

providere. Suscipe causam judiciorum: suscipe causam severitatis,

integritatis, fidei, religionis: suscipe causam senatus, ut is, hoc

judicio probatus, cum populo Romano et in laude et in gratia esse

possit. Cogita qui sis, quo loco sis, quid dre populo Romano, quid

reddere majoribus tuis, debeas: fac tibi paternae legis [Aciliae] veniat

in mentem, qua lege populus Romanus de pecuniis repetundiis optimis

judiciis severissimisque judicibus usus est. Circumstant te summae

auctoritates, quae te oblivisci laudis domesticae non sinant; quae te

noctis diesque commoneant, fortissimum tibi patrem, sapientissimum avum,

gravissimum socerum fuisse. Qua re si [Glabrionis] patris vim et

acrimoniam ceperis ad resistendum hominibus audacissimis; si avi

[Scaevolae] prudentiam ad prospiciendas insidias, quae tuae atque horum

famae comparantur; si soceri [Scauri] constantiam, ut ne quis te de vera

et certa possit sententia demovere; intelleget populus Romanus,

integerrimo atque honestissimo praetore, delectoque consilio, nocenti

reo magnitudinem pecuniae plus habuisse momenti ad suspicionem criminis

quam ad rationem salutis.

Mihi certum est, non committere ut in hac causa praetor

nobis consiliumque mutetur. Non patiar rem in id tempus adduci, ut

[Siculi], quos adhuc servi designatorum consulum non moverunt, cum eos

novo exemplo universos arcesserent, eos tum lictores consulum vocent; ut

homines miseri, antea socii atque amici populi Romani, nunc servi ac

supplices, non modo jus suum fortunasque omnis eorum imperio amittant,

verum etiam deplorandi juris sui potestatem non habeant. Non sinam

profecto, causa a me perorata [quadraginta diebus interpositis], tum

nobis denique responderi, cum accusatio nostra in oblivionem

diuturnitate adducta sit: non committam, ut tum haec res judicetur, cum

haec frequentia totius Italiae Roma discesserit; quae convenit uno

tempore undique, comitiorum, ludorum, censendique causa. Hujus judici

et laudis fructum, et offensionis periculum, vestrum; laborem

sollicitudinemque, nostram; scientiam quid agatur, memoriamque quid a

quoque dictum sit, omnium puto esse oportere.

Faciam hoc non novum, sed ab eis qui nun principes nostrae

civitatis sunt ante factum, ut testibus utar statim: illud a me novum,

judices, cognoscetis, quod ita testis constituam, ut crimen totum

explicem; ut, ubi id [interrogando] argumentis atque oratione firmavero,

tum testis ad crimen adcommodem: ut nihil inter illam usitatam

accusationem atque hanc novam intersit, nisi quod in illa tunc, cum

omnia dicta sunt, testes dantur; hic in singulas res dabuntur; ut illis

quoque eadem interrogandi facultas, argumentandi dicendique sit. Si

quis erit, qui perpetuam orationem accusationemque desideret, altera

actione audiet: nunc id, quod facimus --- ea ratione facimus, ut malitiae

illorum consilio nostro occurramus --- necessario fieri intellegat. Haec

primae actionis erit accusatio.

Dicimus C. Verrem, cum multa libidinose, multa crudeliter, in

civis Romanos atque in socios, multa in deos hominesque nefarie fecerit

tum praeterea quadrigentiens sestertium ex Sicilia contra leges

abstulisse. Hoc testibus, hoc tabulis privatis publicisque

auctoritatibus ita vobis planum faciemus, ut hoc statuatis, etiam si

spatium ad dicendum nostro commodo, vacuosque dies habuissemus, tamen

oratione longa nihil opus fuisse.

Dixi.