M. TULLI CICERONIS

ORATIO TERTIA

HABITA AD POPULUM.

Rem publicam, Quirites, vitamque omnium vestrum bona, fortunas, coniuges

liberosque vestros atque hoc domicilium clarissumi imperii,

fortunatissimam pulcherrimamque urbem, hodierno die deorum inmortalium

summo erga vos amore, laboribus, consiliis, periculis meis e flamma

atque ferro ac paene ex faucibus fati ereptam et vobis conservatam ac

restitutam videtis. Et si non minus nobis iucundi atque inlustres sunt

ii dies, quibus conservamur, quam illi, quibus nascimur, quod salutis

certa laetitia est, nascendi incerta condicio, et quod sine sensu

nascimur, cum voluptate servamur, profecto, quoniam illum, qui hanc

urbem condidit, ad dos inmortalis benivolentia famaque sustulimus, esse

apud vos posterosque vestros in honore debebit is, qui eandem hanc urbem

conditam amplificatamque servavit. Nam toti urbi, templis, delubris,

tectis ac moenibus subiectos prope iam ignis circumdatosque restinximus,

idemque gladios in rem publicam destrictos rettudimus mucronesque eorum

a iugulis vestris deiecimus. Quae quoniam in senatu inlustrata,

patefacta, comperta sunt per me, vobis iam exponam breviter, Quirites,

ut, et quanta et quam manifesta et qua ratione investigata et

comprehensa sint, vos, qui et ignoratis et expectatis, scire possitis.

Principio ut Catilina paucis ante diebus erupit ex urbe, cum sceleris

sui socios huiusce nefarii belli acerrimos duces Romae reliquisset,

semper vigilavi et providi, Quirites, quem ad modum in tantis et tam

absconditis insidiis salvi esse possemus. Nam tum, cum ex urbe Catilinam

eiciebam (non enim iam vereor huius verbi invidiam, cum illa magis sit

tiunenda, quod vivus exierit), sed tum, cum illum exterminari volebam,

aut reliquam coniuratorum manum simul exituram aut eos, qui

restitissent, infirmos sine illo ac debiles fore putabam. Atque ego ut

vidi, quos maximo furore et scelere esse infiammatos sciebam, eos

nobiscum esse et Romae remansisse, in eo omnes dies noctesque consumpsi,

ut, quid agerent, quid molirentur, sentirem ac viderem, ut, quoniam

auribus vestris propter incredibilem magnitudinem sceleris minorem fidem

faceret oratio mea, rem ita comprehenderem, ut tum demum animis saluti

vestrae provideretis, cum oculis maleficium ipsum videretis. Itaque, ut

comperi legatos Allobrogum belli Transalpini et tumultus Gallici

excitandi causa a P.Lentulo esse sollicitatos, eosque in Galliam ad

suos civis eodemque itinere cum litteris mandatisque ad Catilinam esse

missos, comitemque iis adiunctum esse T.Volturcium, atque huic esse ad

Catilinam datas litteras, facultatem mihi oblatam putavi, ut, quod erat

difficillimum, quodque ego semper optabam ab dis inmortalibus, ut tota

res non solum a me, sed etiam asenatu et a vobis manifesto

deprehenderetur. Itaque hesterno die L.Flaccum et C.Pomptinum

praetores, fortissimos atque amantissimos rei publicae viros, ad me

vocavi, rem exposui, quid fieri placeret, ostendi. Illi autem, qui omnia

de re publica praeclara atque egregia sentirent, sine recusatione ac

sine ulla mora negotium susceperunt et, cum advesperasceret, occulte ad

pontem Mulvium pervenerunt atque ibi in proximis villis ita bipertito

fuerunt, ut Tiberis inter eos et pons interesset. Eodem autem et ipsi

sine cuiusquam suspicione multos fortis viros eduxerant, et ego ex

praefectura Reatina complures delectos adulescentes, quorum opera utor

adsidue in rei publicae praesidio, cum gladiis miseram. Interim tertia

fere vigilia exacta cum iam pontem Mulvium magno comitatu legati

Allobrogum ingredi inciperent unaque Volturcius, fit in eos impetus;

educuntur et ab illis gladii et a nostris. Res praetoribus erat nota

solis, ignorabatur a ceteris.

Tum interventu Pomptini atque Flacci pugna, quae erat

commissa, sedatur. Litterae, quaecumque erant in eo

comitatu, integris signis praetoribus tradunturipsi comprehensi ad me,

cum iam dilucesceret, deducuntur. Atque horum omnium scelerum

inprobissimum machinatorem, Cimbrum Gabinium, statim ad me nihildum

suspicantem vocavi; deinde item accersitus est L.Statilius et post eum

C.Cethegus; tardissime autem Lentulus venit, credo quod in litteris

dandis praeter consuetudinem proxima nocte vigilarat. Cum summis et

clarissimis huius civitatis viris, qui audita re frequentes ad me mane

convenerant, litteras a me prius aperiri quam ad senatum deferri

placeret, ne, si nihil esset inrentum, temere a me tantus tumultus

iniectus civitati videretur, negavi me esse facturum, ut de periculo

publico non ad consilium publicum rem integram deferrem. Etenim,

Quirites, si ea, quae erant ad me delata, reperta non essent, tamen ego

non arbitrabar in tantis rei publicae periculis esse mihi nimiam

diligentiam pertimescendam. Senatum frequentem celeriter, ut vidistis,

Atque interea statim admonitu Allobrogum C.Sulpicium

praetorem, fortem virum, misi, qui ex aedibus Cethegi, si quid o telorum

esset, efferret; ex quibus ille maximum sicarum numerum et gladiorum

extulit.

Introduxi Volturcium sine Gallis; fidem publicam iussu senatus dedi;

hortatus sum, ut ea, quae sciret sine timore indicaret. Tum ille dixit,

cum vix se ex magno timore recreasset, a P.Lentulo se habere ad

Catilinam mandata et litteras, ut servorum praesidio uteretur, ut ad

urbem quam primum cum exercitu accederet; id autem eo consilio, ut, cum

urbem ex omnibus partibus, quem ad modum discriptum distributumque

erat, incendissent caedemque infinitam civium fecissent, praesto esset

ille, qui et fugientis exciperet et se cum his urbanis ducibus

coniungeret. Introducti autem Galli ius iurandum sibi et litteras ab

Lentulo, Cethego, Statilio ad suam gentem data esse dixerunt, atque ita

sibi ab his et a L.Cassio esse praescriptum, ut equitatum in Italiam

quam primum mitterent; pedestres sibi copias non defuturas. Lentulum

autem sibi confirmasse ex fatis Sibyllinis haruspicumque responsis se

esse tertium illum Cornelium, ad quem regnum huius urbis atque imperium

pervenire esset necesse; Cinnam ante se et Sullam fuisse. Eundemque

dixisse fatalem hunc annum esse ad interitum huius urbis atque imperii,

qui esset annus decimus post virginum absolutionem, post Capitoli autem

incensionem vice simus. Hanc autem Cethego cum ceteris controversiam

fuisse dixerunt, quod Lentulo et aliis Saturnalibus caedem fieri atque

urbem incendi placeret, Cethego nimium id longum videretur.

Ac ne longum sit, Quirites, tabellas proferri iussimus, quae a quoque dicebantur

datae. Primo ostendimus Cethego; signum cognovit. Nos linum incidimus,

legimus. Erat scriptum ipsius manu Allobrogum senatui et populo sese,

quae eorum legatis confirmasset, facturum esse; orare ut item illi

facerent, quae sibi eorum legati recepissent. Tum Cethegus, qui paulo

ante aliquid tamen de gladiis ac sicis, quae apud ipsum erant

deprehensa, respondisst dixissetque se semper bonorum ferramentorum

studiosum fuisse, recitatis litteris debilitatus atque abiectus

conscientia repente conticuit. Introductus est Statilius; cognovit et

signum et manum suam. Recitatae sunt tabellae in eandem fere sententiam;

confessus est. Tum ostendi tabellas Lentulo et quaesivi, cognosceretne

signum. Adnuit. 'Est vero', inquam, 'notum quidem signum, imago avi tui,

clarissimi viri, qui amavit unice patriam et cives suos; quae quidem te

a tanto scelere etiam muta revocare debuit.' Leguntur eadem ratione ad

senatum Allobrogum populumque litterae. Si quid de his rebus dicere

vellet, feci potestatem. Atque ille primo quidem negavit; post autem

aliquanto, toto iam indicio exposito atque edito, surrexit; quaesivit a

Gallis, quid sibi esset cum iis, quam ob rem domum suam venissent,

itemque a Volturcio. Qui cum illi breviter constanterque respondissent,

per quem ad eum quotiensque venissent, quaesissentque ab eo, nihilne

secum esset de fatis Sibyllinis locutus, tum ille subito scelere demens,

quanta conscientiae vis esset, ostendit. Nam, cum id posset infitiari,

repente praeter opinionem omnium confessus est. Ita eum non modo

ingenium illud et dicendi exercitatio, qua semper valuit, sed etiam

propter vim sceleris manifesti atque deprehensi inpudentia, qua

superabat omnis, inprobitasque defecit. Volturcius vero subito litteras

proferri atque aperiri iubet, quas sibi a Lentulo ad Catilinam datas

esse dicebat Atque ibi vehementissime perturbatus Lentulus tamen et

signum et manum suam cognovit. Erant autem sine nomine, sed ita: 'Quis

sim, scies ex eo, quem ad te misi. Cura, ut vir sis, et cogita, quem in

locum sis progressus. Vide, ecquid tibi iam sit necesse, et cura, ut

omnium tibi auxilia adiungas, etiam infimorum.' Gabinius deinde

introductus cum primo impudenter respondere coepisset, ad extremum nihil

ex iis, quae Galli insimulabant, negavit. Ac mihi quidem, Quirites, cum

illa certissima visa sunt argumenta atque indicia sceleris, tabellae,

signa, manus, denique unius ciusque confessio, tum multo certiora illa,

color, oculi, voltus, taciturnitas. Sic enim ob stupuerant, sic terram

intuebantur, sic furtim non numquam inter sese aspiciebant, ut non iam

ab aliis indicari, sed indicare se ipsi viderentur.

Indiciis expositis atque editis, Quirites, senatum consului, de summa re

publica quid fieri placeret. Dictae sunt a principibus acerrimae ac

fortissimae sententiae, quas senatus sine ulla varietate est secutus. Et

quoniam nondum est perscriptum senatus consultum, ex memoria vobis,

Quirites, quid senatus censuerit, exponam. Primum mihi gratiae verbis

amplissimis aguntur, quod virtute, consilio, providentia mea res publica

maximis periculis sit liberata. Deinde L.Flaccus et C.Pomptinus

praetores, quod eorum opera forti fidelique usus essem, merito ac iure

laudantur. Atque etiam viro forti, collegae meo, laus inpertitur, quod

eos, qui huius coniurationis participes fuissent, a suis et a rei

publicae consiliis removisset. Atque ita censuerunt, ut P.Lentulus, cum

se praetura abdicasset, in custodiam traderetur; itemque uti

C.Cethegus, L.Statilius, P.Gabinius, qui omnes praesentes erant, in

custodiam traderentur; atque idem hoc decretum est in L.Cassium, qui

sibi procurationem incendendae urbis depoposcerat, in M.Ceparium, cui

ad sollicitandos pastores Apuliam attributam esse erat indicatum, in P.

Furium, qui est ex iis colonis, quos Faesulas L.Sulla deduxit, in

Q.Annium Chilonem, qui una cum hoc Furio semper erat in hac Allobrogum

sollicitatione versatus, in P.Umbrenum, libertinum hominem, a quo

primum Gallos ad Gabinium perductos esse constabat. Atque ea lenitate

senatus est usus, Quirites, ut ex tanta coniuratione tantaque hac

multitudine domesticorum hostium novem hominum perditissimorum poena re

publica conservata reliquorum mentes sanari posse 1o arbitraretur. Atque

etiam supplicatio dis inmortalibus pro singulari eorum merito meo nomine

decreta est quod mihi primum post hanc urbem conditam togato contigit,

et his decreta verbis est, 'quod urbem inendiis, caede civis, Italiam

bello liberassem.' Quae supplicatio si cum ceteris supplicationibus

conferatur, hoc interest, quod ceterae bene gesta, haec una conservata

re publica constituta est. Atque illud, quod faciundum primum fuit,

factum atque transactum est. Nam P.Lentulus, quamquam patefactis

indiciis, confessionibus suis, iudicio senatus non modo praetoris ius,

verum etiam civis amiserat, tamen magistratu se abdicavit, ut, quae

religio C.Mario, clarissimo viro, non fuerat, quo minus C.Glauciam, de

quo nihil nominatim erat decretum, praetorem occideret, ea nos religione

in privato P.Lentulo puniendo liberaremur.

Nunc quoniam, Quirites, consceleratissimi periculosissimique belli

nefarios duces captos iam et comprehensos tenetis, existumare debetis

omnis Catilinae copias, omnis spes atque opes his depulsis urbis

periculis concidisse. Quem quidem ego cum ex urbe pellebam, hoc

providebam animo, Quirites, remoto Catilina non mihi esse P.Lentuli

somnum nec L.Cassi adipes nec C.Cethegi furiosam temeritatem

pertimescendam. Ille erat unus timendus ex istis omnibus, sed tam diu,

dum urbis moenibus continebatur. Omnia norat, omnium aditus tenebat;

appellare, temptare, sollicitare poterat, audebat. Erat ei consilium ad

facinus aptum, consilio autem neque manus neque lingua deerat. Iam ad

certas res conficiendas certos homines delectos ac descriptos habebat.

Neque vero, cum aliquid mandarat, confectum putabat; nihil erat, quod

non ipse obiret, occurreret, vigilaret, laboraret; frigus, sitim, famem

ferre poterat. Hunc ego hominem tam acrem, tam audacem, tam paratum,

tam callidum, tam in scelere vigilantem, tam in perditis rebus

diligentem nisi ex domesticis insidiis in castrense latrocinium compulissem

(dicam id, quod sentio, Quirites), non facile hanc tantam molem mali a

cervicibus vestris depulissem. Non ille nobis Saturnalia constituisset

neque tanto ante exitii ac fati diem rei publicae denuntiavisset neque

commisisset, ut signum, ut litterae suae testes manifesti sceleris

deprehenderentur. uae nunc illo absente sic gesta sunt, ut nullum in

privata domo furtum umquam sit tam palam inventum, quam haec tanta in re

publica coniuratio manifesto inventa atque deprehensa est. Quodsi

Catilina in urbe ad hanc diem remansisset, quamquam, quoad fuit, omnibus

eius consiliis occurri atque obstiti, tamen, ut levissime dicam,

dimicandum nobis cum illo fuisset, neque nos umquam, cum ille in urbe

hostis esset, tantis periculis rem publicam tanta pace, tanto otio,

tanto silentio liberassemus.

Quamquam haec omnia, Quirites, ita sunt a me

administrata, ut deorum inmortalium nutu atque consilio et gesta et

provisa esse videantur. Idque cum

coniectura consequi possumus, quod vix videtur humani

consilii tantarum rerum gubernatio esse potuisse, tum

vero ita praesentes his temporibus opem et auxilium

nobis tulerunt, ut eos paene oculis videre possemus.

Nam ut illa omittam, visas nocturno tempore ab

occidente faces ardoremque caeli, ut fulminum iactus,

ut terrae motus relinquam, ut omittam cetera, quae

tam multa nobis consulibus facta sunt, ut haec, quae

nunc fiunt, canere di inmortales viderentur, hoe certe,

quod sum dicturus, neque praetermittendum neque

relinquendum est. Nam profecto memoria tenetis

Cotta et Torquato consulibus complures in Capitolio

res de caelo esse percussas, cum et simulacra deorum

depulsa sunt et statuae veterum hominum deiectae et

legum aera liquefacta et tactus etiam ille, qui hanc

urbem condidit, Romulus, quem inauratum in Capitolio parvum

atque lactantem uberibus lupinis inhiantem fuisse meministis.

Quo quidem tempore cum haruspices ex tota Etruria convenissent,

caedes atque incendia et legum interitnm et bellum civile

ac domesticum et totius urbis atque imperii occasum

adpropinquare dixerunt, nisi di inmortales omni ratione

placati suo numine prope fata ipsa flexissent. Itaque

illorum responsis tum et ludi per decem dies facti

sunt, neque res ulla, quae ad placandos deos pertineret,

praetermissa est. Idemque iusserunt simulacrum Iovis

facere maius et in excelso conlocare et ontra, atque

antea fuerat, ad orientem convertere; ac se sperare

dixerunt, si illud signum, quod videtis, solis ortum et

forum curiamque conspiceret, fore ut ea consilia, quae

clam essent inita contra salutem urbis atque imperii,

inlustrarentur, ut a senatu populoque Romano perspici

possent. Atque illud signum collocandum consules

illi locaverunt; sed tanta fuit operis tarditas, ut neque

superioribus consulibus neque nobis ante hodiernum

diem collocaretur. Hic quis potest esse, Quirites, tam

aversus a vero, tam praeceps, tam mente captus, qui

neget haec omnia, quae videmus, praecipueque hanc

urbem deorum inmortalium nutu ac potestate administrari?

Etenim, cum esset ita responsum, caedes, incendia,

interitum rei publicae comparari, et ea per

cives, quae tum propter magnitudinem scelerum non

nullis incredibilia videbantur, ea non modo cogitata a

nefariis civibus, verum etiam suscepta esse sensistis.

Illud vero nonne ita praesens est, ut nutu Iovis optimi

maximi factum esse videatur, ut, cum hodierno die

mane per forum meo iussu et coniurati et eorum indices in aedem

Concordiae ducerentur, eo ipso tempore

signum statueretur? Quo collocato atque ad vos senatumque

converso, omnia et senatus et vos, quae erant

contra salutem omnium cogitata, inlustrata et patefacta

vidistis. Quo etiam maiore sunt isti odio supplicioque

digni, qui non solum vestris domiciliis atque tectis

sed etiam deorum templis atque delubris sunt funestos

ac nefarios ignes inferre conati. Quibus ego si me

restitisse dicam, nimium mihi sumam et non sim

ferendus; ille, ille Iuppiter restitit; ille Capitolium,

ille haec templa, ille cunctam urbem, ille vos omnis

salvos esse voluit. Dis ego inmortalibus ducibus hanc

mentem, Quirites, voluntatemque suscepi atque ad

haec tanta indicia perveni. Iam vero ab Lentulo ceterisque domesticis

hostibus tam dementer tantae res creditae et ignotis

et barbaris commissaeque litterae numquam essent

profecto, nisi ab dis inmortalibus huic tantae audaciae

consilium essetereptum. Quid vero? ut homines

Galli ex civitate male pacata, quae gens una restat

quae bellum populo Romano facere et posse et non

nolle videatur, spem imperii ac rerum maxumarum

ultro sibi a patriciis hominibus oblatam neglegerent

vestramque salutem suis opibus anteponerent, id non

divinitus esse factum putatis, praesertim qui nos non

pugnando, sed tacendo superare potuerint?

Quam ob rem, Quirites, quoniam ad omnia pulvinaria supplicatio decreta

est, celebratote illos dies cum coniugibus ac liberis vestris. Nam multi

saepe honores dis inmortalibus iusti habiti sunt ac debiti, sed profecto

iustiores numquam. Erepti enim estis ex crudelissimo ac miserrimo

interitu erepti; sine caede, sine sanguine, sine exercitu, sine

dimicatione togati me uno togato duce et imperatore vicistis. Etenim

recordamini, Quirites, omnis civiles dissensiones, non solum eas, quas

audistis, sed eas, quas vosmet ipsi meministis atque vidistis. L.Sulla

P.Sulpicium oppressit; C.Marium, custodem huius

urbis, multosque fortis viros partim eiecit ex civitate, partim

interemit. Cn.Octavius consul armis expulit ex urbe collegam; omnis hic

locus acervis corporum et civium sanguine redundavit. Superavit postea

Cinna cum Mario; tum vero clarissimis viris interfectis lumina civitatis

extincta sunt. Ultus est huius victoriae crudelitatem postea Sulla; ne

dici quidem opus est, quanta deminutione civium et quanta calamitate rei

publicae. Dissensit M.Lepidus a clarissimo et fortissimo viro,

Q.Catulo; attulit non tam ipsius interitus rei publicae luctum quam

ceterorum. Atque illae tamen omnes dissensiones erant eius modi

Quirites, quae non ad delendam, sed ad commutandam rem publicam

pertinerent. Non illi nullam esse rem publicam, sed in ea, quae esset,

se esse principes, neque hanc urbem conflagrare, sed se in hac urbe

florere voluerunt. Atque illae tamen omnes dissensiones, quarum nulla

exitium rei publicae quaesivit, eius modi fuerunt, ut non

reconciliatione concordiae, sed internecione civium diiudicate sint. In

hoc autem uno post hominum memoriam maximo crudelissimoque bello, quale

bellum nulla umquam barbaria cum sua gente gessit, quo in bello lex haec

fuit a Lentulo, Catilina, Cethego, Cassio constituta, ut omnes, qui

salva urbe salvi esse possent, in hostium numero ducerentur, ita me

gessi, Quirites, ut salvi omnes conservaremini, et, cuun hostes vestri

tantum civium superfuturum putassent, quantum infinitae caedi

restitisset, tantum autem urbis, quantum flamma obire non potuisset, et

urbem et civis integros incolumesque servavi.

Quibus pro tantis rebus, Quirites, nullum ego a vobis praemium virtutis,

nullum insigne honoris, nullum monumentum laudis postulo praeterquam

huius diei memoriam sempiternam. In animis ego vestris omnes triumphos

meos, omnia ornamenta honoris, monumenta gloriae, laudis insignia condi

et collocari volo. Nihil me mutum potest delectare, nihil tacitum, nihil

denique eius modi, quod etiam minus digni ad sequi possint. Memoria

vestra, Quirites, nostrae res alentur, sermonibus crescent, litterarum

monumentis inveterascent et corroborabuntur; eandemque diem intellego,

quam spero aeternam fore, propagatam esse et ad salutem urbis et ad

memoriam consulatus mei, unoque tempore in hac re publica duos civis

extitisse quorum alter finis vestri imperii non terrae, sed caeli

regionibus terminaret, alter eiusdem imperii domicilium sedesque

servaret. Sed quoniam earum rerum, quas ego gessi, non eadem est fortuna

atque condicio quae illorum, qui externa bella gesserunt, quod mihi cum

iis vivendum est, quos vici ac subegi, illi hostes aut interfectos aut

oppressos reliquerunt, vestrum est, Quirites, si ceteris facta sua recte

prosunt, mihi mea ne quando obsint, providere. Mentes enim hominum

audacissimorum sceleratae ac nefariae ne vobis nocere possent, ego

providi, ne mihi noceant, vestrum est providere. Quamquam, Quirites,

mihi quidem ipsi nihil ab istis iam noceri potest. Magnum enim est in

bonis praesidium, quod mihi in perpetuum comparatum est, magna in re

publica dignitas, quae m semper tacita defendet, magna vis

conscientiae, quam qui neglegunt, cum me violare volent, se ipsi

indicabunt. Est enim in nobis is animus, Quirites, ut non modo nullius

audaciae cedamus, sed etiam omnis in probos ultro semper lacessamus.

Quodsi omnis impetus domesticorum hostium depulsus a vobis se in me unum

convorterit, vobis erit videndum, Quirites, qua condicione posthac eos

esse velitis, qui se pro salute vestra obtulerint invidiae periculisque

omnibus; mihi quidem ipsi quid est quod iam ad vitae fructum possit

adquiri, cum praesertim neque in honore vestro neque in gloria virtutis

quicquam videam altius, quo mihi lubeat ascendere? Illud perficiam

profecto, Quirites, ut ea, quae gessi in consulatu, privatus tuear atque

ornem, ut, si qua est invidia in conservanda re publica suscepta, laedat

invidos, mihi valeat ad gloriam. Denique ita me in re publica tractabo,

ut meminerim semper, quae gesserim, curemque, ut ea virtute, non casu

gesta esse videantur. Vos, Quirites, quoniam iam est nox, venerati Iovem

illum, custodem huius urbis ac vestrum, in vestra tecta discedite et ea,

quamquam iam est periculum depulsum, tamen aeque ac priore nocte

custodiis vigiliisque defendite. Id ne vobis diutius faciuudum sit,

atque ut iu perpetua pace esse possitis, providebo.